[10,0] EPISTULA X. AD PAULUM SENEM CONCORDIAE. [10,1] 1 Humanae uitae breuitas, damnatio delictorum est. Et in ipso saepe lucis exordio, mors secuta nascentem, labentia quotidie in uitium saecula profitetur. Nam cum primum Paradisi colonum, uiperinis nexibus praepeditum, coluber deduxisset ad terras, aeternitas mortalitate mutata, et in nongentos et eo amplius annos, secundam quodammodo immortalitatem maledicti hominis distulerat elogium. Exinde paulatim recrudescente peccato, totius orbis naufragium Gigantum adduxit impietas. Post illud, ut ita dixerim, purgati baptisma mundi, in breue tempus hominum uita contracta est. Hoc quoque spatium, sceleribus nostris semper contra diuina pugnantibus, pene perdidimus. Quotus enim quisque aut centenariam transgreditur aetatem, aut non ad eam sic peruenit, ut peruenisse poeniteat, secundum quod in libro Psalmorum Scriptura testatur: Dies uitae nostrae septuaginta anni: si autem multum, octoginta: quidquid reliquum est, labor et dolor. [10,2] 2 Quorsum, ais, ista tam alto repetita principio, et ita procul coepta ut merito quis Horatiano de nobis possit sale ludere: "Et gemino bellum Troianum orditur ab ouo?" Videlicet ut senectutem tuam, et caput ad Christi similitudinem candidum, dignis uocibus praedicemus. Ecce iam centenus aetatis circulus uoluitur, et tu semper Domini praecepta custodiens, futurae beatitudinem uitae per praesentia exempla meditaris. Oculi puro lumine uigent; pedes imprimunt certa uestigia; auditus penetrabilis; dentes candidi, uox canora; corpus solidum, et succi plenum; cani cum rubore discrepant; uires cum aetate dissentiunt. Non memoriae tenacitatem, ut in plerisque cernimus, antiquior senecta dissoluit. Non calidi acumen ingenii, frigidus sanguis obtundit. Non contractam rugis faciem, arata frons asperat. Non denique tremula manus per curuos cerae tramites errantem stylum ducit. Futurae nobis resurrectionis uirorem in te nobis Dominus ostendit, ut peccati sciamus esse, quod caeteri adhuc uiuentes praemoriuntur in carne; iustitiae, quod tu adolescentiam in aliena aetate mentiris. Et quanquam multis istam corporis sanitatem, etiam peccatoribus euenire uideamus, tamen illis hoc diabolus ministrat, ut peccent: tibi Dominus praestat, ut gaudeas. [10,3] 3 Doctissimi quique Graecorum (de quibus pro Flacco agens luculenter Tullius ait: "Ingenita leuitas et erudita uanitas") regum suorum, uel principum laudes, accepta mercede, dicebant. Hoc ego nunc faciens, pretium posco pro laudibus. Et ne putes modica esse, quae deprecor, margaritam de Euangelio postularis. Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum : scilicet Commentarios Fortunatiani, et propter notitiam persecutorum, Aurelii Victoris Historiam, simulque Epistulas Nouatiani, ut dum schismatici hominis uenena cognoscimus, libentius sancti Martyris Cypriani bibamus antidotum. Misimus interim te tibi, id est, Paulo seni Paulum seniorem; in quo propter simpliciores quosque multum in deiiciendo sermone laborauimus. Sed nescio quomodo, etiam si aqua plena sit, tamen eumdem odorem lagena seruat, quo dum rudis esset, imbuta est. Si hoc munusculum placuerit, habemus etiam alia condita, quae cum plurimis orientalibus mercibus ad te, si Spiritus Sanctus afflauerit, nauigabunt.