[1,20] Capitulum XX. 1. Peruenerunt in urbem, cum recluso iam Palladis fano deae copiam fecisset aedituus, necdum frequens populus commodiora ad spectandum occupauisset. Poliarchus quam licebat proxime resedit ab ara. Arsidas ad Argenidem iuit docuitque quam religiosus cultor in templo illam maneret. Obstupuit uirgo simul periculo Poliarchi et oblatae laetitiae sensu perculsa, signisque diligenter quaesitis quibus mutatum agnosceret: "Res, inquit, periculi plena erit, Arsida, si Rege atque Lycogene mox ad templum ituris Poliarchus uestium furto duntaxat et capillorum celabitur. Ex tot uiris qui principes circumstabunt, neminem putas sensurum hanc fraudem? Maxime cum mutuis suspicionibus erecti, qui Regi quique Lycogeni student uultus omnes et quicquid insidias tegere potest, solertissima ratione explorent. uenire iuberem huc ad arcem, sed laruam qui in statione sunt milites forte excuterent. Pergam potius ad parentem moneboque ex quo me uoluit Palladi ministrare nunquam nundinarum hunc diem imae plebi ad uota negatum. Cum autem sanciendae mox paci ad sacra cum Lycogene succedet, templum stipatoribus et comitibus plenum nec capturum populi turbam nec supplicum uilioribus posse patere. Si igitur placet (ne quid de consuetudine hodie pereat), me statim ad aras processuram ut qui de plebe uolent ritu solito lustrentur. uulgi cultu finito ipsum melius publica sacra procuraturum. Ita metu soluta uidebo Poliarchum, commodiusque in incurioso populo nostra consilia latebunt." Probante industriam Arsida et ut maturaret monente, puella ad Regem digreditur. Neque is minus sententiam laudauit idonea fraude deceptus. Et illa accelerata pompa (uixdum enim horam diei secundam religiosi homines Palladi nuntiauerant) inter stipatores ministrasque ad templum producta est. 2. Is autem sacrorum ordo erat ex quo Argenis sacerdotio fungebatur. Siculi nundinas ad fori conuentus et mercatum celebrabant. Tunc Regum edicta uulgari, tunc in sontes edicta constitui. Tempus hoc rebus, si quae sacrae, si quae publici ritus, datum. Confluebant in proximas urbes ex uicinis mapalibus atque uicis qui uel rusticis opibus abundabant uel egebant urbanis. Haec dies constituta Palladis sacris erat, quo frequentior populus uideret Argenidem. Quae quacunque per Siciliae diuersa procederet habebat in comitatu uates et sacerdotum chorum. Maiores hostiae et cetera uictimarum genera sequebantur. Cum lucebat nonus dies, si quod Mineruae templum in proximo erat, illuc deferebatur simulacrum cui honores haberi consueuerant. Sin minus, ex commodissima aede euocabatur qui deus deaue habitabat, ut quia duo numina unum templum non capit, suo discessu commendaret Palladi fiduciariam sedem. Fores laurea redimitae augebantur lucernis atque uittis. Signum quod ad aram colebatur acre erat et deae sua arma decentis. Strictum supercilium hinc acie oculorum, hinc casside ad mediam frontem producta pulcherrime horrebat. uultus qui uirginis -- sed implacidae -- essent. Hastam ex auro, errantibus per metalli fulgorem radiis, quati a dea saepe uulgus asseruit. Aegidem quoque in parma omnibus coloribus qui serpentum squamas mutant pictor expresserat. uestigium ueluti stantis ad pugnam, laeuo pede sic porrecto, ut totum simulacrum nonnihil obliquaret in latus. Serpentis quoque specie Erichthonius erat ad pedes, spiris extremam hastam cingens. Ceterum lectas uictimas uittisque et cetero ritu praeterquam mola mactatas producebant ad uestibulum templi, nam intus mitti sanguinem erat nefas. Postquam uictimis iam subiecta aqua erat, superueniebat Argenis cultu eximia qui principem et sacerdotem decebat. Miri operis stolam erat induta, quae per intexas imagines assurgens Palladem faciebat de cerebro Iouis nasci et in lite cum Neptuno inuenta olea triumphare. Hanc a tergo per multa uolumina diffusam, ne uestigia uerreret, sex uirgines suspendebant. Crines Argenidis religabat purpurea fascia ramis oleae impedita. Ex eadem arbore summo capiti coronam posuerant. Sic ornata et postquam ad uictimas accesserat, imposito uelo caput operta, concipiebat solemnes sacrificio preces, molaque deuota animalia conspergens, muliebri ictu in earum frontem reclinabat argenteam clauam. uero mox ferro excipiebant uictimas praecincti sacerdotes. Iugulisque suffossis fata et deos in extis credebant deprendere. Tum ingressa templum Argenis thuribulo argenteo praeferebat solitos diis uapores, et ad aram admota demptam suo capiti coronam ad armati signi pedes suppliciter collocabat. Thura tunc et odores nouo igne refecti; quo dum ex acerra dissipantur, cantu a proximis uirginibus orto, quisquis ex populo sciebat hoc carmen modulabatur. 3. O pars, sed potior, tui parentis, O Tritonia, nulla cui dearum Maternas tenerae blanditias tulit; O uirgo studiis nata uirilibus, Sacris ipsa tuis ades. At uos Sicelidum chorus Forti plaudite uirgini, Cantus addite plausibus. Tu belli decus, axibus seueris Letum, uim, gemitum, arma, fata ducis. Stat dextra iaculum; Gorgonis asperae Monstris terribilis laeua, dat hostibus Facto uiuere marmore. Tu pacis deae, pinguibusque campos Exornas oleis; et ipsa stamen Monstras, ipsa colum ducere candidis Quae te uirginibus cumque uocauerint Casti thuris odoribus. Tritonis cupit unda te paludis, Urbs diis hospita te uocabit Argos, Et Pandioniis qui colit arcibus. Sed tu Trinacriae pronior Insulae, Huc uultus melius refer. Adsis Sicaniae benigna genti, Seruatosque diu tuere Reges. Nobis, Diua, semel cum bona ueneris. Optamus meritae saepius et nouas Laeti reddere gratias. At uos Sicelidum chorus Forti plaudite uirgini, Cantus addite plausibus. 4. Sequebatur omnium uota, quibus palam incolumitas petebatur principibus. Addebant innoxios caeli haustus nec fallentem agricolas humum. Occultis precibus priuata familiae commoda quisque optabat. Tunc uero ad dexterum latus arae, in altiori sede Argenis quiescens uittarum manu ramum tenebat, quem undis lustralibus rorantem modico uictimae cruore asperserant, credebantque efficacis esse tutelae, si fronti orique esset impositus. Stabat in armis circa uirginem satellitum duplex ordo, ad eam ituris semitam aperiens, quae uix binos capere posset, ne tumultu et imperitorum rixis aut ara aut Argenis pulsaretur. Sic admissi ad illius pedes prolabebantur abibantque breuiter ramo tacti. Nulli de plebe exclusi; pluresque Argenis quam Pallas acciebat ad sacrum. 5. Quo igitur die Arsidas Poliarchum adduxit, parata erant sacra in ueteri templo, quod Magellani habebant Palladi nuncupatum. Et Argenis maturius, tanquam dimittendo populo priusquam cum Lycogene Meleander adesset, reuera ut extra periculum Poliarchum aspiceret, descendit ex arce. Cumque pro foribus templi tactas uictimas reliquisset inter decollantium manus et in deae limine thuribulum sumpsisset, iam tunc quidem inquieto animi tumultu completa peruenit ad locum, in quo, Arsida docente, sciebat sedere Poliarchum. Hunc uero postquam uidit in ignobili ueste et genis alienis miserabilia in se lumina figentem, adeo ira et pietate accensa est, ut paene sacri ratio amenti excideret. Utcunque tamen perrexit ad aram, ibique in deae signum intuens, interim dum ceteri solemne carmen celebrant, arcanos gemitus effudit. Testabatur caelestium fidem innocentiam suam, candorem, pietatem, tacita exprobratione ingerebat scientibus. Nunc si se adiutam uellent, auxilio esse tempus. Si haec mortalia curant reguntue, cur non uirtutibus pretium erat? Cur nec a se nec a Poliarcho uiolati saeuiebant? Scire illos quam non foedo amore, uirginique pudendo, in tanto uiro haesisset. Si per iura naturae licuisset, optaturam hunc fratrem fuisse. "Adeste saltem fugienti, inquit, et si quid durum in utrumque paratis, illo incolumi omnia in meum caput citate." Ab his precibus quamquam uerissimo affectu flagrabat, subito cogitationum aestu auersa est et nunc sui, nunc sponsi miserebatur. Tum in Lycogenem inexpiabilis odii rabies, et quoties occurrebat nec insontem patrem esse, qui tam facilis in Poliarchi annuisset perniciem, ab hac mente refugiens quae periclitabatur pietatem uiolare redibat ad deos, stupensque et inter mutos dolores attonita plus illos suis malis quam uotis exorabat. Fletum tamen in potestate habuit, pudore intempestiuos in publico luctus uetante, forte etiam quia erat calamitatis maior moles quam ut iret in lacrimas. 6. Neque tunc minus aegritudinis aut tumultus in Poliarcho erat. Relinquendae dulcissimae sedes; aufugiendum ueluti perduelli. Quam non generi, quam non animo conueniebat haec fortuna! Iam quae oblectamenta fuerant, lacerabant diductum doloribus pectus. Omnes Argenidis uirtutes, omnes dotes redibant in mentem; etiam quaecunque exigua esse crediderat, tunc augustiori specie, quia erant amittenda, cogitationem implebant. Inter tot mala nihil molestius uisum quam quod Argenidi doloris causa esset. Nec leuior metus repugnantem animum lente subibat, ne sacramenta amicitiae inter ipsum et uirginem concepta tempore et absentia delerentur, essetque aliquid quod Argenidi carum deberet odisse. Simul in iram uersus cogitabat Siciliam armis repetere. Simul Argenidem in patre aut patria laedere uerebatur et iracundia dolori confusa, per uarios affectus nunc stupebat, nunc errabat. 7. Inter hos animi motus decantata ter carmina publicae uoci finem fecerunt, conseditque Argenis non procul ab ara, sacrum ramum uenientibus protendens. Selenissa uirginumque delectae a tergo sedentis constiterant, Eurymedes atque Erysthenes, longe diuersum par, erant ad latera. Ab illis milites ad testitudinem templi porrexerant geminum ordinem definiebantque uiam processuris ad uirginem. Eurymedes cum in Argenidis uultu crebros motus notauisset, submissus ad aurem rogauit ecquid ipsi male esset. Utitur colloquentis commoditate uirgo, ad illum utique uultu conuerso, quoties nimius dolor exundabat in ora. 8. Vulgo digesto paene ultimus restabat Poliarchus, qui ad lustralem ramum accederet. Et animus et uestigia deerant processuro; uicissimque a frigente et paene inutili puella expectabatur. O amantium insana consilia! Tanquam fugitiuum gaudium percepturi ad hanc breuis mutique congressus audaciam deuenerant, iamque piget irritati doloris simulque periculi, multo acrius deuoturos suam sortem nisi sic dolere licuisset. Demum miser nec iam frustra innixus scipioni promouit ad Argenidem gradus acciditque ad genua et tanquam uota conciperet: "uale, inquit, castissima sacerdos. Memineris Palladem tuam abire semper tuam44, ô uirgo, sed si patieris, non sine patrio fulmine redituram." Intellexit miserrima uirgo, nec aliquid ausa referre, tamen maestis oculis in eum breuiter fixis efficacius omni uoce locuta est. Sed ab illius pedibus abire non sustinebat Poliarchus, siue illum obliuio sui ceperat in tantae calamitatis caligine, siue sentiebat poplites erraturos. Coeperatque uereri Selenissa ne ille intempestiua mora fabulam proderet. Cum Eurymedes hominem ratus ad Argenidis pedes ignara rusticitate consistere, uirga quam dextera tenebat grandem ictum procumbentis lateri non sine risu inflixit iussitque abscedere. Poliarchus inter paucos Eurymedi carus erat, et hanc iniuriam non ab odio ullo, sed uestibus suis factam sciebat a nesciente quem caederet. Consurrexitque propere suo quoque iudicio merito castigatus. At non Argenis tam composito animo ictum aspexerat, aegre pudore prohibito ne Eurymedem ab oculis iuberet abire. Mox discedentem Poliarchum qua licuit oculis secuta, opportune Arsidam in limine templi uidet (ut coniici potuit) uiam fugienti praeeuntem. Quippe ille gratulatus suo Regi, quod a bello quies esset, simulauerat necessitatem sibi oblatam traiiciendi in Italiam ad socerum. Impetrata Regis pace, templum Palladis petit cernitque uenientem ab ara Poliarchum tum paululum cum eo secedens, monet per infrequentem portam abire ab oppido; uiam quae Messanam tendit tenere, donec secundo milliari in dumetis quae occurrunt lateret; se, postquam locutus Argenidi esset, confestim assecuturum. 9. Interim Meleander ad Argenidem misit qui popularis sacri solemnia iuberet maturari: tempus enim in multum diei procedere; dandum sibi et Lycogeni templum esse. Illa apud se non erat, stimulisque quos credebat constantia sua domitos iam sensim concedebat. Regi tamen renuntiari iussit peracta quae pertinebant ad populum; destinata sacrificia, cum placeret, obire illum posse. Ingens pompa et pro decore Meleandri atque Lycogenis in regiae uestibulo stabat manebatque ad templum prodituros. Ipse Lycogenes in Meleandri thalamo erat specie officii uarios, ac plerumque non serios, cum Rege sermones instituens. Ubi maturum fuit, Meleander in regio cultu pallioque purpureo manu tenens insigne maiestatis ad stipatores processit. Proximus antecedebat Lycogenes, cuius latus de Regis imperio tegebat Archombrotus. Ante hos ibant quorum magistratus eminebat aut gratia. Ingens egregiae iuuentutis numerus incohauerat pompam. Ne populum quidem satis uiatores arcebant spectandi auidum maximeque qua prohibebatur ruentem. Praeter regium assuetumque imperio nomen, ipsa senectus uultusque lenissimi animi index et suo fastigio digna maiestas omnes in Meleandrum conuerterat. Neque tantum quibus incorrupta in eum fides erat hoc conspectu mouebantur, sed etiam ex inimicis illi quos errasse potius diceres quam peccasse; ut is dies haud poenitendus Regi processerit, in quo hos dolor, illos pudor incessit, quod ad haec foedera adigeretur. Ergo Lycogeni Rex iurabit? Ergo ad necessitatem foederum cum ciue descendet? Et haec publice, haec tanquam legitima, populum testem habere? Quid amplius externum principem, parem aemulum, iusto bello esse facturum? Quibus autem altior sensus, aut spe uel metu sagacior erat, ulterius cogitationem mittebat: neque uero colendum illum diem, tanquam pacem relaturum; saeuiora restare; nec futurum stabile quod coactus Rex cum ciue pepigisset. Nam principes, quod a se iniuria extortum est, alia iniuria saepe repetere. Aut itaque Regem, ubi licebit, illius facinoris uindicem fore aut cessantem iri a Lycogene oppressum. 10. Forte senex in aula educatus interroganti sodali quid unquam humanius uidisset Regis uultu, ita respondit ut uox ad Regem perueniret: "Humaniorem dicerem, commilito, nisi sibi crudelis illa humanitate esset." Cum hanc uocem Meleander accepisset a fidissimo homine missam iam antea perturbatus et in eas sermones cogitatione haerens, quos de successione Regum hesterno apud Eurymedem conuiuio audiuerat a Lycogene esse iactatos, sic offendit in saxum quod aliquantulum eminebat, ut in terram manus affligeret. Subitus spectantium clamor terrorem late dedit. Proximi ad subleuandum principem concurrerunt. Qui longius stabant, ipsa ignoratione pauidius concitabantur, donec constitit fortuitum et leuem lapsum esse. Ipse excusauit risu casum: multum enim se telluri debere, quae principem uenerata cum exsurgere non posset, eum deduxit ad oscula; hanc, ut suam, libenter se amplecti. Triste tamen aut laetum singulis omen fuit, ut quisque Lycogeni uel Regi studebat. Nam quid eo portendi quod stratus Rex ad Lycogenis pedes erat? Quod procubuerat tanquam uictima, ipse ad sacrificandum paratus? Quam leui momento, quam subito fuisse euersum? 11. Dum haec cogitant, iam in aream primi peruenerant in qua hostiae erant redimitae uittis insignibus, praecinctique ministri expectabant, donec Argenis legitimis uerbis ad munera deos uocaret. At illa magis magisque superuenienti dolore incitata in secreto templi loco, ceteris paulum iussis abscedere, ita secum loquebatur: "Quid tu autem, calamitosa Argenis? Quid tu, praestantissimo uiro malorum omnium causa? Quid uidisti? Aut in quae supplicia duras? Poliarchum abire? Triumphare Lycogenem? Pati hoc potes? ô regia uirgo, ô sceptro destinata! Si te principem meministi, cur non Poliarchum hic asseris? Si sponsam, quid ille solus fugit? Ecce autem, restabat ad fata ut pro Fetiali esses tuo parenti atque Lycogeni firmantibus pacem -- pacem, ô dii, quam sanxerunt Poliarchi discrimine! Tu deinde qua fronte, non dicam in Poliarchum inspicies, sed loqueris cum absente, sed audebis meminisse uirtutum uultusque atque uerba ad animum secreta cogitatione arcessere? At pietas in parentem, at publica regni salus hoc iubet. Quae autem in patrem impietas si inauspicatum scelus refugero? Aut quid mihi cum regno, si mori decreui? Sed nec timiditate semper regnorum salus constat. Forsitan audacia mea corrigam quae pater mansuetudine peccauit. Sed quid ages? Discrimen nunc appetit obruetque imparatam. En genitor, en Lycogenes adest. Poscor ad sacra. Si sceleratae paci abnuo ministrare, quae uerba mihi erunt, quae publice ad patrem argumenta?" 12. Sic dicebat, nec iam maesta sed concepto furore augustior graues oculos huc et illuc ferebat, cum subiêre haec ultima uerba abeuntis Poliarchi, meminisset Palladem suam abesse et cum fulmine posse redire. "Certe, inquit, abiit mea Pallas. Quid frustra hic morer? Profanae sunt preces, destitutum numine templum. Nihil consultius quam ut uaticinari me simulem uetarique a dea ultra his sacris incumbere. Sic effugiam facinus huius pacis conciliandae, et ingentibus deinde consiliis liberius uacabo." Cum illud placuisset, ut erat felicissimi ingenii et tunc maxime concitati, coepit orationem parare qualem fatidici habent. uultus atque oculos, ubi furori indulsisset quem suggerebat discessus Poliarchi, sciebat suo ardore mendacium optime adumbraturos. In his cogitationibus haerentem adiêre, qui monerent eam dicandis uictimis expectari; adesse enim Regem et silentium per praeconem imperatum. Hilarior uirgo erat, postquam consilium animo sederat cui acquiesceret. Ergo se ituram respondit, animumque simul et gressus ad destinatam fabulam comparauit. Iamque hinc Rex, inde Lycogenes, mediam hostiam habebant. Circumfusi optimates diuersissimas mentes sub uno componebant silentio. Populus cuneos undequaque stipauerat, et destinatum sacris ambitum aegre oppositi milites tuebantur. Sed pro monstro fuit Argenis ubi primum a templo egressa, uariantibus oculis comisque per horrorem iactatis, sua uestigia turbauit. Furentis species erat, quae motus deorum nondum animo bene conceptos prima aegritudine eluctaretur. Meleander in primis obriguit: qui casus, quae Furiae, quisue deorum filiam sic urgeret? Ea autem aliquanto seuerius rotatis luminibus orationem exorsa est, non in carmina quidem conditam (nec tam subito licebat), sed tamen ab humana consuetudine in diuinos sermones uergentem, ut hanc facile fuerit Nicopompo non multis immutatis in uersus sic cogere. 13. Cur fugis ô, sedesque tuas, sanctissima, linquis? En mea Pallas abit. uideo currumque uolantem, Auersamque Deam. Proh dira audacia nobis! Exilio damnata fugit. Quid thurea flammis Dona feram, caesique greges altaria tinget? Me mage Diua rape, et uolucri per nubila tractu Siste ferens, queiscunque tibi placet ire sub astris. Arma tamen quatis arma minax; procul, Aegidis auro Hasta incussa sonat; redeunt per inane tumultus. Saeuaque proscisso dirum rubet orbita caelo. Parce istis, ô Diua, minis. Neu uindice ferro Bella para, patrios neu corripe nubibus ignes. Heu Furiae! Quo fata cadent? Quid ponere templa Iuuit, et auratis attollere limina saxis, Si placet hoc audere nefas, si bella mouemus Caelitibus, numenque suis prohibemus ab aris? 14. Postquam his similia uaticinantis uultu profudit, mutata in eiulatus maxime impleuit speciem diuino tumultu correptae. Et in illam quidem omnium oculos stupor defixerat. Sed praecipua Meleandri cura erat reuoluentis quae in oraculi modum edita erant: iussam Palladem exsulare, abeuntem deam minari, denique piaculum esse commissum. Haec quo minus capiebat eo frigidior animum metus incesserat. At Argenis, uelut effusa ui spiritus qui intra praecordia ad uaticinium saeuierat, omissis infulis quas ademit de capite, supplex accessit ad patrem rogauitque ut sibi abstinere ab iis sacris liceret; pudere enim se furoris inassueti nec conspectum populi tam subito ferre. Haerebat Rex tot ominibus aeger et praeter cetera metuens, ne Lycogeni in suspicionem ueniret, quasi haec monstra turbandis foederibus ipse ex composito finxisset. uirgo autem inter silentium patris elapsa, deducentibus eam assuetis custodiae suae militibus, concessit ad regiam. Arsidasque tanquam officii causa secutus, acceptis ad Poliarchum mandatis, statim arce digressus est. 15. Fremitus interim et mox liberius murmur in territa plebe. Alii pacem aiebant praesentissimo numine improbatam; alii ad uenturas Siciliae clades referebant prodigium. Pergere quidam ad sacra ministros iubebant et quicquid id erat expiare. Sententiam ferebant promptissime, qui minime consulebantur, sed maxime eminebat uox Fetialem uocantium. Nam ut Siculis Graecos mores sua origo tradiderat, sic uicinia Italiae insinuauerat multos ritus, in quibus et Fetialium tota religio. Igitur Meleander sedaturus pugnantium uota: "Nihil interest, inquit, Palladisne an Iouis auspiciis firmentur, de quibus bona fide inter uiros conuenit. Ades Fetialis Siculorum et legitimos foederum ritus obi." Fetialis in ueste praetexta longum carmen recitauit, quo Dirae in foedifragos continebantur. Caesa inde hostia fuit, cuius exta Rex simul et Lycogenes tenuerunt. Ab hoc sacro intrauerunt in templum; aramque et puluinar tangentes rursus fidem obligarunt numinibus. His peractis se ad regiam pompa conuertit. Sed nec plausus populi sequebatur, nec gratulantibus amicis sinceri uultus erant. Rex tamen, ut oportuit, animi dolore fraudato et ad hilaritatis indicia uersus, eo die publicum conuiuium iniit ludosque proximo die inspexit, in quibus poeta soccis egit retulitque facetos de populo iocos. Regia enim et tragica edi illo tempore non placebat. Per multos hosce dies, utriusque amici a Rege et Lycogene moniti non modo abstinuêre rixa, sed et frequentibus mutuisque epulis securitatis et laetitiae laruam auxerunt. Nam et Argenis, quae simulatione morbi iacuerat, in publicum prodiit postquam Arsidas litteris significauit se suumque uectorem incolumes Italiam tenuisse.