[82,0] EPISTOLA LXXXII AD THEOPHILUM. Aduersus Ioannem Ierosolymitanum. [82,1] 1. Epistola tua hereditatis Dominicae te indicans possessorem, qui pergens ad Patrem; Apostolis loquebatur: «Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis», illius quoque felicitatis compotem te esse testata est, in qua «beati pacifici» nuncupantur. Blandiris ut pater, erudis ut magister, instituis ut Pontifex. Venisti ad nos non in austeritate uirgae, sed in spiritu benignitatis et lenitatis et mansuetudinis: ut humilitatem Christi primo statim sermone resonares, qui mortalium genus non fulminans et tonans, sed in praesepi uagiens, et tacens saluauit in cruce. Legeras enim in typo illius ante praedictum: «Memento, Domine, Dauid, et omnis mansuetudinis eius»; et in ipso postea praesentatum: «Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde». Unde et multa de sacris uoluminibus super pacis laude perstringens, ac per uarios Scripturarum campos more apum uolans, quidquid dulce et aptum concordiae fuit, artifici eloquio messuisti. Currentes igitur ad pacem incitati sumus: exposita ad nauigandum uela, crebrior exhortationis tuae aura compleuit; ut non tam retrectantibus et fastidiosis, quam auidis et plenis faucibus, dulcia pacis fluenta biberemus. [82,2] 2. Verum quid facimus, in quorum potestate uoluntas tantum pacis est, non effectus? Et quanquam uoluntas quoque apud Deum propositi sui mercedem habeat, tamen imperfectum opus etiam uolentes moerore contristat. Quod sciens et Apostolus, perfectissimam uidelicet pacem in utriusque partis uoluntate consistere: Quantum, inquit, ex uobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Et propheta. Pax, pax. Et ubi est pax? Nihil enim grande est, pacem uoce praetendere, et opere destruere. Aliud niti, aliud demonstrare: uerbis sonare concordiam: re exigere seruitutem. Volumus et nos pacem; et non solum uolumus: sed et rogamus. Sed pacem Christi, pacem ueram, pacem sine inimicitiis, pacem in qua non sit bellum inuolutum; pacem quae non ut aduersarios subiiciat, sed ut amicos iungat. Quid dominationem pacem uocamus; et non reddimus unicuique rei uocabulum suum? Ubi odium est. appellentur inimicitiae: ubi caritas, ibi tantummodo pax uocetur. Nos nec Ecclesiam scindimus, neque a patrum communione diuidimur: sed ab ipsis, ut ita dicam, incunabulis catholico sumus lacte nutriti. Nemo namque magis Ecclesiasticus est, quam qui nunquam haereticus fuit. Sed ignoramus absque caritate pacem, sine pace communionem. Legimus quoque in Euangelio: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, dimitte ibi munus tuum coram altari, et uade prius reconciliari fratri tuo; et tunc ueniens, offer munus tuum. Si munera nostra absque pace offerre non possumus: quanto magis et Christi corpus accipere? Qua conscientia ad Eucharistiam Christi accedam, et respondebo Amen, dum de caritate dubitem porrigentis? [82,3] 3. Quaeso te, ut patienter me audias, nec ueritatem adulationem putes. Quisquamne tibi inuitus communicat? quisquamne extenta manu uertit faciem; et inter sacras epulas Iudae osculum porrigit? Ad aduentum, ut reor, tuum non pauet Monachorum turba; sed gaudet: cum certatim tibi procedunt obuiam, et de eremi latibulis exeuntes, sua te cupiunt humilitate superare. Quis eos compellit exire? Nonne amor tui? Quis per eremum separatos in unum cogit? Nonne tua dilectio? Amare enim parens debet. AMARI parens et Episcopus debet, non timeri. Antiqua sententia est: quem metuit quis, odit: quem odit, periisse cupit. Unde et in nostris literis, cum initia paruulorum in timore consistant, perfecta dilectio foras mittit timorem. Non quaeris Monachos tibi esse subiectos: ideo magis subiectos habes. Tu offers osculum, illi colla submittunt. Exhibes militem, et ducem impetras, quasi unus in pluribus es, ut sis unus ex pluribus. Cito indignatur libertas, si opprimitur. Nemo plus impetrat a libero, quam qui seruire non cogit. Nouimus Canones Ecclesiasticos. Non ignoramus ordines singulorum: et lectione et quotidianis exemplis, usque ad hanc aetatem multa didicimus, multa experti sumus. Qui scorpionibus caedit; et lumbis patris habere se putat digitos grossiores, cito regnum mansueti Dauid dissipat. Certe Romanus populus, ne in rege quidem superbiam tulit. Dux ille Israelitici exercitus, qui decem plagis affixerat Aegyptum, et ad cuius imperium coelum et terra et maria seruiebant, inter cunctos homines, quos tunc terra generauit, mansuetissimus praedicatur. Et ideo per quadraginta annos obtinuit principatum, quia potestatis superbiam lenitate et mansuetudine temperabat. Lapidabatur a populo, et pro lapidantibus rogabat; quin potius deleri ipse uult de libro Dei, ne commissus sibi grex pereat. Cupiebat enim illum imitari Pastorem, quem sciebat etiam errantes oues suis humeris portaturum. Pastor, inquit, bonus ponit animam suam pro ouibus suis. Boni quippe pastoris discipulus optat anathema esse pro fratribus suis, atque cognatis, qui sunt Israelitae secundum carnem. Et si ille perire cupit, ne perditi pereant: quanto magis bonis parentibus prouidendum est, ne ad iracundiam prouocent filios suos, et nimietate duritiae, etiam lenissimos, asperos esse compellant? [82,4] 4. Epistola cogit me breuius loqui, dolor longius. Scribit in suis illis, ut ille uult pacificis, ut ego sentio, mordacissimis litteris, quod nunquam a me laesus sit, nec dictus haereticus. Quonam igitur modo me ipse laedit, aegrotantem morbo pessimo, et rebellem Ecclesiae uentilans? Ab aliis lacessitus, accurrit aduersariis parcere, laedere non laedentem? Antequam ordinaretur frater meus (Paulinianus), nunquam dixit fuisse inter se et sanctum Papam Epiphanium de dogmatibus quaestionem. Et quae cum ratio compellebat, sicut ipse tandem scribit, inde inter populos disputare, unde nemo quaerebat? Scit enim prudentia tua periculosas esse huiusmodi quaestiones, et nihil esse tutius quam tacere: nisi forte necesse est loqui de grandibus. Certe quod illud tantum ingenium flumenque eloquentiae fuit, ut in uno Ecclesiae tractatu, cuncta comprehendisse se dicat, de quibus singulis nouimus eruditissimos uiros infinita uersuum millia conscripsisse? Sed hoc quid ad me? Nouerit ille qui audiuit, sciat ipse qui scripsit, meque ab accusatione sui ipse etiam liberet. Ego nec interfui, nec audiui. Unus e populo sum, imo ne unus quidem, quia multis clamantibus, tacui. Conferamus arguentis accusatique personas: et cuius uel meritum, uel uita, uel doctrina praecesserit, illi magis accommodemus fidem. [82,5] 5. Videsne, quod clausis, ut dicitur, oculis summa quaeque perstringam: non tam eloquens quod mente concepi, quam indicans quid reticeam. Intellexi et probaui dispensationem tuam, quod Ecclesiasticae paci consulens, quasi sireneos cantus obturata aure pertransis. Alioqui quia a parua aetate sacris litteris eruditus es, nosti quo sensu unumquodque dicatur: quomodo in ambiguis sententiis tuus sermo libratus, et aliena non damnet, et nostra non deneget. Sed fides pura et aperta confessio non quaerit strophas et argumenta uerborum. Quod simpliciter creditur, simpliciter confitendum est. Poteram quidem libere proclamare, et inter gladios quoque ignesque Babylonios dicere: cur aliud respondetur quam quaeritur? cur non simplex est, nec aperta confessio? Totum timet, totum temperat, totum relinquit ambiguum, et quasi super aristas graditur. Verum studio et exspectatione pacis, feruente stomacho, uerba non quomodo quaeruntur, respondet. Laedunt libere alii, quos laedere laesus ipse non audet. Ego interim sileo: nunc et dispensationem meam uel imperitiam simulabo, uel metum. Quid mihi accusanti facturus est, qui ut ipse testatur, laudandi detrahit? [82,6] 6. Tota eius Epistola, non tam expositione, quam nostri plena est contumeliis. Nomen meum absque ullis officiis, quibus non inuicem palpare solemus homines, frequenter assumitur, carpitur, uentilatur, quasi de libro uiuentium deletus sim: quasi illius me litterae suggillauerint; aut istiusmodi nugas unquam quaesierim, qui ab adolescentia in Monasterii clausus cellulis, magis esse uoluerim aliquid, quam uideri. Quosdam ex nobis sic cum honore appellat, ut laceret, quasi et nos non possimus dicere, quae nemo tacet. E seruo Clericum factum criminatur, cum et ipse nonnullos eiuscemodi Clericos habeat; et Onesimum legerit inter Pauli renatum uincula, Diaconum coepisse esse de seruo. Sycophantam iactitat, et ne probare cogatur, audisse se dicit. O si et mihi liberet dicere, quae multi clamitant, et aliorum maledictis acquiescerem; iam et nos intelligeret scire quae omnes sciunt, et me quoque audire, quae nullus ignorat. Dicit ei uelut praemia pro calumnia restituta. Quis tam argutum et callens non perhorrescat ingenium? quis tanto possit eloquentiae fulmini respondere? Quid est plus, sustinere calumniam, an facere? Accusare quem postea diligas, an peccanti ueniam tribuere? Quid minus ferendum, de sycophanta Aedilem fieri, an Consulem? Scit et ipse quid taceam, quid loquar, quid et ego audierim: quid pro Christi metu fortasse non credam. [82,7] 7. Origenem me arguit uertisse in Latinum. Hoc non solus ego feci, sed et Confessor Hilarius fecit: et tamen uterque nostrum noxia quaeque detruncans, utilia transtulit. Legat ipse, si nouit (arbitror enim eum assidua confabulatione et quotidiano Latinorum consortio Romanum non ignorare sermonem) aut si certe penitus non imbibit, interpretentur ei qui solent, et tunc sciet, me in hoc ipso laudandum esse quod detrahit. Sicut enim interpretationem et idiomata Scripturarum Origeni semper attribui, ita dogmatum constantissime abstuli ueritatem. Numquid ego in turbam mitto Origenem? numquid caeteros Tractatores? Scio aliter habere Apostolos, aliter reliquos Tractatores. Illos semper uera dicere, istos in quibusdam ut homines aberrare. Nouum defensionis genus, sic Origenis uitia non negare, ut cum illo caeteros crimineris. Videlicet cum aperte defendere non audeas, multorum simili errore tuearis. Sex mille Origenis tomos non poterat quisquam legere, quos ille non scripsit: faciliusque credo testem huius sermonis, quam auctorem esse mentitum. [82,8] 8. Fratrem meum (Paulinianum) causam dicit esse discordiae hominem, qui quiescit in Monasterii cellula; et Clericatum non honorem interpretatur, sed onus. Cumque nos usque ad praesentem diem ficta pacis ostensione lactauerit, Occidentalium Sacerdotum commouit aures, dicens eum adolescentulum et pene puerum in paroecia sua Bethleem Presbyterum constitutum. Si hoc uerum est, cuncti Palaestini Episcopi non ignorant. Monasterium enim sancti papae Epiphanii nomine Vetus dictum, in quo frater meus ordinatus est Presbyter, in Eleutheropolitano territorio, et non in Aeliensi situm est. Porro aetas eius et Beatitudini tuae nota est, et cum ad triginta annorum spatia iam peruenerit, puto eam in hoc non esse reprehendendam, quae iuxta mysterium assumpti hominis in Christo perfecta est. Recordetur legis antiquae, et post uiginti quinque annos a Leuitica tribu eligi in Sacerdotium peruidebit. Aut si in hoc testimonio solo Hebraicam sequitur Veritatem, nouerit triginta annorum fieri Sacerdotem. Ac ne forsitan dicat, Vetera transierunt, et facta sunt omnia noua, audiat cum Timotheo: Adolescentiam tuam nemo contemnat. Certe ipse quando Episcopus ordinatus est, non multum ab ea, in qua nunc frater meus est, distabat aetate. Vel si hoc in Episcopis licet, in Presbyteris non licet, ne per antiphrasim a suo nomine discrepare uideantur: cur ipse aut eius, aut minoris aetatis; et quod his amplius est, ministrum alterius Ecclesiae ordinauit Presbyterum? Quod si non potest pacem habere cum fratre: nisi cum subdito, et ordinationis suae Episcopo renuntiante, ostendit se non tam pacem cupere, quam sub pacis occasione uindictam; nec aliter quietis et pacis otio esse contentum, nisi integrum habeat quod minatur. Etiam si ipse eum ordinasset, et sic secreti amator quiescere uellet; ne quidquam exerceret. Quod si Ecclesiam scinderet, nihil ei deberet praeter honorem cunctis Sacerdotibus debitum. [82,9] Hucusque apologia eius, imo categoria, et laciniosus contra nos sermo protractus est. Cui ego quidem in Epistola breuiter praeteriensque respondi, ut ex his quae dixi, intelligat, quid tacuerim; et nouerit nos homines esse rationale animal, et prudentiam suam posse intelligere: nec ita obtusi cordis, ut instar brutorum animalium, uerborum tantum sonum et non sententias audiamus. Nunc quaeso te, ut ueniam tribuas dolori meo; ET SI SUPERBUM est respondisse, multo sit superbius accusasse. Quanquam ita responderim, ut silentium potius meum indicauerim, quam sermonem. Quid procul pacem quaerunt, et uolunt eam nobis ab aliis imperari? Sint pacifici, et illico pax sequetur. Cur nomine Sanctitudinis tuae contra nos pro terrore abutuntur, cum Epistola tua pacem et mansuetudinem sonet: illorum uerba duritiem comminentur? Denique quam pacificas et ad concordiam pertinentes per Isidorum Presbyterum litteras nobis miseris, hinc probamus, quod illas qui pacem falso iactant, reddere noluerint. Eligant itaque quod uolunt: Aut boni sumus, aut mali. Si boni, dimittant quiescere: si mali, quid malorum expetunt societatem? Quantum ualeat humilitas, experimento didicit. Qui nunc dissuit, quae suo consilio olim disiuncta sociauit, probat se nunc ad alterius uoluntatem, tunc copulata discerpere. [82,10] 10. Nuper nobis postulauit et impetrauit exilium: atque utinam implere potuisset, ut sicut illi uoluntas imputatur pro opere; ita et nos non solum uoluntate, sed et effectu coronam haberemus exilii. Fundendo sanguinem, et patiendo magis, quam faciendo contumelias, Christi fundata est Ecclesia. PERSECUTIONIBUS creuit, martyriis coronata est. Aut si isti soli iuxta quos degimus, amant rigorem, et non nouerunt persecutionem sustinere, sed facere; sunt et hic Iudaei: sunt uariorum dogmatum Haeretici, et maxime impurissimi Manichaei, cur eorum ne uerbo quidem quempiam audent laedere? Nos solos expellere cupiunt? Nos soli qui Ecclesiae communicamus, Ecclesiam scindere dicimur? Oro te, nonne aequa est ista postulatio, ut aut illos nobiscum expellant, aut nos cum illis teneant? Nisi quod in eo magis honorant, quos saltem exilio ab Haereticis separant. Monachus, proh dolor, Monachis et minatur et impetrat exilium, et hoc Monachus, Apostolicam Cathedram habere se iactans. Non nouit terrori natio ista succumbere, et impendenti gladio magis ceruices, quam manus subiicit. QUIS ENIM Monachorum exul patriae, non exul est mundi? Quid opus est auctoritate publica; et Rescripti impendiis, et toto orbe discursibus? Tangat saltem digitulo, et ultro exibimus. Domini est terra, et plenitudo eius. CHRISTUS loco non tenetur inclusus. [82,11] 11. Praeterea, quod scribit nos per te, et Romanam Ecclesiam communicare ei, a qua uidemur communione separati: non necesse est ire tam longe, et hic in Palaestina eodem modo ei iungimur. Et ne hoc quod procul sit, in uiculo Bethleem Presbyteris eius, quantum in nobis est, communione sociamur. Ex quo perspicuum est, dolorem proprium causam Ecclesiae non putandum: nec stomachum unius hominis, imo per illum aliorum, generali Ecclesiae uocabulo nuncupandum. Quapropter quod in principio Epistolae dixi, etiam nunc repeto, nos uelle pacem Christi, optare concordiam: et te rogare, ut illum moneas, pacem non extorquere, sed uelle. Sit praeteritarum nostrarum contumeliarum dolore contentus. Veterata uulnera, saltem noua obliteret caritate. Sit talis, qualis ante fuit, quando nos suo arbitrio diligebat. Verba ei de alieno stomacho non fluant. Faciat quod uult, et non quod uelle compellitur. AUT QUASI PONTIFEX cunctis aequaliter imperet; aut quasi imitator Apostoli, uniuersorum saluti ex aequo seruiat. Si talem se praebuerit, ultro praebemus manus, extendimus brachia; amicos et parentes habeat; et sentiat in Christo, sicut omnibus Sanctis, ita et sibi nos esse subiectos. «Caritas patiens est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit. Cunctarum uirtutum mater est caritas; et quasi spartum triplex Apostoli sententia roboratur dicentis, fides, spes, caritas. Credimus, speramus: atque ita per fidem et spem, dilectionis uinculo copulamur. Idcirco enim et nos patrias nostras dimisimus, ut quieti absque ullis simultatibus in agris et in solitudine uiueremus: ut Pontifices Christi, (qui tamen rectam fidem praedicant) non dominorum metu, sed patrum honore ueneremur; ut deferamus Episcopis ut Episcopis, et non sub nomine alterius, aliis quibus nolumus, seruire cogamur. Non sumus tam inflati cordis, ut ignoremus quid debeatur Sacerdotibus Christi. Qui enim eos recipit, non tam eos recipit, quam illum cuius Episcopi sunt. Sed contenti sint honore suo. Patres se sciant esse, non dominos, maxime apud eos qui spretis ambitionibus saeculi, nihil quieti et otio praeferunt. Tribuat autem orationibus tuis Christus Deus Omnipotens, ut pacis non ficto nomine, sed uero et fideli amore sociemur: ne mordentes inuicem, consumamur ab inuicem.