[1,9] Capitulum IX. 1. Ceterum dum profectio a castris ornatur, iam effusa in populo fama Poliarchi cladem uulgauerat Magellamque peruenerat. Forte in thalamo sedebat Argenis, cultumque non quem tranquillis rebus haberet, regia uirgine tamen dignum, inter puellas adornabat. Selenissa alumna Argenidi erat secretorum omnium conscia, et tunc illius comam fingebat, cum una ancillarum ex atrio, in quod forte processerat, redit nuntiatque Poliarchum obiisse. Fefellerat primo Argenidis aures, cui tunc intentior de nocturnis ignibus et Poliarchi inimicis cum Selenissa sermo. Et ad Selenissam quidem allapsa ancillae uox ingenti tumultu animum omniaque praecordia concussit. Tum uero furtiuis nutibus oculisque silentium subinde iubentibus, monebat ministras ut premerent uocem; sed iam susurrantium garrulitas sedem impleuerat, subitoque horrore Argenis attonita, nec dum certa quid ancillae loquerentur, rogauit quosnam casus aut clades inter se mussarent. Selenissa responsum intercepit excidisse de ministrae manibus speculum, quod die natali Argenidis Meleander dederat; illud nunc dominae iracundiam reueritas queri. Sed non persuasit iam sponte metuenti. Ergo de sede Argenis exsiliit proximamque puellarum manu prehendens et in eam ardentibus intuens oculis: "Si iam, inquit, mentiri audebis, scias te hodie ultimo in conspectu meo esse. Dic uero numquid triste de Rege allatum est?" Abominata illa dirum de Meleandro omen et tanquam adhibitura solatium: "Immo, inquit, ô Domina, omnia quae oportet de Rege audimus. Victor et ualens, ut nosti, expectatur. In tantae felicitatis mixturam parua clades est extinctus Poliarchus." Non alias fortius suas partes quam tunc in Argenide obiit pudor. Strenue reuocauit abeuntem spiritum, eodemque momento et constituit et distulit mori. Ac ne ullam suspicionem mulieribus quae astabant reliqueret: "Regem, inquit, diis curae esse non dubito, qui ciuilibus motibus secundum ius exitum dabunt." De Poliarcho loqui pertimuit ne in ipso nomine haereret, iam paene collectis gemitibus uicta. Cumque diutius coactae frontis scenam non ferret, in arcanam penitus cellam sola se penetrat tanquam subiti negotii causa. Iamque fores obserabat, ne quis superueniret suprema meditanti. Sed non fefellit illa rabies Selenissam. In uestigiis itaque Argenidis haerens (et alumnae hoc licebat) redeuntem in claustra ianuam sustinuit manu, specieque obsequii dominam in illo secreto secuta est. 2. Tum demum obseratis foribus liberior in luctum Argenis et lacrimas soluit et direptum manu cultum laniatis crinibus proiecit in terram. Lectulus ex ebore erat, quem humilem purpureis tapetibus ad diurnam quietem auxerant. In illum tota corporis mole procubuit. Neque Selenissa loquebatur, sed tacita expectabat donec sponte primus turbo lacrimarum concederet. Sed ut uidit nunc mitissimis feruentem gemitibus, nexisque manuum articulis lacertos oculosque inuidiose tollentem in caelum, nunc saeuius intra se et errantibus luminibus obloquentem, longiorem denique stylum, qui ad uarios usus desinebat in acumen, aptantem in iugulum, nihil cunctata in frementem insiluit, et brachium iam paene sceleratum tremulis manibus tenens laborat dignos questus in furiosam expedire, nam spississimis singulibus luctus obstabat. Diu par miserabile in hoc statu perseuerauit, ut utraque inualida manu esset, et nec illa ferro uteretur, nec ista eriperet, ambae immobiles et in alterna tantum ora defixae. Argenis praecipue in humerum ceruicem reclinauerat. Ore quoque incuriose hianti Selenissam intuita: "Nihil, inquit, nihil agis, Selenissa. Utcunque obstiteris, mori licebit. Hactenus recte monstrasti constantem, memorem, piam esse. Quid illa praecepta iam alia pietate peruertis? Mihi quidem tibique solatium erit, quod inuiolato pudore in tumulum succedam. Putasne me superstitem Poliarcho esse posse? Ille me intactam a Lycogene praestitit. Reddam nunc uitam, et hoc ipsum est pudore, quem seruauit, et merito suo minus. Ego, si nescis, Selenissa, Poliarchum occidi. Crimen non expiabo nisi sanguine abluerim. Quid illi cum Sicilia, nisi propter Argenidem, fuit?" In haec uerba dolore confusa spiritum quoque amiserat. Elabitur manu ferrum et ipsa in Selenissam, tunc quoque male fortem, incubuit. 3. At illa non de Argenidis modo sed et de sua uice sollicita omnem medicinam adhibebat parum exaudienti, nunc alterno dolore aggemens et cito expiraturos luctus credens, si liberrime soluerentur, nunc in alumnae supercilium rediens. Patris etiam admonebat, quem tumultibus publicis fractum, si ipsa moreretur, extremo uulnere sauciaret. Esse hanc enim ueluti purpureum et fatalem patris crinem, quem si euelleret instar Scyllae Minoem amantis, duplicato parricidio gnatam et patrem in eadem exitia esse tracturam. An praeterea auidae famae et sponte iniquae persuaderi posse credebat, tam uiolento amori pudicitiam superfuisse? Sed haec frustra apud surdas tunc aures iactabantur. Tunc uero in furentem et ipsa saeuire audacius: nolle se tam foedum exitum spectare; nisi uiuere promitteret, se ad auxilium proclamaturam. Iam ad fores uidebatur precessura, cum Argenis laciniam uestis ducens iterum in amplexus reuocat et: "O mater, inquit, cur a tantis doloribus uetas abire? An Poliarchum, si defuncta prior essem, fuisse uicturum existimas? Non fallis, Selenissa. Ab cunis ad id quod aetatis meae est, quid uelis, quid commendes intellexi. Quod iam fieri prohibes, cum mea manu patrauero, ipsa potissimum laudabis. Si quid e mortuis superest, amat me etiamnum Poliarchus. Ibo felix ad sponsum, et sine inuidia castissimas miscebimus umbras. Ad extremum, si extinctis sensibus toti in tumulos condimur, hoc cum uita malum effugiam (horreo loqui) ne interfectorem Poliarchi uenerari necesse sit. Scis cuius imperio ignes hesterni micuerint. An dubites illinc fortissimo uiro fuisse exitium? Sed pater est. Impietas erit parentem auersari. Sic igitur inter Poliarchum et patrem partiemur affectus, ut deposita uita, quod mihi utriusque beneficium est, neutri possim irasci uel fauere." 4. Contra Selenissa dedecus caedis urgebat ad quam amor impulisset. Tandemque ueluti melioribus fatis admonita: "Quid nos autem Poliarchum tanquam proclamatum deflemus? Famaeque tam saepe ludenti certissimo dolore iam credimus? Nescis in fabulis errorem Pyrami uulgari? Ut discamus periculosum esse ex primis indiciis furiose decernere? Quid scis an in paria fata nunc uoces Poliarchum quibus ille suam Thisben imprudens damnauit? Poliarchum audimus occidisse. At quam multa fingere rumor solet? Quis cadauer inspexit? Quis maculatum sanguine ensem? Forsitan nunc securus et despectis hostibus laetus, si cecideris, per tuum uulnus animum efflabit. Mitte qui certiora renuntient, et saltem in hoc uiue, ne eum, si uiuus est, perdas." Tristi risu diducta Argenis ceruicem mouit et: "Quam, inquit, uana spe extremos luctus differs? Hoc commento nec tibi, ô mater, nec mihi persuades. Sed hoc dabo Poliarcho -- aut uerius diis -- ne temere credam hoc facinus esse patratum, ea lege ne, cum certius de clade constiterit, molesta sis uitam et sensus positurae." Hoc principio laeta anus, quae sciret atrocia ex luctu consilia primo impetu pertimiscenda esse, cum autem moram pati inceperunt sua sponte excidere, iurisiurandi arbitrium penes se fecit et per deos deasque, sed praecipue per genium Poliarchi, sacramentum Argenidi praeiuit nihil illam toto biduo, quicquid audiret deinde uel sciret, suae uitae nocituram. Annuente uirgine et in uerba quae Selenissa conceperat iurante, monere anus coepit ut recomponeret comas, ne cuiquam ad tam arcani doloris notitiam indicium esset. Formam, quamquam in Argenide summa erat, tamen magnitudo animi uincebat. Domuit scilicet gemitus momentoque in uultus rediit quos ante dolorem habuerat, nisi quod in oculis rubor tumebat, quem admota gelida temperauit.