SECVNDA PRAEFATIO AD LECTOREM PRO CONSTANTIA MEA PRAESCRIPTIO. Quod in iterata hac editione, iterum te alloquor, Lector, praeter uotum meum accidit, etsi non praeter opinionem. Iudicia enim ista praeuidi ante, imo praedixi. Negant satis pie hoc argumentum a me tractatum : negant locis aliquot satis uere. Parum pie ideo : quia Philosophum egisse tantum uideor, inquiunt, nec inspersisse (quae potui et debui e libris sacris. Quae admonitio ualde mihi grata : uelim et illis simplex meum et sine fuco responsum. Nam quod apertam pietatem ante omnia requirunt, amo : hoc tantum moneo, ut oculos prius serio intendant in finem meum et scopum. Si alibi Theologum agere propositum, aberraui : si Philosophum, cur culpant? Haurimus enim e lacunis, inquiunt, quae liceat e purissimo diuinarum litterarum fonte. Hucne me uocant? At ego ex animo testor et respondeo, non aliam me uiam salutis nosse, quam hanc quae per unum illum et directum limitem ducat : ad quem tamen percurrendum, humanas etiam litteras laxamenti aliquid afferre censeam, imo acliumenti. Augustini consilium esse scio, quae a Philosophis scripta sunt colligere, "et in usum nostrum uindicare, possessoribus illis iniustis erepta". Hoc sequi uolui : et peccaui ? Peccassem, fateor, si purum hunc et mysticum religionis nostrae liquorem corrupissem ueteri aliqua et olenti faece. At contra institi : et sordentem per se, parumque mundam doctrinam, depurgare atque illustrare aggressus sum nouo isto Sole. Cui bono autem ici non bonum? In pugna, equitum aut statarii militis prrecipuam operam esse scimus : spernis ideo sagittarios et funditores? In domo extruenda architecti maximum laudem et usum : tollesne operas igitur et administros? Idem hic cense, diuinae illae litterae ueri roboris, uerae uirtutis et constantiae solidae effectrices : nec tamen humanam prorsus Sapientiam sperne : eam dico quae non se effert, sed seruit placide et ancillatur. Lapides, caementa, calcem, ex ueteri et diu lapso aedificio illo Philosophiae comportamus : ne inuide lucellum hoc architecto, et patiare materiam hanc substerni saltem in fundamentis. At enim sacra illa meliora, nec uerbis iis abstinendum fuit. Meliora fateor : sed adde etiam grauiora. I,acertos meos expendo, et artus artesque libro : cur onus mihi imponi patiar, cui non sim ferendo? Theologis, id est, magnis altisque uiris (et eximios multos haec aetas tulit) magna ista et alta relinquo : mea cymba leget litus. Phisophum ego agam : sed Christianum. Nam de uerbis, quid turbant? Non quo stilo ea scripta sint, sed quo sensu uideant : nec an usitate, sed an uere. Si enim recti sensus, quid refert in re tam ardua, quo uelo ant ueste (modo non indecora) eos texerim? Si uani : conuincant. Nempe hoc ipsum uolumus, aiunt : et quaedam a te scripta non ex fide. De recta Ratione erras, quam cum priscis illis exaggeras nimis et attollis. Egone ? uerbis fortasse illorum : sensu numquam meo. Nam ne ipse erres, uno uerbo hoc testor : nullam me rectam puramque Rationem intelligere, nisi a Deo directam, nisi a fide illustratam. Sed quae, malum, illegitima ista captio est, cum genere de toto sententia bona sit, quaerere in uerbi unius aut alterius latebra calumniae ansam? Ratio ipsa, et suis uiribus, non durit nos ad Deum, non ad uerum : sed tamen ut in aqua aut pelui defectum Solis intuemur, idque per Solis ipsius radios oblique et quodam flexu; sic in ista, res diuinas : sed caue censeas aliter, quam per Deum ipsum. Iam de fato aut fatalibus, de impiis ob bonum punitis, si quid nimis exacui, aut ab aliis acutum arripui : itemque dolorem aut affectus si arcte nimis coercui : uelim ab aquo lectore aequiter legi et intellegi; quam ad rem praeiuimus nunc aliquot ad oram Notis. Mihi quidem mens ubique bona : et si alibi humana haec lingua aut calamus titubauit, ne aspere quaeso nimis luam. Sum enim ex iis, quibus Pietas in corde magis, quam in ore; quique factis exerceri eam acriter malim, quam uerbis. Nec saeculum hoc satis mihi placet, (audebo dicere) quo nullum unquam feracius religionum fuit, sterilius pietatis. Quae contentiones ubique ? quae rixae ? Et cum omnia fecerint, cum calum et terram subtilis ingenii ala peruolarint; quid aliud, quam, cum Aristophanaeo Socrate, g-aerobatounsi? Habes, mi Lector, breuem praescriptionem nostram : quae tamen aequo tibi nimia, satis uel iniquo. Te cum cura moneo hortorque ne auocent et auertant animum a germano Philosophiae studio noui Domitiani isti : qui non eam solum (facultas modo et uires sint) sed in exsilium pellant omnes bonas artes. Priscos illos potius Patres uide, Graecos Latinosque, denso agmine a nobis omnes stant, et modestum Philosophiae studium non ferunt in Christiano solum, sed inculcant et suadent; quorum auctoritatis scuto, satis me putem sine alia alla ratione contra gigantes istos tectum. Nam Philosophiam cur uberius uerbis laudem? Frustra, quia ut montium altitudo procul non apparet, sed cum accesseris : non item huius splendor, nisi cum pernoris. Pernosci autem sine Christiana ueraque religione non potest : quam praelucentem si tollis, fateor ecce et clamo, ludibrium illa, uanitas, delirium est. Bene Tertullianus : "Cui ueritas cognita, sine deo? cui deus, sine Christo?" In qua sententia finio, et serio conquiesco. Velim tu mecum.