[42,0] LIBER XLII. [42,1] I. Post necem Mithridatis, Parthorum regis, Phrahates filius rex statuitur, qui cum inferre bellum in ultionem temptati ab Antiocho Parthici regni Syriae statuisset, Scytharum motibus ad sua defendenda reuocatur. 2 Namque Scythae in auxilium Parthorum aduersus Antiochum, Syriae regem, mercede sollicitati cum confecto bello iam superuenissent et calumnia tardius lati auxilii mercede fraudarentur, dolentes tantum itineris frustra emensum, cum uel stipendium pro uexatione uel alium hostem dari sibi poscerent, superbo responso offensi fines Parthorum uastare coeperunt. 3 Igitur Phrahates, cum aduersus eos proficisceretur, ad tutelam regni reliquit Himerum quendam pueritiae sibi flore conciliatum, qui tyrannica crudelitate oblitus et uitae praeteritae et uicarii officii Babylonios multasque alias ciuitates inportune uexauit. 4 Ipse autem Phrahates exercitum Graecorum, quem bello Antiochi captum superbe crudeliterque tractauerat, in bellum secum ducit, inmemor prorsus quod hostiles eorum animos nec captiuitas minuerat et insuper iniuriarum indignitas exacerbauerat. 5 Itaque cum inclinatam Parthorum aciem uidissent, arma ad hostes transtulere et diu cupitam captiuitatis ultionem exercitus Parthici et ipsius Phrahatis regis cruenta caede exsecuti sunt. [42,2] II. In huius locum Artabanus, patruus eius, rex substituitur. Scythae autem contenti uictoria depopulata Parthia in patriam reuertuntur. 2 Sed et Artabanus bello Tochariis inlato in bracchio uulneratus statim decedit. 3 Huic Mithridates filius succedit, cui res gestae Magni cognomen dedere; quippe claritatem parentum aemulatione uirtutis accensus animi magnitudine supergreditur. 4 Multa igitur bella cum finitimis magna uirtute gessit multosque populos Parthico regno addidit. 5 Sed et cum Scythis prospere aliquotiens dimicauit ultorque iniuriae parentum fuit. 6 Ad postremum Artoadisti, Armeniorum regi, bellum intulit. 7 Sed quoniam in Armeniam transitum facimus, origo eius paulo altius repetenda est. 8 Neque enim silentio regnum tantum praeteriri fas est cum fines post Parthiam omnium regnorum magnitudinem superent, 9 siquidem Armenia a Cappadocia usque mare Caspium undecies centum milia patet, sed in latitudinem milia passuum septingenta porrigitur. 10 Condita est autem ab Armenio, Iasonis Thessali comite, quem cum perditum propter insignem periculosamque regno suo uirtutem Pelias rex cuperet, denuntiata militia in Colchos abire iubet pellemque arietis memorabilem gentibus reportare, sperans interitum uiri aut ex periculis tam longae nauigationis aut ex bello tam profundae barbariae. 11 Igitur Iason diuulgata opinio ne tam gloriosae expeditionis, cum ad eum certatim principes iuuentutis totius ferme orbis concurrerent, exercitum fortissimorum uirorum, qui Argonautae cognominati sunt, conparauit. 12 Quem cum magnis rebus gestis incolumem reduxisset, rursum a Peliae filiis Thessalia magna ui pulsus cum ingenti multitudine, quae ad famam uirtutis eius ex omnibus gentibus cotidie confluebat, comite Medea uxore, quam repudiatam miseratione exilii rursum receperat, et Medo, priuigno ab Aegeo, rege Atheniensium, genito, Colchos repetiuit socerumque Aeetam regno pulsum restituit. [42,3] III. Magna deinde bella cum finitimis gessit captasque ciuitates partim regno soceri ad abolendam superioris militiae iniuriam, qua filiam eius Medeam abduxerat et filium Aegialeum interfecerat, adiunxit, partim populis, quos secum adduxerat, 2 adsignauit primusque humanorum post Herculem et Liberum, qui reges Orientis fuisse traduntur, eam caeli plagam domuisse dicitur. 3 Populis quibusdam Erygium et Amphistratum, aurigas Castoris et Pollucis, duces adsignauit. 4 Cum Albanis foedus percussit, qui Herculem ex Italia ab Albano monte, cum Geryone extincto armenta eius per Italiam duceret, secuti dicuntur, quique memores Italicae originis exercitum Cn- Pompei bello Mithridatico fratres salutauere. 5 Itaque Iasoni totus ferme Oriens ut conditori diuinos honores templaque constituit, quae Parmenion, dux Alexandri Magni, post multos annos dirui iussit, ne cuiusquam nomen in Oriente uenerabilius quam Alexandri esset. 6 Post mortem Iasonis Medus aemulus uirtutis eius in honorem matris Mediam urbem condidit regnumque ex nomine suo Medorum constituit, sub cuius maiestate Orientis postea imperium fuit. 7 Albanis uicinae Amazones sunt, quarum reginam Thalestrim concubitum Alexandri petisse multi autores prodidere. 8 Armenius quoque, et ipse Thessalus, unus de numero ducum Iasonis, recollecta multitudine, quae amisso Iasone rege passim uagabatur, Armeniam condit, 9 a cuius montibus Tigris fluuius modicis primo incrementis nascitur; interiecto deinde aliquanto spatio sub terras mergitur, atque ita post quinque et XX milia passuum grande iam flumen in regione Sophene emergit ac sic in paludes Euphratis recipitur. [42,4] IV. Igitur Mithridates, rex Parthorum, post bellum Armeniae propter crudelitatem a senatu Parthico regno pellitur. 2 Frater eius Orodes, cum regnum uacans occupasset, Babyloniam, quo Mithridates confugerat, diu obsidet et fame coactos in deditionem oppidanos conpellit. 3 Mithridates autem fiducia cognationis ultro se in potestatem Orodis tradit. 4 Sed Orodes plus hostem quam fratrem cogitans in conspectu suo trucidari iussit. Post haec bellum cum Romanis gessit Crassumque imperatorem cum filio et omni exercitu Romano deleuit. 5 Huius filius Pacorus missus ad persequendas Romani belli reliquias magnis rebus in Syria gestis in Parthiam patri suspectus reuocatur, quo absente exercitus Parthorum relictus in Syria a Cassio, quaestore Crassi, cum omnibus ducibus trucidatur. 6 His ita gestis non magno post tempore Romanis inter Caesarem Pompeiumque ciuile bellum oritur, in quo Parthi Pompeianarum partium fuere et propter amicitiam cum Pompeio bello Mithridatico iunctam et propter Crassi necem, cuius filium in partibus Caesaris esse audierant, quem ultorem patris uictore Caesare futurum non deliberabant. 7 Itaque uictis partibus Pompeianis et Cassio et Bruto auxilia aduersus Augustum et Antonium misere, et post belli finem rursum Pacoro duce inita cum Labieno societate Syriam et Asiam uastauere castraque Ventidi, qui post Cassium absente Pacoro exercitum Parthicum fuderat, magna mole adgrediuntur. 8 Sed ille simulato timore diu continuit se et insultare Parthos aliquantisper passus est. Ad postremum in securos laetosque partem legionum emisit, quarum impetu fusi Parthi in diuersa abiere. 9 Pacorus cum fugientes suos abduxisse secum legiones Romanas putaret, castra Ventidi, ueluti sine defensoribus, adgreditur. 10 Tum Ventidius reliqua parte legionum emissa uniuersam Parthorum manum cum rege ipso Pacoro interficit; nec ullo bello Parthi umquam maius uulnus acceperunt. 11 Haec cum in Parthia nuntiata essent. Orodes, pater Pacori, qui paulo ante uastatam Syriam, occupatam Asiam a Parthis audierat uictoremque Pacorum Romanorum gloriabatur, repente filii morte et exercitus clade audita ex dolore in furorem uertitur. 12 Multis diebus non adloqui quemquam, non cibum sumere, non uocem mittere, ita ut etiam mutus factus uideretur. 13 Post multos deinde dies, ubi dolor uocem laxauerat, nihil aliud quam Pacorum uocabat; Pacorus illi uideri, Pacorus audiri uidebatur, cum illo loqui, cum illo consistere; interdum quasi amissum flebiliter dolebat. 14 Post longum deinde luctum alia sollicitudo miserandum senem inuadit, quem ex numero XXX filiorum in locum Pacori regem destinet. 15 Multae paelices, ex quibus generata tanta iuuentus erat, pro suis quaeque sollicitae animum senis obsidebant. 16 Sed fatum Parthiae fecit, in qua iam quasi sollemne est reges parricidas haberi, ut sceleratissimus omnium, et ipse Phrahates nomine, rex statueretur. [42,5] V. Itaque statim, quasi nollet mori, patrem interfecit; fratres quoque omnes XXX trucidat. Sed nec in filiis cessant parricidia. 2 Nam cum infestos sibi optimates propter adsidua scelera uideret, ne esset qui nominari rex posset, adultum filium interfici iubet. 3 Huic Antonius propter auxilium aduersus se et Caesarem latum bellum cum sedecim ualidissimis legionibus intulit, sed grauiter multis proeliis uexatus a Parthia refugit. 4 Qua uictoria insolentior Phrahates redditus, cum multa crudeliter consuleret, in exilium a populo suo pellitur. 5 Itaque cum magno tempore finitimas ciuitates, ad postremum Scythas precibus fatigasset, Scytharum maxime auxilio in regnum restituitur. 6 Hoc absente regem Parthi Tiridaten quendam constituerant, qui audito aduentu Scytharum cum magna amicorum manu ad Caesarem in Hispania bellum tunc temporis gerentem profugit, obsidem Caesari minimum Phrahatis filium ferens, quem neglegentius custoditum rapuerat. 7 Quo cognito Phrahates legatos statim ad Caesarem mittit, seruum suum Tiridaten et filium remitti sibi postulat. 8 Caesar et legatione Phrahatis audita et Tiridatis postulatis cognitis (nam et ipse restitui in regnum desiderabat, iuris Romanorum futuram Parthiam adfirmans, si eius regnum muneris eorum fuisset) neque Tiridaten dediturum se Parthis dixit, neque aduersus Parthos Tiridati auxilia daturum. 9 Ne tamen per omnia nihil a Caesare obtentum uideretur, et Phrahati filium sine pretio remisit et Tiridati, quoad manere apud Romanos uellet, opulentum sumptum praeberi iussit. 19 Post haec finito Hispaniensi bello, cum in Syriam ad conponendum Orientis statum uenisset, metum Phrahati incussit, ne bellum Parthiae uellet inferre. 11 Itaque tota Parthia captiui ex Crassiano siue Antoni exercitu recollecti signaque cum his militaria Augusto remissa. 12 Sed et filii nepotesque Phrahatis obsides Augusto dati, plusque Caesar magnitudine nominis sui fecit, quam armis facere alius imperator potuisset.