[1,11] Capitulum XI. 1. Neque satis placida aut secura Poliarcho nox erat, Timocleae quoque aedibus noua tempestate feruentibus. Cum enim Gelanorus descessisset ab Arsida, recta uiam ad Timocleae limen habuerat. Illic apud seruulos fictum patroni exitum caute defleuit. Matrona totam scenam ex arte prosecuta coram familiaribus rogabat Gelanorum quonam fato Poliarchus perisset, et ille liberius apud intellegentem mentiebatur. Superuenit etiam Archombrotus, fictisque probe doloribus uocem suam et uultum mutauit. Aderat inter haec Arsidas, quem ut ad hospitium diuertere nuntiatum est Timocleae, ipsa ad uestibulum confestim processit. Cumque ille excusaret, quod nimia familiaritatis fiducia ad eius limina de itinere deflexisset, et matrona, id ipsum beneficium uocando, ageret gratias, succedunt intra tecta moxque Archombroto sociantur, quem prior Arsidas coeperat, utpote externum, salutare. Tempus prandii erat, quod Siculi supra ceterorum Graecorum mollitiem curabant. Hoc confecto, cum ad sumendum cibum digrederetur familia, solique cum Timoclea Archombrotus et Arsidas superessent: "Scio, Arsida, inquit illa, te ad pium officium aduenisse. Poliarchum, licet in infesta fortuna, quaeris et amas. Ut ex Gelanoro didicisti, apud me est. Quae illum causae perculerint, neque hic quaero et melius apud ipsum a te accipiam." Tum Arsidas: "Dii, inquit, in praesens silentium commodent nostris rebus. Ceterum quod secreti, matrona, nunc agimus, nulla aetas tacebit. Sed in ambiguo tuae domus fortuna est. Si fidem seruabit, si hoc grande uirtutis depositum, cum tuto licebit, orbi reddet, plusquam Saturni Latium posteris erit. Sin tumuli omen hic habet sub terra Poliarchus, pollutae erunt sedes. Quicquid Dirarum in Sicilia narratur, in his antris, in hoc Ditis adyto, uulgaris infamia inueniet." 2. Parata fax erat. Quam cum accendisset Timoclea, ad Poliarchum ituros praecessit. Neque diu in illis latebris fuerant, cum uident assurgentem ex puluino et aduentantium lumine excitatum. Is posteaquam Arsidam uidit, ceteris obiter salutatis in illius collum inuasit. Fidem deinde amici collaudare et subinde rogare an latitantem reumque Poliarchum agnosceret. "Et uides, inquit, hanc matronam? Si hae latebrae mihi pudendae sunt, culpam deprecari non potest. Sin salutare hoc capitis mei furtum, illi me debeo. Coëgit apud se potissimum in hoc turbine esse. Dic autem, Arsida, quo piaculo meruerim esse sacer Siciliae. An Rex de Meleandro Cercyon aut Busiris est factus? Aut uos Siculi habetis Dianae Tauricae signum et hospitis sanguine grauem deam placatis?" 3. Ad haec Arsidas non pauca de Meleandri rebus questus exposuit quantum seditionis instar Regiis castris intulissent legati Lycogenis et cum illis purpurati aliquot Regi infidi. Tantis malis uictum Regem, cum res in tumultum excederet et Poliarchus fugere ex Insula diceretur, annuisse ut publice ignes fierent. Poliarchus non sine indignatione Arsidam audiebat, crebroque et mutatis uestigiis acer et locuturo similis erat. Cumque ille desiisset, tum uero Timocleae manum corripiens: "Te autem, inquit, testor -- nam quamuis praesentissimi dii sunt, tamen nec usquequaque per sua numina fallentes perdunt nec continuo adsunt cum rite inuocantur. Te, inquam, Timoclea, testem uolo. Adfuisti facinori. Vidisti pugnantem. Num insidias struxi? Num quaesii in quos certarem? Num obuios lacessiui? Incogitantem adorti sunt, et ergo uel sub illis pereundum mihi erat uel, si uicissem, in me armanda Sicilia? Quod uero meditati sceleris argumentum? Unus eram et, infirmissimum pugnae solatium, mulier comitabatur; matronae seruuli meusque libertus in pacata, ut credebatur, silua praeiuerant, ut nec ad illos certantium sonus peruenerit. Quo autem miserrimum Regem fortuna adegit? A coniuratis et perduellibus missos instar iustorum legatorum uenerari; litare suorum sanguine cupiditati hostium; et infra eorum crudelissima uota famam habere?" 4. Plura quae dolor et conscientia admouebat ingerentem uetat Arsidas de fama publica dubitare. Dicere omnes, nisi a Lycogene corruptos, esse in paucis eximiam fortitudinis laudem, unum -- et itineri, non pugnae, paratum -- ex tot grassatorum manibus uictorem euasisse. Riderique a militibus foedissime querentes, quod quinque aut plures ab uno oppressi sint. "Sed iam aliud quaerendum, Poliarche. Indigna est, ut se hodie habet, tua uirtute Sicilia. Exi parumper. Da Regi ne cogatur aut periculosa suis rebus sanctitate te tueri aut cum flagitio inimicis relinquere. Adhuc in te sic peccauit ut possit excusari. Caedem enim uel lui uel purgari iudicio adeo mos est; ut ipsum Martem ferant, caeso Halirrhothio, in Areopago causam dixisse. Quod si securi et legitimi fori spes esset, suaderem, Poliarche, ut ultro tui copiam faceres accusantibus. Neque enim aliud in te decretum, quam ut ad iudices uenias; causa autem est quam uel iniquis probes. Sed odium et impietas hostilis non expectaret iudicum urnam. Insidiis aut impetu facinus urgerent. Horreo loqui. Abi modo, Poliarche. Permitte hanc Insulam non in totum esse scelestam." Poliarchus se uero, si liceret, abiturum respondit. Nec quid minus post tot beneficia quam pacatum discessum ingratissimam terram posse praestare. Male merito Regi ideo minus se irasci, quod a fortuna illum plecti ad inimicorum satietatem iam uideat.