[2,1b] 2. Epeircte in Panormitanorum finibus mons est aliquot milium ambitum amplexus. Imae radices abscissis praeruptisque rupibus attolluntur. Mox ubi per inaccessas cautes mons in modicum tumorem excreuit, paulatim faciliora latera acclinat, donec ad uerticem peruenias haud modica planicie aequatum. In qua et tumulus commode eminet, tanquam a natura productus in arcem. Illud iugum munitionibus Reges firmauerant. Reliquus montis uertex iusto oppido sparsisque praeterea et amoenis aedificiis incolebatur. Quo latere ad mare mons pertinet, capax omnis nauigii portus sese inter saxa insinuauerat, laxo aditu, aqua praealta, et propter montis amplexum a procellis secura. Huic portui oppidum tam opportune imminebat, ut iis inuitis a quibus obtinebatur nec subire naues possent neque arcta semita teneri, quae a mari ducebat ad iugum. Qua uero interiora insulae mons spectat, duobus duntaxat callibus ascendi tunc poterat, iisque pari modo impeditis. Ingens quoque leuamen Epeircten colentibus, quod quacunque intermittunt aedificia, uberrimi pecoribus pastus nascuntur. Et ut hunc situm beneficium deorum putarent, effecerat copia fontium et innoxius aër, in quo nulla ueneno infesta animalia uiuebant. In limine callis qui surgebat a portu Cereris signum cum spicea corona et serpentum uolucri iugo religionem offerebat intrantibus, ne insalutato numine progrederentur uel saxum neglegerent, quod rudibus litteris deam loqui in hunc modum faciebat. [2,1c] 3. Si mihi, qua curuo Nereus uehit aequora cinctu, Omnis humus fruges atque omnis mitia debet Iura locus, uetuique fero nemoralia ritu Pabula Chaoniis miseros decerpere ramis; His saltem ô cunctae meritis concedite gentes, Sicanio sim tuta solo. Reuerentia nostri Adsit, et has nullus surgat populator ad oras. Namque mihi hae sedes, haec fatis dedita tellus, Haec placet. Exserti tantum ferat arma coloni Pingue solum, et duro tantum de uomere uulnus. Haud iniusta precor. Si quis tamen impia contra Signa feret, meme ille grauem, me sentiet hostem. Ipsa faces, ipsa arma feram, cognataque iunget Mecum omnis Natura manus. Saturnia proles De Ioue sum mater; fraternos caerula nutus Unda timet, nigroque gener capit omnia mundo.