[1,8] Capitulum VIII. 1. Gelanorus postquam domini equum admota uirgula libertatis admonitum auertit in cursus et ipse in suum conscendit, destinatum iter ingressus est. Cumque fere ad siluam peruenisset, in qua pridie Poliarchus pugnauerat, tres lecticas ferri uidit multosque in equis comitari; post hos peditum examen procedere. Quae haec pompa duceretur scire libuit. Propinquanti liquebat lecticas esse funebres hominesque pullatos. Territus ferali auspicio rogauit ab extremi agminis uno, cuius exsequiae ducerentur. Ille ad corpora legatorum iri respondit, quos pridie Poliarchus contra ius gentium cecidisset. Cohorruit Gelanorus, et quae hae fraudes quodue piaculum esset secum ipse uolutans, quo certiora cognosceret, iuit cum illo agmine donec hominis cadauer, quem in limine siluae Poliarchus fugientem peremerat, inter ferales luctus uidit attolli in lecticam. Tunc satis constitit grassatores qui in Poliarchum inciderant a Lycogene ad Meleandrum fuisse legatos. Sed cur praecipitata ultio erat? Cur dies non dicta Poliarcho? Ergo legati latrocinarentur impune? Et Rex in hostes quam in suos pronior esset? Danda fortitudinis praemia fuisse uictori et legatis in scelere occisis crucem quoque pro funere. 2. Haec confusa et tumida pietate uoluentem tanta ira incesserat, ut iam aegre aut colorem obtineret aut uocem. Satius uisum a spectaculo recedere, cui furiose indignari inceperat. Igitur deuotis hostibus, qua ad Regem propior cursus erat concitat equum. Penetranti ad alteram siluae oram iam sole prouecto, uisi complures per uiam procedere. Nam et militaris haec erat, et tunc regiis in propinquo castris frequens. Inter ceteros occurrit Timonides, non obscurus ex Meleandri familia, qui et de Poliarchi uice anxius ad hoc ipsum errabat ut quid eo esset factum acciperet. Is posteaquam Gelanorum agnouit: "O te, inquit, opportunum! Ubi autem in tanto tumultu Poliarchus?" At ille promissae artis memor, deiectos oculos in Timonidem uix attollens, Poliarchum uixisse respondit. Tum uero in Timonide pietas atque amor potior fuit praesentium rerum metu. Vaticinanti similis stetit, deinde singultibus in haec uerba laxatis, "O infelicem cum Meleandro Siciliam!" uertit habenas. Visa res non mediocris solatii Gelanoro, fictam domini mortem adeo ueros nec occultos gemitus inuenire. Neque multum Timonides processerat, cum ad illum iterum redit et: "Quod, inquit, uiri maximi fatum fuit, Gelanore? Quam subito aut a quibus oppressus est?" "Cum edictum in se Regis metueret, retulit Gelanorus, ausus est per tenebras uadum in Himera explorare. Sed imbribus tumens flumen conantem diripuit et, quantum in siderum fulgore conieci, in proximum mare deuoluit." Rursus exclamauit Timonides et nuntiaturus maximam cladem illico uiam ad Regem instituit. Sic furenti non procul Arsidas occurrit, cui uni Poliarchus furtiua consilia a Gelanore credi uoluerat. Hunc Timonides raptim implet funesti nuntii horrore, petentique ubi esset Gelanorus ostendit uenientem. Simul his ipse quidem, ut coeperat, uersus regia castra stimulat equum. Arsidas uero ad Gelanorum pergens salutemque obiter ferens de patrono protinus quaerit. Sed ille esse arcana quae afferret respondit, quibus publicum satis aptum non esset: declinaret a uia Arsidas; se cum nemo obseruaret secuturum. Paruit monenti Arsidas, cui iam non paruam spem insinuauerat, nihil dum Gelanorum de Poliarchi obitu questum esse. 3. Solitudo in conualli proxima erat, quo postquam conuenere, ita prior Gelanorus: "Viuit, ô Arsida, Poliarchus, sed te unum uitae suae conscium cupit. In effossa sub Timocleae aedibus uia matronae fide celatus est. Me autem ad te misit, ut doceres quis uentus hanc tempestatem exciuerit, et si perculsum non fastidis, ad se quoque perducerem." Arsidas nullum se periculum defugere dixit: duceret modo Gelanorus ad specum; cupidumque Poliarcho coniungeret. "Immo, inquit Gelanorus, arte opus est qua Timocleae familiam capiamus ne resciant illic latere Poliarchum et in sordidorum hominum potestatem summi uiri fata perueniant. Prior ibo, subornatisque gemitibus, quod iam apud Timonidem coepi, illius simulatam mortem deflebo. Tu quoque, Arsida, quoscunque conueneris illa fabula utiliter eludes. Fiet Poliarcho uita securior, si credetur extinctus. Medio die ad Timocleae limen peruenies quasi per aestum acquieturus. Nec suspicionem faciet, si in aedibus matronae iam olim tibi notae familiaritatis iure diuerteris. Est praeterea quod te moneam: iuuenem illic esse in Siciliam heri aduectum; ex Africa, nisi dissimulat, soluit. Speciem et, cum loquentem audiueris, sapientiam laudabis. Fides in Poliarchum summa est, cui uix dieculae commercio iunctus nunc in ultimis adhaeret. Ille tibi aut patrono meo suspectus esse non meruit." 4. His inter se constitutis sparguntur in diuersa, et Gelanorus quidem qua compendium ad Timocleam erat. Arsidas, cui diutius uacabat, lento gradu in publicam uiam diuertit. Sed deceptus Timonides tragoediam late ferebat. Nam in quemque de notis inciderit, auctor erat obiisse Poliarchum. Rumor inde in plures et pro hominum sorte diuersis affectibus sed ubique ingentibus exceptus. Statuerat eo die Meleander, Hypsa flumine superato, ire Magellam, quo ipso iubente Argenis filia Syracusis aduenerat. Iamque pronuntiato discessu colligebat miles uasa, et Rex dum apta itineri hora esset in proximis uallo campis spatiabatur. Medius proceribus erat, haud dubius multos ex illis specie amicitiae atque officii circumstare inimicos, cum ecce in castra Timonides redit nuntiatque amicis quicquid acceperat de Poliarchi fato. Dicto citius atrox fama dimanauit in milites, neque aegre credebatur. Ipsum denique Regem adire Timonides luctuque efferatus ita loqui non timuit: "Multum est, Domine, quod gratulemur Lycogeni. Fato functus est Poliarchus." Ad haec uerba haesit Rex incertissima mente perculsus. Amissi iuuenis calamitas et iactura eo magis horrentem agitabat, quod in se tanquam auctorem haec fatorum culpa reciderat. Lacrimae deinde propemodum subibant et triste uenturarum rerum auspicium. Sed nec publice dolere tunc securum, cum in eius uultum plerique imminerent ex amicis Lycogenis, frontem, oculos, uerba adnotaturi. Obfirmato itaque ore ne aut laetitiae aut doloris ederet signum, pauca de genere interitus quaesiuit rediitque in tentorium, certus nemini laetam esse Poliarchi perniciem, nisi qui et ipsum Regem periisse concuperet. Multis militum reuerentia Regis obstabat ne coram lamentarentur. Fidissimi procerum uel suspiriis constantiam fallentibus deflebant amissum, uel indignatione maiori, inter mutua colloquia, fatorum temporumque iniuriam non premebant. Illos Rex diligentissima memoria distinguebat a ceteris, tanquam dignos quibus unis se crederet, sed nec sine pudore intuebatur, ratus se ut interfectorem Poliarchi inuidiose ab illis designari. Mirum fuit exstitisse qui auderet subito calore effundere hos uersus furtimque deponere in uestibulo Praetorii, qua Regem abire oportebat. 5. Flos iuuenum, seu te id Stygiis timet omne sub oris, Quo pallent alti manes, seu sidere caelum Auxisti, Siculas non respecturus ad oras. Da fassis ueniam, grauibusque accedere uindex In miseros ne quaere deis. Satis ausa luemus Gentibus inuisi, memorique in saecula fama Hoc monstrante nefas. Tene ergo lacessere flammae, Te potuit ripis haurire furentibus amnis? O Superi! qui nos ignes undaeue piabunt? Ipsi amnes, ipsae meruere piacula flammae.