[1,19] Capitulum XIX. 1. Iratissimus Lycogenes erat destitutam a Dunalbio esse spem suam. Quod tamen ne conuiuae aduerterent, aliquot iocis, quos elegantissimos habebat, rei seriae grauitatem mutauit, adiuuante Eurymede cui apud se tot periculosae philosophiae argumenta iactari non placebat. Maxime de Peranhylaeo et Derefico inter conuiuas sermo fuit, quorum in Aquilium audaciam Dunalbius modo notauerat. Et hos quidem dissitarum tumultus gentium plerique narrare amabant uel audire. 2. Sed Arsidas inter haec iam prouecto conuiuio facile elapsus ad Argenidem iuit breuiterque narrauit quam contumax Lycogenes esset in Reges. At illa de temporum iniuria breuiter questa codicillos ei tradidit perferendos Poliarcho, quibus sua mandata commiserat. Cumque plurimum nauem et iter et secretum et quicquid ad fugientis securitatem erat commendauisset: "Tibi denique, Arsida, inquit, qui tantum hominem suis inimicis subduces, primum praemium dii consciusque uirtutis animus persoluet, tum Poliarchus aliquando felicior, et si cetera abfuerint, a me saltem tuae beneuolentiae fructum expecta." Ille hilarior Argenidis uerbis factus et cum Archombroto deinde quae uidebantur locutus prona iam uespera ad Timocleae praedium uenit, cui agrestes comperto errore tunc forte pridianos tumultus excusabant. Illa saepius cogitans se in leges peccauisse quam scrutatoribus abfuisse fortunam comiter omnes habebant: si quid in posterum opus esset, animos sibi parans. Arsidas eosdem benigne affatus est, omnibusque dilapsis prima nocte ad Poliarchum descendit. Is mora et aegritudine aeger ut uenientem conspexit: "Quid? ait, uobis placet me uiuentem sepeliri? Eripe me ab hac nocte, Arsida, et uel hostibus permitte. Certum est non diutius ferre hunc situm." Ille gnarus quanti gaudii chartam afferret, nihil ad omnes questus, sed litteras Argenidis profert gemmamque et manum iubet inspicere. Confestim Poliarchus exultatione plenissimus: "Ut ualet, Arsida? Ut meminit nostri?" Neque nomen adiecit, nam et Timoclea audiebat loquentes. Sed lino deducto deflexit aliquantum ne legentis affectus uultusque notarentur. Perlecta epistola secretum Arsidam ad se trahere coepit illumque consulere satisne fidere uesti ignotae et ascito capillamento posset sicque ad Argenidem ire; an tutiora sequi praestaret et ad nauigium Messanam proficisci. Et hunc statim nauigare Arsidae quidem placebat, sed cunctanter obstabat Poliarchus auidus uidendi Argenidem, et uerecunde pro amore suo pugnans. Quod ubi Arsidas sensit, exoneraturus pudorem amatoris, mutata sententia auctor maxime fuit ad Argenidem eundi. Quid enim facilius quam postera die templum quod omnibus patebat intrare? Argenidem de more staturam ad aras, quibus osculum ponere nec miserrimi supplices uetantur. 3. Obfirmato Poliarcho consilio, Timocleam aduocant monentque sub diem Poliarcho eundum ad nauem quae in Italiam eum ferat. (Nam ad aulam proficiscendi consilium premebant.) Adiecit Poliarchus nunquam hospitii gratiam apud se uanam fore; uitam et quaecunque per eam homines habent semper illi debiturum. Matrona inter preces atque uota lacrimis manans iam non ut hospiti tantum, sed propemodum tanquam alumno, omnis curae, omnis sollicitudinis affectum impendebant. Multum erat ad amorem beneficium dedisse uerebaturque ne iam suum Poliarchum inclementior fortuna exciperet. Et tunc quidem flens acquieturum reliquit. 4. Nocte uero inter uota et metus anxie ducta, rediit in specum cum Arsida attulitque frusta panis mero intincta, et ad Graeci moris ientaculum adegit adhuc de somno fastidientes. Emisit deinde paulo ante auroram cum Gelanoro Poliarchum. Et Gelanorus quidem cum Arsidae ad uxorem litteris Messanam profectus est. Nam Messanae Arsidas habitat, urbem sibi a Meleandro creditam regens. Litterarum sensus erat ut coniunx instructum nauigium haberet in portu, quo ipse propediem in Italiam uteretur: sibi necessarium Rhegium uiam esse; hominem qui has litteras ferebat diligenter apud se seruaret; se Messanae intra quatriduum fore. Postquam ille discessit, iam solus Poliarchus Arsidam sequebatur lente in equo praeeuntem. Pedes erat, uilis amictus, et scipione non necessario utebatur; manibus quoque, ne candore proderentur, diluta fuligine in sufflauum colorem mutatis.