[50] Sed ut ad magis particularia descendamus, dico primo: nulla dogmata, humanae societati uel bonis moribus ad societatem ciuilem conseruandam necessariis aduersa et contraria, a magistratu sunt toleranda. Sed horum rara sunt in quauis ecclesia exempla: quae enim societatis fundamenta manifesto subruunt, adeoque uniuersi humani generis iudicio damnata sunt, nulla secta eo uesaniae progredi solet, ut ea pro religionis dogmatibus docenda iudicet, quibus suae ipsorum res, quies, fama in tuto esse non possunt. [51] Secundo, tectius sane, sed et periculosius reipublicae malum est eorum, qui sibi suaeque sectae hominibus peculiare aliquod praerogatiuum contra ius ciuile arrogant, uerborum inuolucris ad fucum faciendum aptis occultum. Nusquam fere inuenies, qui crude et aperte docent, nullam fidem esse seruandam; principem a quauis secta e solio suo deturbari posse; dominium omnium rerum ad se solos pertinere. Haec enim ita nude et aperte proposita excitarent statim magistratus animos, et reipublicae oculos curamque ad malum hoc in sinu suo latens ne ultra serperet, illico conuerterent. Inueniuntur tamen qui aliis uerbis idem dicunt. Quid enim aliud sibi uolunt, qui docent, nullam fidem seruandam esse cum haereticis? Illud scilicet uolunt, sibi concessum esse fidei fallendae priuilegium, quandoquidem omnes ab ipsorum communione alieni haeretici pronuntiantur, uel data occasione possunt pronuntiari. Reges excommunicatos regno excidere, quo tendit, nisi ut reges regno suo exuendi potestatem sibi arrogarent, cum excommunicationis ius suae soli hierarchiae uendicent? Dominium fundari in gratia, tribuet tandem omnium rerum possessionem huius sententiae propugnatoribus, qui usque adeo sibi non deerunt, ut credere uel profiteri nolint se uere pios esse et fideles. Hi igitur et huiusmodi, qui fidelibus, religiosis, orthodoxis, id est sibi, aliquod prae reliquis mortalibus priuilegium uel potestatem in rebus ciuilibus tribuunt; quiue potestatem aliquam in homines a communione sua ecclesiastica alienos, uel quocunque modo separatos, praetextu religionis sibi uendicant, ut a magistratu tolerentur ius nullum habere possunt: uti nec ii, qui alios etiam a se de religione dissentientes tolerandos esse docere nolunt. Quid enim aliud docent hi et huiusmodi omnes, quam se quacunque data occasione reipublicae iura et ciuium libertatem ac bona inuasuros; idque solum a magistratu petunt, ut sibi detur uenia et libertas, usque dum ad id audendum ipsis copiarum et uirium satis sit? [52] Tertio, ea ecclesia ut a magistratu toleretur ius habere non potest, in quam quicunque initiantur ipso facto in alterius principis clientelam et obedientiam transeunt. Hoc enim pacto extraneae iurisdictioni, suis in finibus urbibusque, locum praeberet magistratus; et ex suis ciuibus contra suam rempublicam milites conscribi pateretur. Nec huic mało remedium aliquod affert futilis illa et fallax inter aulam et ecclesiam distinctio; cum utraque absoluto eiusdem hominis imperio aeque subiicitur, qui quicquid libet, potest, uel quatenus spirituale uel in ordine ad spiritualia, suadere, immo iniungere suae ecclesiae hominibus sub poena ignis aeterni. Frustra aliquis se religione solum Mahumedanum esse, caetera magistratus Christiani fidelem subditum dicet, si fateatur se coecam obedientiam Mufti Constantinopolitano debere, qui et ipse Imperatori Ottomano obsequentissimus, ad illius uoluntatem conficta promit religionis suae oracula. Quanquam aliquando apertius reipublicae Christianae renunciaret ille inter Christianos Turca, si eundem agnosceret esse ecclesiae suae qui et imperii caput. [53] 4. Ultimo, qui Numen esse negant nullo modo tolerandi sunt. Athei enim nec fides, nec pactum, nec iusiurandum aliquod stabile et sanctum esse potest, quae sunt societatis humanae uincula; adeo ut Deo uel ipsa opinione sublato heac omnia corruant. Praeterea, nullum sibi religionis nomine uendicare potest tolerantiae priuilegium, qui omnem funditus tollit per atheismum religionem. Reliquas opiniones practicas quod attinet, etiamsi non omni errore uacuas, si iis nulla dominatio nec impunitas ciuilis quaeratur, ecclesiae, in quibus docentur, cur tolerari non debeant nulla dari potest ratio. [54] Restat ut pauca de coetibus dicam, qui maximam doctrinae de tolerantia afferre creduntur difficultatem, cum seditionum fomenta et factionum conciliabula uulgo audiant; et forte aliquando fuerunt; sed non suo peculiari aliquo genio, sed oppressae uel małe stabilitae libertatis infortunio. Cessarent illico hae criminationes, si concessae quibus debetur tolerantiae ea esset lex, ut omnes ecclesiae tenerentur docere et pro libertatis suae fundamento ponere, scilicet quod alii etiam a se in sacris dissentientes essent tolerandi, et quod nemo uel lege uel ui ulla in rebus religionis deberet coerceri; quo uno stabilito, omnis querelarum tumultuumque conscientiae nomine adimeretur praetextus. His autem sublatis motuum uel irarum causis, nihil restaret quod in his quam in aliis coetibus non esset magis pacificum, et a rebus politicis turbandis alienum. Verum percurramus accusationum capita. [55] Dices: Coetus et hominum concursus reipublicae sunt periculosi, et paci minantur. Resp.: Hoc si ita sit, quare in foro quotidie coitio, quare in iudiciis conciones, quare in collegiis conuentus et in urbibus frequentia? Dices: Hi sunt coetus ciuiles, illi uero de quibus agitur ecclesiastici. Resp.: Quasi uero illi coetus, qui a rebus ciuilibus tractandis inter ceteros longissime absunt, rebus ciuilibus turbandis maxime essent accommodi. Dices: Coetus ciuiles sunt hominum de rebus religionis diuersa sentientium. Ecclesiastici uero hominum qui in eadem sunt opinione. Resp.: Quasi uero de rebus sacris et salute animae eadem sentire esset contra rempublicam conspirare: nec minus, immo uero acrius consentiunt, quo minor publice coeundi libertas. Dices: In coetus ciuiles cuiuis liber ingressus, in religiosorum conciliabulis commodior tectis et clandestinis consiliis locus. Resp.: Nego omnes coetus ciuiles, ut sunt collegia, etc. omnibus patere: si uero clandestinae sunt quorundam ad rem sacram coitiones, quinam quaeso hac in re criminandi, qui cupiunt, an qui prohibent publicos coetus? Dices: Sacrorum communionem maxime hominum inter se deuincire animos, ideoque maxime metuendam. Resp.: Si ita se res habet, quare magistratus a sua sibi non metuit ecclesia, eosque coetus tanquam sibi minitantes non prohibet? Dices: Quia ipse illorum pars est et caput. Resp.: Quasi uero et ipsius reipublicae non sit pars, totiusque populi caput. Dicamus igitur quod res est; metuit ab aliis ecclesiis, a sua uero non metuit quia his fauet et benignus est, aliis seuerus et immitis: His liberorum conditio est, quibus indulgetur usque ad lasciuiam; illis seruorum, quibus ergastulum, carcer, capitis imminutio, bonorum sectio, frequentiores sunt uitae inculpatae mercedes: hi fouentur, illi quauis de causa uapulant. Mutentur uices, uel aequo cum reliquis ciuibus in rebus ciuilibus utantur iure, senties illico non amplius a coetibus religionis metuendum esse: si quid enim factiose meditentur homines, id non congregatis suadet religio, sed oppressis miseria. Iusta et temperata imperia ubique quieta, ubique tuta sunt; iniustis et turannicis grauati semper reluctabuntur. Scio seditiones saepe fieri, easque plerumque religionis nomine: uerum et religionis causa subditi plerumque małe mulctantur et iniqua sorte uiuunt; sed crede mihi, non sunt ii quarundam ecclesiarum uel religiosarum societatum peculiares, sed communes ubique hominum mores, sub iniquo onere gementium et iugum quod grauius ceruicibus suis insidet succutientium. Quid credis, si neglecta religione et facta a corporis habitu discriminatione, iis qui nigro sunt capillo aut caesiis oculis iniqua esset inter reliquos ciues conditio, ut non libera illis esset emptio et uenditio, artis exercitium prohibitum, liberorum educatio et tutela parentibus adempta, fora aut clausa, aut tribunalia iniqua, quid, nonne existimas ab his, qui solum crinium uel oculorum colore coniunguntur adiecta persecutione, aeque metuendum esse magistratu!, quam ab aliis inter quos societatem conciliauerit religio? Alios in societatem redigit ad negotia sumptus lucrique communitas, alios ad hilaritatem otium; hos coniungit Urbs eadem, tectorumque uicinitas ad conuictum, illos religio ad cultum diuinum: sed una est quae populum ad seditionem congregat, oppressio. [56] Dices: Quid igitur uis, ad sacra celebranda coetus fieri inuito magistratu? Resp.: Quid inuito? res enim est licita et necessaria. Inuito dicis magistratu: hoc est, quod queror, hoc mali fons, et fundi nostri calamitas. Cur magis displicet in templo quam in theatro aut circo, hominum concursus? Non uitiosior hic nec turbulentior multitudo. Nempe huc tandem tota res redit, quod małe habiti, ideo minus ferendi. Tolle iuris iniquam distinctionem, mutatis legibus tolle supplicii poenam, et omnia tuta, omnia secura erunt; tantoque magis a magistratus religione alieni reipublicae paci studendum existimabunt, quantum in ea melior eorum sit conditio quam alibi plerumque inueniatur: omnesque particulares et inter se dissidentes ecclesiae, tanquam publicae quietis custodes, acrius in aliarum mores inuicem inuigilabunt, nequid nouarum rerum moliantur, nequid in regiminis forma mutetur, cum meliora sperare non possint, quam quae iam possident, scilicet sub iusto et moderato imperio aequam cum reliquis ciuibus sortem. Quod si maximum habetur regiminis ciuilis columen ea ecclesia, quae cum principe de religione consentit, idque eam solam ob causam, uti iam probaui, quod magistratum habet propitium legesque fauentes; quanto magis aucto satellitio securior erit respublica cum omnes boni ciues ex quacunque demum ecclesia, eadeni principis benignitate, eademque legum aequitate fruantur, nulla habita ob religionem distinctione; solisque facinorosis et contra pacem ciuilem peccantibus metuenda sit legum seueritas? [57] Ut finem aliquando faciamus, concessa aliis ciuibus iura petimus. Licetne more Romano Deum colere? Liceat et Geneuensi. Permissumne est Latine loqui in foro? permittatur etiam quibus libet in templo. Fas est domi suae, genua flectere, stare, sedere, gesticulationibus his uel illis uti, uestibus albis uel nigris, breuibus uel talaribus indui? in ecclesia nefas ne sit panem comedere, uinum bibere, aqua se abluere; reliquaque quae in communi uita lege libera sunt, in sacro cultu libera cuique ecclesiae permaneant. Nullius ob haec labefactetur uita, aut corpus; nullius domus aut res familiaris euertatur. Presbuterorum apud te ecclesia permittitur disciplinae; cur non itidem quibus placet etiam et episcoporum? Ecclesiastica potestas, siue unius siue plurim(or)um manibus administretur, ubique eadem est, nec in res ciuiles ius, nec uim cogendi habet ullam: nec diuitiae aut reditus annui ad regimen ecclesiasticum pertinent. Licitos esse coetus ecclesiasticos et conciones usu publico comprobatur: hos unius ecclesiae uel sectae ciuibus conceditis, quare non omnibus? Si quid in coetu religioso contra pacem publicam agitatum, reprimendum est eodem nec diuerso modo quam si in nundinis acciderit. Siquid in concione ecclesiastica seditiose uel dictum uel factum, eodem modo puniendum ac si in foro delictum esset. Haec non debent esse nec factiosorum nec flagitiosorum perfugia: nec e contra concursus hominum in templo quam in curia magis illicitus, nec in his quam in illis ciuibus magis culpandus; quisque suo solum crimine, non aliorum uitio, in odium uel suspicionem uocandus. Seditiosi, homicidae, sicarii, latrones, rapaces, adulteri, iniusti, conuiciatores, etc. ex quacunque demum ecclesia, siue aulica siue non, castigentur reprimanturque. Quorum uero doctrina pacifica, quorum mores casti et inculpati, eodem sint cum reliquis ciuibus loco. Atque si aliis coetus, solennes conueritus, festorum dierum celebrationes, conciones, et sacra publica permittantur: haec omnia Remonstranti, Antiremonstranti, Lutherano, Anabaptistae, Sociniano pari iure permittenda. Immo si, quod uerum est, et quod hominem erga homines decet, aperte loqui liceat, ne Ethnicus quidem, uel Mahumedanus, uel Iudaeus religionis causa a republica arcendus; nil simile iubet Euangelium; id non desiderat ecclesia, quae extraneos non iudicat; non poscit respublica quae homines modo probos, pacificos, industrios, recipit et amplectitur. Ań Ethnicum apud te mercaturam exercere permittes, Deum uero precari uel colere prohibebis? Iudaeis habitatio et tecta priuata conceduntur, sunagoga cur negatur? an eorum doctrina falsior, cultus turpior, uel concordia periculosior, in coetu publico quam in priuatis aedibus? Si haec Iudaeis et Ethnicis concedenda, peiorne erit in republica Christiana Christianorum conditio? [58] Dices: Immo uero, quia ad factiones, tumultus, et bella ciuilia magis procliues. Resp.: Anne religionis Christianae hoc uitium? Si ita, pessima certe omnium est religio Christiana, et digna quam nec tu profitearis, nec respublica omnino toleret. Nam si hic sit genius, haec natura ipsius religionis Christianae, ut turbulenta sit et paci ciuili inimica; ipsa illa quam fouet magistratus ecclesia aliquando non erit innocens. Sed absit ut hoc dicatur de religione, auaritiae, ambitioni, dissidiis, iurgiis, terrenisque cupiditatibus contraria et omnium quae unquam fuerunt maxime modesta et pacifica. Alia igitur malorum quae religionł imputantur quaerenda causa; quae si recte rem reputemus, in ea de qua nunc agitur quaestione tota consistere apparebit. Non opinionum diuersitas, quae uitari non potest, sed negata diuersa opinantibus tolerantia, quae concedi poterat, pleraque quae in orbe Christiano nata sunt de religione iurgia et bella produxit: dum primores ecclesiae auaritia et dominandi libidine acti, magistratum saepe ambitione impotentem et populum superstitione semper uanum, aduersus heterodoxos omnimodo excitarenł et acuerent; et contra leges Euangelii, contra charitatis monita, schismaticos haereticosque spoliandos exterminandosque praedicarent; et duas res diuersissimas miscerent, ecclesiam et rempublicam. Quod si, uti fit, homines rebus suis honesto labore partis se exui haud patienter ferunt, et contra ius humanum diuinumque alienae uiolentiae et rapinae praedam fieri; praesertim cum alias omnino inculpati sint, et ea res agitur quae ad ius ciuile minime pertinet, sed ad suam cuiusque conscientiam et animae salutem, cuius ratio soli Deo reddenda est: quid aliud pene expectari potest, quam ut homines malorum, quibus opprimuntur, pertaesi, sibi tandem persuadeant, licere uim ui repellere, et iura sibi a Deo et natura concessa, nec propter religionem sed flagitia solum amittenda, armis1 quibus poterunt defendere? Haec nimirum ita hactenus fuisse plus satis testatur historia et ita in posterum fore demonstrat ratio, quam diu illa de persecutione propter religionem ualebit siue apud magistratum siue apud populum opinio, et ita ad arma clament, et bella totis lateribus ebuccinent illi, qui debent esse pacis et concordiae praecones. Quod magistratus huiusmodi incendiarios et publicae quietis perturbatores passi fuerint mirandum esset, nisi pateret et eos in praedae societatem uocatos, cum aliena libidine et fastu ad suam augendam potentiam saepe usos fuisse. Quis enim non uidet, hos bonos uiros non tam Euangelii quam imperii fuisse ministros, et principum ambitioni potentiorumque dominationi adulatos; idque omni studio et opera allaborasse, ut in republica promouerent, quam alias frustra affectarent in ecclesia, turannidem. Haec fuit plerumque ecclesiae et reipublicae concordia, inter quas, si utraque suis se contineret finibus, discordia quidem esse non potuit, dum haec mundanis ciuitatis bonis, illa animarum saluti unice studeret. Sed „pudet haec opprobria''. Faxit Deus Optimus Maximus ut aliquando Euangelium pacis praedicetur, magistratusque ciuiles de sua ad legem Dei conformanda multum, de aliena conscientia legibus humanis alliganda minus solliciti, tanquam patres patriae ad communem liberorum suorum, quotquot non proterui, non aliis iniqui nec maligni, felicitatem ciuilem promouendam omnia sua studia et consilia dirigant. Virique ecclesiastici, qui se Apostolorum successores prae dicant, Apostolurum uestigiis insistentes, omissis rebus politicis, saluti animarum cum pace et modestia unice incumbant! Vale. [59] Forsan abs re non fuerit pauca de Haeresi et Schismate hic subiungere. Mahumedanus Christiano haereticus uel schismaticus non est, nec esse potest: et si aliquis a fide Christiana ad Islamismum deficiat, non eo haereticus uel schismaticus factus est, sed Apostata et infidelis. De his nemo est qui dubitat. Unde constat homines diuersae religionis hominibus haereticos uel schismaticos esse non posse. Inquirendum est igitur quinam sint eiusdem religionis. Qua in re manifestum est eos esse eiusdem religionis, qui unam eandemque habent fidei et cultus diuini regulam: illi uero religionis sunt diuersae, qui eandem non habent fidei et cultus regulam. Quia cum omnia quae ad istam religionem pertinent in ea reguła contineantur, necesse est eos qui in eadem reguła conueniunt, in eadem etiam religione conuenire, et uiceuersa. Sic Turci et Christiani diuersae sunt religionis; quia hi Sanctam Scripturam, illi Alcoranum pro reguła religionis suae agnoscunt. Eadem piane ratione sub nomine Christiano diuersae possunt esse religiones; Pontificii et Lutherani, quamuis utrique piane Christiani, utpote in nomine Christi fidem professi, non sunt eiusdem religionis; quia hi solum Sanctam Scripturam agnoscunt pro religionis suae reguła et fundamento; illi uero S. Scripturae adiiciunt traditiones et Pontificis decreta; et inde sibi conficiunt religionis suae regulam: Christiani Sancti Iohannis, uti uocantur, et Christiani Geneuenses diuersae sunt religionis, quanquam utrique Christiani nuncupentur, quod hi S. Scripturam; illi traditiones nescio quas pro reguła religionis suae habent. [60] His positis sequitur: 1. Quod haeresis sit separatio facta in communione ecclesiastica inter homines eiusdem religionis ob dogmata quae in ipsa reguła non continentur. 2. Quod apud illos, qui solam S. Scripturam pro reguła fidei agnoscunt, haeresis sit separatio facta in communione Christiana ob dogmata disertis Sanctae Scripturae uerbis non contenta. Haec separatio duplici modo fieri potest. 1. Quando maior, uel partrocinante magistratu fortior pars ecclesiae separat se ab aliis, eos e communione eiiciendo excludendoque, quia certa dogmata uerbis Scripturae non concepta se credere profiteri nolunt. Non enim separatorum paucitas, nec magistratus authoritas, haereseos reum potest aliquem reddere: sed ille solus haereticus est, qui ob huiusmodi dogmata ecclesiam in partes scindit, distinctionum nomina et notas introducit, et sponte sua separationem efficit. 2. Quando aliquis se separat ab ecclesiae communione, quia in ea publica non sit professio quorundam dogmatum quae disertis uerbis non exhibet Sancta Scriptura. Horum utrique Haeretici sunt: quia in fundamentalibus errant, et prudentes scientesque obstinate errant. Cum enim pro unico fundamento fidei posuerint Sanctam Scripturam, aliud nihilominus ponunt fundamentum, propositiones scilicet quae in Sancta Scriptura nusquam reperiuntur; et quia alii adscititias hasce ipsorum opiniones Sanctae Scripturae assutas tanquam necessarias et fundamentales agnoscere et iis inniti nolunt, eos a se abigendo, uel se ab iis subtrahendo, secessionem faciunt. Nec attinet dicere, suas confessiones et articulos fidei S. Scripturae et analogiae fidei esse consonos: si enim S. Scripturae uerbis concipiantur, nulla potest esse questio: quia omnium consensu fundamentalia ea sunt, et eiusmodi omnia, quia theopneusta. Quod si dicas, articulos illos tuos, quorum professionem exigis, esse Sanctae Scripturae porismata; recte quidem facis, si ipse ea credas et profitearis quae tibi uidentur cum reguła fidei, scilicet Sancta Scriptura, consentire: pessime uero, si ea uelis allis obtrudere, quibus non uidentur indubia Sanctae Scripturae dogmata: et haereticus es, si ob haec quae nec fundamentalia sunt, nec esse possunt, separationem introducas. Non enim credo aliquem eo insaniae prouectum esse, ut audeat sua consectaria, suaque Sanctae Scripturae interpretamenta, pro theopneustis uenditare, et articulos fidei ad modulum mentemque suam concinnatos authoritati Sanctae Scripturae aequare. Scio ali quas esse propositiones tam euidenter Sanctae Scripturae consonas, ut nemo dubitare possit eas inde sequi: de his igitur nullum fieri potest dissidium. Quod autem tibi uidetur legitima deductione e Sancta Scriptura sequi, id tanquam necessarium fidei articulum alteri obtrudere non debes, quia tu ipse regulae fidei consonum credis; nisi tu ipse aequum iudicas, ut tibi pari iure aliorum obtrudantur opiniones, et tu cogaris admittere et profiteri diuersa et inter se pugnantia, Lutheranorum, Caluinistarum, Remonstrantium, Anabaptistarum, aliarumque sectarum dogmata, quae tanquam necessaria et genuina Sanctae Scripturae consectaria asseclis suis ingerere et depraedicare solent Sumbolorum, Sustematum et Confessionum artifices. Non possum non mirari inauspicatam illorum arrogantiam, qui ea, quae ad salutem sunt necessaria, putant se clarius et dilucidius posse tradere, quam Spiritus Sanctus, infinita illa et aeterna sapientia, tradere possit. [61] Hactenus de Haeresi, quae uox secundum communem usum solis dogmatibus tribuitur. Iam de Schismate uidendum, quod cognatum haeresi uitium est; utraque enim uox mihi uidetur significare separationem in communione ecclesiastica temere et de rebus non necessariis factam. Sed cum usus, quem penes arbitrium et ius et norma loquendi, obtinuerit, ut haeresis erroribus in fide, schisma in cultu uel disciplina tribueretur, de iis sub ea distinctione hic agendum est. Schisma igitur ob rationes supra memoratas nihil aliud est, quam separatio in ecclesiae communione facta ob aliquod in cultu diuino uel disciplina ecclesiastica non necessariuni. Nihil in cultu diuino uel disciplina ecclesiastica ad communionem Christiano esse potest necessariuni, nisi quod disertis uerbis iusserit legislator Christus, uel instinctu Spiritus Sancti Apostoli. Verbo dicam: Qui non negat aliquid quod disertis uerbis enunciant eloquia diuina, nec separationem facit ob aliquod quod in sacro textu expresse non continetur, haereticus uel schismaticus esse non potest, quantumuis małe audiat apud quasuis Christiani nominis sectas et ab iis, uel aliquibus uel omnibus, tanquam uera religione Christiana destitutus pronuncietur. Haec ornatius et fusius deduci potuissent, sed tibi adeo perspicaci indicasse sufficiat.