[1,5] Me autem cum sub noctem ieiuni cerebro spiritus deficerent, nec tam in amentiam deflecterem quam in mortem, copiosus cibus ditibus allatus sportulis et qui me ad uescendum hortaretur relictus est Percas. Erat uir mitiori ingenio, naturamque suam parum in scelera detorquens, nisi si plurimum expediebat. Ille me ut consalutauit, thoroque meo reclinis remisit uincula, et oppessulatas fores diligentitis muniit, coepit uberius flere ; necdum tamen synceritatis fecerat fidem, nouoque cogitabam ludibrio suspectas saeuire blanditias; cum prehensam manum tenerius concutiens, "Nosti me", inquit, "Euphormio? Ego sum qui heri domino Callioni persuasi, ut te in familiam admitteret". "Itane ?" inquam. "tu quidem habes tristissimi beneficii reum. Sed quid in dorninum omni ponto ac tempestate feriorem admisi? aut quid deliqui tam atroci supplicio dignum ? O si liberum saltem moriendi permittat arbitrium, aut quod annis pluribus ferre possum in atrocitatem dieculae inhumana miseratione componat". llla chrymatus est Percas, et digitos articulis innectens, demisit ad umbilicum inuersas cum lacertis manus : cumque aliquantum deflesset meam miseriam, ac multis gemitibus interpolaret orationem; tandem ueluti collecto spiritu animosius insurgens ; "Euphormio", inquit,"et tu seruus es et ego. Quo tu iam loco es, possum deinde praeceps agi, si herus annuerit; in seruitute precario sumus felices. Si mihi credis, propulsabimus communibus consiliis fortunae iniuriam. Memento Pyladis et Orestis fidem Tomos etiam euasisse et Dianae crudelitatem, et Thebis cohortem amantium multis inexpugnabilem annis laurum saepius quam apium decerpsisse. Nec rnirere, quod arcanas cogitationes effundo contidentius in finum tuum : non uideris mihi ignotus, tanto fortitudinis et constantiae experimento. Te rnihi primum conciliauit frons liberalis, et uerecundi oris modestia ; deinde seruitus coniunxit; ad extremum ipsa miseria acrius commendauit. Secundum haec iusiurandum adiecit et omnia quibus fidem orationi quaereret. Ego uero etiam ad sperandum tardior, quam si Aristodemus aliquis uictoriam nunciaturus indigno uultu procederet, tamen alleuari paulatim sinebam animum meum, sic ut aliquantulum reuiuisceret salutis iamdiu ecpulta ccgitatio". Nutat ut ingenti puppis circumdata ponto, Quam tumidum nigro murmure uentus agit, Humida cum pictos lacerarunt aequora diuos, Nec semel intrepidos insiluere uiros; Quassaque caeruleum passim intromittere montem Occoepit picis tegmine nuda ratis : Sic secura feri stant promontoria ponti, Aut procul e speculis commoda surgit humus. Iam prope non meminit periturae nauta carinae, Quodque uidet credit iam tenuisse solum.