[1,12] Capitulum XII. 1. Inter eos deinde quaeri coeptum qua tutissime ratione emitteretur ab Insula, placuitque in rustico habitu eum esse. Arsidas ex Brutiis uxorem habebat poteratque Messana ad socerum sine suspicione transmittere. Is impositum suo nauigio Poliarchum recipiebat in Italiam deferre. Timoclea habere se praeterea dixit, quo uultum fugientis egregia fraude mutaret. "Fuit, inquit, in Panormi finibus latro, non spernendae calliditatis arte diu inultus. Quippe uultus illi triplex, ut de Geryone quaedam anus fabulis memorant." His dictis modico risu cunctata est, quantum in tristissimis rebus decebat. "Aetas homini media erat, raua barba et tenuis. Sed in sinu capillitia duo, ex quibus totidem barbae pendebant: haec horridior et in senilem effigiem cana; fusca alia, in primae uirilitatis specimen colebatur. Has laruas tanta ars concinnabant, ut nemo ascititiam formam deprehendere, nemo arguere furtiuos uultus posset. Igitur modo senex, nunc iunior, interdum dempta persona cernebatur. Sic impune latrocinantem mutabilis forma non suppliciis tantum sed et suspicioni diu eripuit. Nam iuuenili grassatus specie, mox senex occurrebat quaerentibus. Rursusque fallebat iuuentutis imagine, si sub canis peccauerat. Pater tunc meus prouinciam regebat, qui fatigatus pessimi Chamaeleontis ingenio, tandem captum meritissima cruce fregit. Sed miratus fraudis ingenium ad naturam accedentis, pilos iussit apud se asseruari. Si placet, hos producam aptabimusque Poliarcho." 2. Non expectauit donec ullus annueret, sed excessit ex specu neque diu morata attulit haec gemina iuuentutis et supremae aetatis simulacra. Horum alternum cum imposuissent Poliarcho -- frendenti quod sibi alienis et improbis uultibus ad salutem opus esset -- statim sic alius fuit ut uel Argenidem fallere posset. Opportunissimae fraudi bene precati rogare perseuerant, ut ea uti uelit. Timoclea quoque idoneas uestes prima nocte delaturam se promisit. Nam debere in iis latebris Poliarchum in ignoto habitu esse, ut si qua illic fortuna tulisset curiosos, in proximos campos sui oris securus fugere posset. Iamque erant discessuri, cum Arsidam Poliarchus seuocat, Archombroto et Timocleae excusans quod cum eo secretus loqueretur, et colloquendi causa erat, quod necessitudinem, quae ipsi cum Argenide erat, amicorum fidissimus sciret. Eum igitur obtestatur ne quam primum ad Argenidem grauetur contendere; se de uirginis uice multo grauius quam de sua anxium esse; scire enim suam cladem illi immodice dolituram. Quid uero quod extinctus dicebatur? Tristissimae famae errore ad saeua et ultima consilia posse amantem adigi. Iret Arsidas et maerentem subleuaret, ne illa fleat incolumem. Si dii exitum praestiterunt, in Italico se litore expectaturum eius imperia; aut si iuberet tunc etiam quamlibet periculoso furto ad eam esse iturum. Plura nec dicere tempus sinebat nec Arsidae uolebat committere. Qui operam prolixe pollicitus tamen quia iam uespera erat, hortante Timoclea nec dissuadente Poliarcho, in crastinum distulit iter. Sumpta cena redituri ad Poliarchum erant cum uestibus quas matrona promiserat. Is interim allatis a Timoclea cibis perfunctorie uescebatur et, quo illum a praesentium malorum sensu auerteret, nonnihil iocatus Arsidas: "Quid doles, uir fortissime, inquit, si te specus, si mutatus habitus ab hostibus teget? Tu unus, tu plurimos fugis. At superos omnes, cum unus insequeretur Typhoeus, fugae non puduit, nec fortasse euasissent nisi Aegyptus animantium turpibus formis pauentes condidisset. Audi quanta audacia Nicopompus familiaris tuus in illorum metu uersatus diuinis uultibus rictus et rostra induxerit." Tradidit deinde librum, in quo erat poësis uarii argumenti; iam iamque abiturus hos uersus, quos ille legeret, ungue signauit. 3. Iam prope congesti super astra Typhoëa montes Extulerat; tremuere dei, nec saeua Tonantem Fulmina, nec certae Phoebum iuuere sagittae. Non ferro insignis Mauors, non Gorgone Pallas; Non animi, non ora manent, miserosque reliquit Sanguis, et in capto pallebant sidera coelo. Horridus aëria cumulans fastigia bruma, Exsuperansque Notos, coelo coniungitur Atlas, Inque solum praebet Superis iter. Astra recumbunt Verticibus, Libycis haerent uestigia campis. Ergo per immensos humeros, mentique seueram Caniciem et riuis gelidos manantibus artus Defluxere polo Superi. Ne fidite terrae Caelicolae; dirum peperit uesana Typhoëum. Qualiter imbelles uolucris timor agmine mixto Exercet cursu damas; cum prima per arua Sustinuere fugam, stant omnes impete presso, Hausturae sonitum, seu quem latratibus horrens Aura feret, seu quem uenantia cornua mittent. Tum subito effusae celerant uestigia, qua dat Silua locum. Sequitur falsi terroris imago Longa, nec auditi cessant simulacra pericli. Haud aliter toto fugiunt uaga numina mundo. Nil certum miseris. Superant montesque lacusque Planaque, nec furuis satis est sibi noctis in antris. Est regio, incertus patriae qua flumina Nilus Diuidit, et septem succedit in aequora riuis. Si qua fides, illic mortalia corpora primum Aspexere diem, retinens cum terra supremi Aetheris informes animauit Apolline glebas. Haec furto placuit tellus: hic fessa deorum Agmina sub Phariae latuere crepidine ripae. Huc quoque Siluanos, huc et nemora alta tenentes Egit cura deas, Panesque auxere tumultum. Haud procul, ignarae fati, secura bidentes Gramina carpebant, queis rustica fistula signum Lene dabat; placidi suberant magalia septis, Plenaque ludentes poscebant ubera nati. Has uidet, incerto lustrat dum singula uisu Iuppiter et: "Felix, inquit, pecus. Ergo Tonantem Fata premunt, nullumque timet grex iste Typhoëm? Ite procul radii, semperque inuisa potestas; Pax humiles si tanta fouet." Sic dixit et albo Vellere crispatus dimissos induit artus, Curuaque celatae sinuauit cornua fronti, Qua caelum et terras solitus, qua dira mouere Tartara, seu pacem, seu bella indigna iuberet. Nec mora, mentitis aries balatibus ibat, Permixtusque gregi, (mirere Typhoëa captum?) Et fallebat oues. Fraudis laudauit Apollo Ingenium, et similes sese curuabat in astus, Sed timuit terras, coruique horrentibus alis Plausit in alta uiam, nec praepetis inscius alae, Ter superos circum, facili dedit omina gyro. Proh pudor! Aspiciunt passimque exempla sequuntur Caelicolae. Variis tecti Memphitica monstris Arua tenent, metuuntque sibi. Dum spondet inanes Interea supplex non exauditus ad aras Vota et frustratis fumant cultoribus ignes.