[27,0] EPISTULA XXVII. AD EAMDEM MARCELLAM. [27,1] Post priorem Epistulam, in qua de Hebraeis uerbis pauca perstrinxeram, ad me repente perlatum est, quosdam homunculos mihi studiose detrahere, cur aduersum auctoritatem ueterum, et totius mundi opinionem, aliqua in Euangeliis emendare tentauerim. Quos ego cum possem meo iure contemnere (Asino quippe lyra superflue canit) tamen ne nos superbiae, ut facere solent, arguant ita responsum habeant: Non adeo me hebetis fuisse cordis, et tam erasse rusticitatis (quam illi solam pro sanctitate habent, piscatorum se discipulos asserentes, quasi idcirco sancti sint, si nihil scierint) ut aliquid de Dominicis uerbis, aut corrigendum putauerim, aut non diuinitus inspiratum; sed Latinorum codicum uitiositatem, quae ex diuersitate librorum omnium comprobatur, ad Graecam originem, unde et ipsi translata non denegant, uoluisse reuocare. Quibus si displicet fontis unda purissimi, coenosos riuulsos bibant; et diligentiam qua auium siluas, et concharum gurgites norunt, in Scripturis legendis abiiciant: sintque in hac re tantum simplices, ut Christi uerba existiment rusticana, in quibus per tanta iam saecula, tantorum ingenia sudauerunt, ut rationem uerbi uniuscuiusque magis opinati sint, quam expresserint. Apostolum arguant imperitiae, qui ob multas litteras insanire dicatur. [27,2] Scio te cum ista legeris, rugare frontem, et libertatem meam rursum seminarium timere rixarum; ac meum, si fieri potest, os digito uelle comprimere, ne audeam dicere, quae alii facere non erubescunt. Rogo quid a nobis libere dictum est? Nunquid in lancibus idola caelata descripsi? nunquid inter epulas Christianas, uirginalibus oculis Baccharum Satyrorumque complexus innexui: aut unquam aliquem amarior sermo pulsauit? Nunquid ex mendicis diuites fieri doluimus? nunquid reprehendi haereditarias sepulturas? Unum miser locutus, quod uirgines saepius deberent cum mulieribus esse, quam cum masculis, totius oculos urbis offendi, cunctorum digitis notor. 'Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis, et factus sum eis in parabolam' : et tu putas me aliquid deinceps locuturum? [27,3] Verum ne Flaccus de nobis rideat: 'Amphora coepit Institui, currente rota, cur urceus exit?' reuertimur ad nostros bipedes asellos; et illorum in aure buccinna magis quam cithara concrepamus. Illi legant, 'spe gaudentes, tempori seruientes:' nos legamus, 'spe gaudentes, Domino seruientes' . Illi aduersus Presbyterum accusationem omnino putent recipiendam: nos legamus, 'aduersus Presbyterum accusationem ne receperis, nisi sub duobus, aut tribus testibus: peccantes autem coram omnibus argue'. Illis placeat, 'Humanus sermo et omni acceptione dignus:' nos cum Graecis, id est, cum Apostolo, qui Graece locutus est, erremus: 'Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.' Ad extremum illi gaudeant Gallicis Cantheriis; nos solutus uinculis, et in Saluatoris ministerium praeparatus Zachariae asellus ille delectet, qui postquam Domino terga praebuit, coepit Isaiae consonare uaticinio: 'Beatus qui seminat secus omnem aquam, ubi bos et asinus calcant'.