[2,4] Capitulum IV. 1. Vespera appetebat et in hortum regium Archombrotus, ut plerumque solebat, intrauit. Illic cum solus inter arborum spatia erraret in noctis memoriam incidit qua Timocleae hospitio cum Poliarcho erat usus. Inter cetera subiit animum frontis uocisque mutatio quae illic Poliarchum de Argenide interrogatum confudit. Id enim Archombrotus in amoris indicium cum traxisset, deinde exciderat superuenientium rerum mole, eo facilius quod non amorem mutuum, sed iuuenilem in Poliarcho insaniam esse coniecerat. Tunc uero diligentius omnia reuoluebat: bis ad Argenidis nomen Poliarchum obstupuisse; bis de uirginis aetate et moribus rogatum respondisse strictim tantum, et ut scires incompositi ad hoc nomen animi esse. In illius rei memoria haerenti succurrit Argenidem, dum Arsidam apud patrem tueretur, inter seria uerba et preces totam arsisse. Facinus autem Arsidae ad rem Poliarchi pertinebat. His utrinque pensatis secretae inter illos necessitudinis facta est Archombroto suspicio. Occurrerunt ilicet cogitanti uirtutes Poliarchi et quicquid hunc ad spem tantam subuehere potuerat aut sollicitare Argenidem. Certe quod illius genus lateret, aliquid eximium posse subesse. "Neque enim, inquiebat, solus sum, cuius genus aut fortunae ex illa quam subii dissimulationis larua aestimari non debeant." 2. Sed dum Argenidis speciem fortunamque ad animum reuocat suum, felicemque hoc amore Poliarchum tacita gratulatione ingeminat, ea ipsa laudare incipit et mirari quae antea intactus aspexerat. Nam quid Argenide uenustius esse? Cui unquam ad tantum habitum, tantosque parentes, tot uirtutes accessisse? Si non generis praerogatiua esset, sed ex Siciliae uirginibus delectus haberetur, neminem ante Argenidem ad regnum asciscendam. Sapientiam, modestiam, uerba, suo sexui praestare; speciem supra mortalem esse. Post haec ad se redibat Archombrotus, nec indignam tanta spe nobilitatem suam, haud dubium nouis ignibus alimentum, reputabat, et id primo non quasi amaturus, sed tantum ueluti otiosa nec imparia tamen uota capi inde paulatim et oblectatione iam anxia ad earum rerum imagines teneri, ignarus, si uictor et liber esse uellet, fortitudine opus esse in haec ipsa amandi initia. Quantum carior fiebat Argenis, tantum de amicitia decedebat quae illum Poliarcho coniunxerat, primum inuidia mox aemulationis malo grassante. Ita aeger et ad animi captiuitatem adactus, horto digreditur quem paulo ante felix solutusque intrauerat. Accessio mali fuit quod ad solatium in ea tempestate solitudinem quaerens solus cenauit. Nam cum tacitus secretusque non aliud quam amorem audiret, paulatim illis curis se permisit, quae intra paucissimos dies efflictim amantem nondum expertis malis urserunt. 3. Dum haec apud Regem aguntur, non solutiori cura cum suis Lycogenes meditatum facinus adornat. Is ad praecipua oppida non uno praetextu diuertens magistratus exhibito conuiuio hilariores monebat, ne publicam libertatem sinerent prodi: pessimis consiliis infestari Siciliam; meminissent se in regno, non sub tyrannide, esse. Nec in Regem quicquam addebat nisi ita perplexe ut id posset uel Meleandro excusare. Cum his uerbis incitatos uidebat, quasi familiarius agens imperfectum aliquid inter suspiria uel publice uel praecipuis in aurem loquebatur, ut pia sollicitudine plura timere uideretur quam quae auderet euulgare. Inde non pauci in eum ut patriae columen aspicere curaque subtristi Meleandrum fastidire, cum praesertim iactaretur in populo: nunc contemptis popularibus ad publica negotia acciri peregrinos; nunc tributa et portoria augeri; caedes denique imminere a principe superioribus bellis infesto. Praeter has artes, sacrificuli pretio empti haud parum ualuêre. Ominibus et auspiciis ementitis omnia in religionem uertebant. Seu publice seu priuatim mactata hostia erat, effictis prodigiis spectantes terrebantur: nunc caput deesse iecinori; nunc turbato ordine fibras emicare extra sedem; semperque noua fata instare et meliora praeteritis; nihil autem quod tunc fieret diis placere. Contigerunt praeter has laruas non falsa aut fucata prodigia, quibus affirmabantur proximae clades. Nam et de caelo lapidatum est et alicubi gemini soles micuerant. Sed pauca haec monstra fictis innumeris fidem fecerunt, ut homines omnia temere crederent timerentque. Quem miserorum statum quidam poeta, et ipse publicae insaniae non expers, descripsit. 4. Parcite, Caelicolae. Quid demere uincula rebus Heu placet et miseras monstris euertere terras? Nunc caelo informis facies, nunc aëra foedi Incestant Manes. Liuent per inane cometae, Et nec friget hiems, uector nec floribus halat Phryxaeus, posuitque suos canes aestifer ignes. Qualiter ignoto cum sol nouus aëre gyrum Per modo nascentis cunabula duceret orbis, Expers saepe uiae, saepe alti pondere currus Errauit dubius, totumque immiscuit annum. Cernis anhelanti quam nigra uolumina tollat Aetna iugo? Cernis quanta uehat aequora mole Auster et in nostras spumantia degerat oras? Ceu quondam Ausonio cum dissociata recessit Litore, frangentes exhorruit Insula nimbos. Magna quidem portenta deûm; tamen omnia supra Saeuit corde pauor. Vates sibi quisque malorum Et clades et tela uidet, poenasque futuri Praecipit. O siue haec nobis insania creuit, Seu superi iussêre nefas; quid longa moramur Supplicia? Arma, uiri! Saeuo cadat hostia caelo Quae meruit. Liceat lustralia mittere tela, Et satiare deos, et morte reposcere uitam.