[79,0] EPISTOLA LXXIX. AD SALVINAM. [79,1] Vereor, ne officium putetur ambitio; et quod illius exemplo facimus, qui ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, gloriae facere appetitione dicamur: et non uiduam alloqui, et in angustia constitutam; sed aulae nos insinuare regali; et sub occasione sermonis, amicitias potentium quaerere. Quod liquido non putabit, qui scierit esse praeceptum, Personam pauperis non accipies in iudicio : ne sub praetextu misericordiae, quod iniustum est iudicemus. UNUSQUISQUE enim non hominum, sed rerum pondere iudicandus est. Nec diuiti obsunt opes, si eis bene utatur: nec pauperem egestas commendabiliorem facit, si inter sordes et inopiam peccata non caueat. Utriusque nobis rei testimonium, et Abraham Patriarcha, et quotidiana exempla suppeditant: quorum alter in summis diuitiis amicus Dei fuit; alii quotidie in sceleribus deprehensi, poenas legibus soluunt. Alloquimur igitur pauperem diuitem, ut nesciat ipsa quae possidet. Neque enim marsupium eius discutimus, sed animae puritatem. Loquimur ad eam, cuius faciem ignoramus, et uirtutes nouimus, quam nobis fama commendat, cuius uenerabiliorem pudicitiam adolescentia facit. Quae mortem iuuenis mariti sic fleuit, ut exemplum coniugii dederit, sic tulit, ut eum profectum crederet, non amissum. Orbitatis magnitudo, religionis occasio fuit. Nebridium suum sic quaerit absentem, ut in Christo praesentem nouerit. Cur ergo ad eam scribimus, quam ignoramus? Triplex nimirum causa est. Prima, quia pro officio Sacerdotii omnes Christianos filiorum loco diligimus, et profectus eorum nostra est gloria. Altera, quia pater defuncti intima mihi necessitudine copulatus fuit. Extrema, quae et ualidior, quod filio meo Auito roganti negare nihil potui; qui crebris litteris interpellatricem duri iudicis uiduam superans, et multorum mihi, ad quos ante super eadem materia scripseram, exempla poponens, ita suffudit pudorem negantis, ut plus considerarem quid ille cuperet, quam quid me facere conueniret. [79,2] Alius forsitan laudet Nebridium, quod de sorore generatus Augustae, et in materterae nutritus sinu, inuictissimo Principi ita carus fuit, ut ei coniugem nobilissimam quaereret, et bellis ciuilibus Africam dissidentem, hac uelut obside sibi fidam redderet. Mihi a principio statim illud est praedicandum, quod quasi uicinae mortis praescius, inter fulgorem palatii, et honorum culmina quae aetatem anteibant, sic uixit, ut se ad Christum crederet profecturum. Sacra narrat historia, Cornelium centurionem cohortis Italicae in tantum acceptum Deo, ut Angelum ad eum mitteret, et omne mysterium, quo Petrus de circumcisionis angustiis transferebatur ad praeputii latitudinem, ad illius merita pertinere doceret, qui primus ab Apostolo baptizatus, salutem Gentium dedicauit. Scriptumque est de eo: Erat uir quidam in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur Italica, religiosus, et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et orans Deum semper. Quidquid de illo dicitur, hoc nomine commutato, in Nebridio meo uindico. Sic religiosus fuit, et amator pudicitiae, ut uirgo sortiretur uxorem: sic timens Deum cum uniuersa domo sua, ut oblitus dignitatis, omne consortium cum Monachis haberet et Clericis: tantasque eleemosynas faceret in populis, ut fores eius pauperum ac debilium obsiderent examina. Certe sic semper orans Deum, ut illi quod optimum esset, eueniret. Raptus est, ne malitia mutaret mentem eius, quia placita erat Deo anima illius. Unde et ego possum super eo uere abuti Apostoli uoce, dicentis: In ueritate cognoui, quoniam non est personarum acceptor Deus; sed in omni proposito, qui timet Deum, et operatur iustitiam, acceptus est illi. Nihil nocuit militanti paludamentum, et baltheus, et Apparitorum cateruae: quia sub habitu alterius, alteri militabat. Sicut e contrario aliis nihil prodest uile palliolum, furua tunica, corporis illuuies, et simulata paupertas, si nominis dignitatem operibus destruant. Legimus, et in Euangelio de alio centurione Domini testimonium: Nec in Israel tantam fidem inueni. Et ut ad superiora redeamus, Ioseph, qui et in egestate et in diuitiis dedit experimenta uirtutum, qui et seruus et dominus, docuit animae libertatem, nonne post Pharaonem regiis ornatus insignibus, sic Deo carus fuit, ut super omnes Patriarchas, duarum tribuum pater fieret? Daniel et tres pueri sic praeerant Babyloniae opibus, et sic erant inter principes ciuitatis, ut habitu Nabuchodonosor, Deo mente seruirent. Mardochaeus et Esther inter purpuram, sericum, et gemmas, superbiam humilitate uicerunt, tantique fuere meriti, ut captiui uictobus imperarent. [79,3] 3 Haec illud tendit oratio, ut ostendam iuuenem meum coniunctionem regalis sanguinis, et affluentiam diuitiarum, atque insignia potestatis, materiam habuisse uirtutum, dicente Ecclesiaste: Sicut protegit sapientia, sic protegit et pecunia. Nec statim illud huic testimonio putemus aduersum: Amen dico uobis, difficile diues intrabit in regnum coelorum . Et rursum: Dico uobis, facilius est camelum per foramen acus transire, quam diuitem intrare in regnum coelorum . Alioquin Zachaeus publicanus, quem ditissimum commemorat Scriptura, contra hanc sententiam saluatus uidebitur. Sed quomodo quod apud homines impossibile est, apud Deum possibile fiat, Apostoli consilium docet scribentis ad Timotheum. Diuitibus huius saeculi praecipe, non superbe sapere, nec sperare in incerto diuitiarum suarum, sed in Deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Benefaciant, diuites sint in operibus bonis, facile tribuant; communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant ueram uitam. Didicimus quomodo camelus introire possit per foramen acus: quomodo animal tortuosum, deposito pondere sarcinarum, assumat sibi pennas columbae, et requiescat in ramis arboris, quae de sinapis semente succreuit. Legimus in Isaia, camelos. Madian et Epha et Saba, aurum et thus ad urbem Domini deportantes. In typo horum camelorum, Ismaelitae negotiatores stacten et thymiama, et resinam, quae nascitur in Galaad, et cutem uulneribus obducit, Aegyptiis deferunt: tantaeque felicitatis sunt, ut emant et uendant Ioseph, et mercimonium eorum salus mundi sit. Docet et Aesopi fabula, plenum muris uentrem per angustum foramen egredi non ualere. [79,4] 4 Ergo Nebridius meus quotidie illud reuoluens: 'Qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa'. Quidquid et Imperatoris largitio, et honoris insulae dederant, in usus pauperum conferebat. Nouerat enim a Domino esse praeceptum: 'Si uis perfectus esse, uade, uende omnia quae habes, et da pauperibus, et ueni, sequere me'. Et quia hanc sententiam implere non poterat, habens uxorem et paruulos liberos, et multam familiam, faciebat sibi amicos de iniquo mamona, qui se reciperent in aeterna tabernacula. Nec semel abiiciebat sarcinam, quod fecerunt Apostoli, patrem, rete, et nauiculam relinquentes : sed ex aequalitate, aliorum inopiae suam abundantiam communicabat, ut postea illorum diuitiae, huius indigentiam sustentarent. Scit ipsa, cui libellus hic scribitur, me non nota, sed audita narrare: nec ex aliquo in me beneficio, scriptorum more Graecorum, gratiam lingua reddere. Procul a Christianis ista suspicio. 'Habentes uictum et uestitum, his contenti sumus'. Ubi uile olusculum, et cibarius panis, et cibus potusque moderatus: ibi diuitiae superuacuae, ibi nulla adulatio, quae uel praecipue fructum respicit. Ex quo colligitur, fidele esse testimonium, quod causas non habet mentiendi. [79,5] 5 Ac ne quis putet me solas in Nebridio praedicare eleemosynas, quanquam et has exercuisse sit magnum, de quibus dicitur: 'Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum', ad caeteras uirtutes eius ueniam, quas singulas in paucis hominibus deprehendimus. Quis fornacem regis Babylonii sine adustione ingressus est? Cuius adolescentis Aegyptia domina pallium non tenuit? Quae uxor Eunuchi nullos creat liberos uoluptate transacta? Quem hominum disputatio illa non terreat: 'Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis?' Mirum dictu est, nutritus in palatio, contubernalis et condiscipulus Augustorum, quorum mensae ministrat orbis, et terrae ac maria seruiunt, inter rerum omnium abundantiam, in primo aetatis flore tantae uerecundiae fuit, ut uirginalem pudorem uinceret, et ne leuem quidem obsceni rumoris in se fabulam daret. Deinde purpuratorum propinquus, socius, consobrinus, iisdem cum ambobus studiis eruditus (quae res etiam externorum mentes sibi conciliat) non est inflatus superbia, nec caeteros homines adducta fronte contempsit: sed cunctis amabilis, ipsos principes amabat ut fratres, uenerabatur ut dominos; et in illorum salute, suam salutem positam fatebatur. Ministros autem eorum, et uniuersum ordinem palatii, quo regalis frequentatur ambitio, sic sibi caritate sociarat, ut qui merito inferiores erant, officiis se pares arbitrarentur. Difficile factu est, gloriam uirtute superare: et ab his diligi, quos praecedas. Quae uidua non huius auxilio sustentata est? quis pupillus non in eo reperit patrem? Totius Orientis Episcopi ad hunc miserorum preces, et laborantium desideria conferebant. Quidquid ab Imperatore poscebat, eleemosyna in pauperes, pretium captiuorum, misericordia in afflictos erat. Unde et ipsi Principes libenter praestabant, quod sciebant, non uni, sed pluribus indulgeri. [79,6] 6 Quid ultra differimus? Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni. Reuersa est terra in terram suam: dormiuit in Domino, et appositus est ad patres suos, plenus dierum ac luminis, et nutritus in senectute bona. Cani enim hominis sunt sapientia eius. In breui aetate tempora multa compleuit. Tenemus pro eo dulcissimos liberos. Uxor heres pudicitiae pretium est. Nebridius pusio, patrem quaerentibus exhibet. Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat. Scintilla uigoris paterni lucet in filio: et similitudo morum per speculum carnis erumpens. Ingentes animos angusto in pectore uersat. Iungitur ei germana, rosarum et liliorum calathus, eboris ostrique commercium. Sic refert ore patrem, ut ad uenustatem propensior sit. Sic matrem mixta pingit similitudine, ut in uno corpore utrumque agnoscas. Ita suauis est, et mellitula, ut honor sit omnium propinquorum. Hanc tenere non dedignatur Augustus: hanc fouere in sinu Regina laetatur. Certatim ad se omnes rapiunt. Pendet ex collo, haeret in brachiis singulorum. Garrula atque balbutiens, linguae offensione fit dulcior. [79,7] 7 Habes igitur, Saluina, quos nutrias, in quibus uirum absentem tenere te credas. Ecce hereditas Domini, filii merces, fructus uentris. Pro uno homine duos filios recepisti, auctus est numerus caritatis. Quidquid debebas marito, redde filiis. Amore praesentium absentis desiderium tempera. Non est parui apud Deum meriti, bene filios educare. Audi Apostolum commonentem: 'Vidua eligatur non minus annorum sexaginta, quae fuerit unius uiri uxor, in bonis operibus habens testimonium, si lilios educauit, si hospitalis fuit, si sanctorum pedes lauit, si afflictis abundanter praebuit, si omne opus bonum subsecuta est . Didicisti catalogum uirtutum tuarum, quid debeas nomini tuo, quibus meritis secundum pudicitiae gradum possideas. Nec te moueat, quod sexagenaria eligatur uidua, et putes adolescentulas ab Apostolo reprobari. Et te crede eligi ab eo, qui discipulo dixerat: Nemo adolescentiam tuam contemnat; non continentiam, sed aetatem. Alioquin omnes quae ante sexaginta annos uiduatae sunt, hac lege accipient maritos. Sed quia rudem Christi instituebat Ecclesiam, et omni ordini prouidebat, praecipueque pauperibus, quorum ci cura cum Barnaba fuerat demandata; illas uult Ecclesiae opibus sustentari, quae propriis manibus non queunt laborare, quae uere uiduae sunt, quas et aetas probat, et uita. Heli Sacerdos offendit Deum ob uitia liberorum. Ergo e contrario placatur Deus uirtutibus eorum, 'si permanserint in fide et caritate, et sanctitate cum pudicitia'. 'O Timothee, te ipsum castum custodi'. Absit ut sinistrum quippiam mihi de te suspicari liceat; SED EX abundantia lubricam aetatem monuisse, pietatis est. Quae dicturus sum, non tibi, sed puellaribus annis dicta intellige. 'Vidua quae in deliciis est, uiuens mortua est'. Hoc uas electionis loquitur; et de illo profertur thesauro, qui confidenter aiebat, 'An experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus?' Hoc ille pronuntiat, qui libere sub persona sua fragilitatem humani corporis fatebatur. 'Non enim quod uolo bonum, hoc operor, sed quod nolo malum'. Et propterea subiicio et redigo in seruitutem corpus meum, ne aliis praedicans, ipse reprobus inueniar'. Si ille timet, quis nostrum potest esse securus? Si Dauid amicus Domini, et Salomon amabilis eius, uicti sunt quasi homines, ut et ruinae nobis ad cautionem, et poenitudinis ad salutem exempla praeberent, quis in lubrica uia lapsum non metuat? Procul sint a conuiuiis tuis Phasides aues, crassi turtures, Attagen Ionicus, et omnes aues, quibus amplissima patrimonia auolant. Nec ideo te carnibus uesci non putes, si suum, leporum atque ceruorum, et quadrupedum animantium esculentias reprobes. Non enim haec pedum numero, sed suauitate gustus iudicantur. Scimus ab Apostolo dictum: 'Omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur'. Sed idem loquitur: 'Bonum est uinum non bibere, et carnem non manducare'. Et in alio loco: 'Nolite inebriari uino, in quo est luxuria'. Omnis creatura Dei bona est. Audiant haec mulieres, quae sollicitae sunt, quomodo placeant uiris. Comedant carnes, quae carni seruiunt, quarum feruor despumat in coitum, quae maritis alligatae, generationi ac liberis dant operam. Quarum uteri portant foetus, earum et intestina carnibus impleantur. Tu uero quae in tumulo mariti sepelisti omnes pariter uoluptates; quae litam purpurisso et cerussa faciem, super feretrum eius lacrymis diluisti; quae pullam tunicam, nigrosque calceolos, candidae uestis et aurati socci depositione sumpsisti, nihil habes necesse aliud, nisi perseuerare in ieiunio. Pallor et sordes gemmae tuae sint: plumarum mollicies iuuenilia membra non foueat. Balnearum calor nouum adolescentulae sanguinem non incendat. Audi quidex persona uiduae continentis ethnicus Poeta decantet: Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores Abstulit: ille habeat secum, seruetque sepulcro. Si tanti uilissimum uitrum, quanti pretiosissimum margaritum? Si communi lege naturae damnat omnes Gentilis uidua uoluptates, quid exspectandum est a uidua Christiana, QUAE PUDICITIAM suam non solum ei debet, qui defunctus est, sed et ei, cum quo regnatura est? [79,8] 8 Quaeso te, ne generalia monita, et conueniens puellari sermo personae suspicionem tibi iniuriae moueant, et arbitreris me obiurgantis animo scribere, non timentis: cuius uotum est, te nescire quae metuo. Tenera res in feminis fama pudicitiae est: et quasi flos pulcherrimus cito ad leuem marcescit auram, leuique flatu corrumpitur, maxime ubi et aetas consentit ad uitium, et maritalis deest auctoritas, cuius umbra tutamen uxoris est. Quid facit uidua inter familiae multitudinem? inter ministrorum greges? quos nolo contemnat ut famulos, sed ut uiros erubescat. Certe si ambitiosa domus haec officia flagitat, praeficiat his senem honestis moribus, cuius honor dominae dignitas sit. Scio multas, clausis ad publicum foribus, non caruisse infamia seruulorum, quos suspectos faciebat, aut cultus immoderatus, aut crassi corporis nitor, aut aetas apta libidini, aut ex conscientia amoris occulti, securus animi tumor; qui etiam bene dissimulatus, frequenter erumpit in publicum, et conseruos quasi seruos despicit. Hoc ex abundantia dictum sit, ut omni diligentia custodias cor tuum, et caueas quicquid de te fingi potest. [79,9] 9 Non ambulet iuxta te calamistratus Procurator, non histrio fractus in feminam, non cantoris diabolici uenenata dulcedo, non iuuenis uolsus et nitidus. Nihil artium scenicarum, nihil tibi in obsequiis molle iungatur. Habeto tecum uiduarum et uirginum choros, habeto tui sexus solatia. Ex ancillarum quoque moribus dominae iudicantur. Certe cum tecum sancta sit mater, et lateri tuo amita haereat uirgo perpetua, non debes periculose externorum consortia quaerere, de tuorum societate secura. Semper in manibus tuis sit diuina lectio, et tam crebrae orationes, ut omnes cogitationum sagittae, quibus adolescentia percuti solet, huiusmodi clypeo repellantur. Difficile est, quin potius impossibile, perturbationum initiis carere quempiam, quas significantius Graeci g-propatheias uocant: nos, ut uerbum uertamus e uerbo, antepassiones possumus dicere, eo quod incentiua uitiorum, omnium titillent animos, et quasi in meditullio nostrum iudicium sit, uel abiicere cogitata, uel recipere. Unde et naturae Dominus in Euangelio loquebatur: 'De corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae'. Ex quo perspicuum est, iuxta alterius libri testimonium, procliuius esse cor hominis a pueritia ad malum : et inter opera carnis et spiritus, quae Apostolus enumerat, mediam animam fluctuare, nunc haec, nunc illa cupientem. Nam uitiis nemo sine nascitur: optimus ille est, Qui minimis urgetur uelut si Egregio inspersos reprehendas corpore naeuos. Hoc est quod aliis uerbis Propheta significat: Turbatus sum, et non sum locutus. Et in eodem uolumine: Irascimini, et nolite peccare. Et illud Architae Tarentini ad uillicum negligentem: Iam te uerberibus enecassem, nisi iratus essem. Ira enim uiri iustitiam Dei non operatur. Quod de una perturbatione dictum est, referamus ad caeteras. SICUT IRASCI hominis est, et iram non perficere, Christiani: sic omnis caro concupiscit quidem ea, quae carnis sunt; et quibusdam illecebris ad mortiferas animam uoluptates trahit: sed nostrum est, uoluptatis ardorem maiore Christi amore restringere, et lasciuiens iumentum frenis inediae subiugare: ut non libidinem, sed cibos quaerat ac desideret, ET SESSOREM Spiritum Sanctum, moderato atque composito portet incessu. [79,10] 10 Quorsum ista; Ut hominem esse te noueris, et passionibus humanis, nisi caueris, subiacere. De eodem cuncti facti sumus luto, iisdem compacti exordiis. In serico et in pannis eadem libido dominatur. Nec regum purpuras timet, nec mendicantium spernit squalorem. Multoque melius est, stomachum te dolere, quam mentem: imperare corpori, quam seruire: gressu uacillare, quam pudicitia. Nec statim nobis poenitentiae subsidia blandiantur, quae sunt infelicium remedia. Cauendum est uulnus, quod dolore curatur. Aliud est, integra naue et saluis mercibus, portum salutis intrare: aliud, nudum haerere tabulae, et crebris fluctuum recursibus ad asperrima saxa collidi. Nesciat uidua digamiae indulgentiam, nec nouerit illud Apostoli: Melius est nubere, quam uri. Tolle quod peius est uri, et per se bonum non erit nubere. Procul sint Haereticorum calumniae. Scimus honorabiles nuptias, et cubile immaculatum. Etiam de Paradiso expulsus Adam, unam uxorem habuit. Primus Lamech maledictus et sanguinarius, et de Cain stirpe descendens, unam costam diuisit in duas, et plantarium digamiae protinus diluuii poena subuertit. Unde illud Apostoli, quod fornicationis metu indulgere compellitur, scribens ad Timotheum: 'Volo adolescentulas nubere, filios procreare, matris familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti causa'. Et cur indulserit, statim subiecit: 'Iam quaedam declinauerunt post Satanam.' Ex quo intelligimus, illum non stantibus coronam, sed iacentibus manum porrigere. Vide qualia sint secunda matrimonia, quae lupanaribus praeferuntur, 'quia declinauerunt quaedam post Satanam.' Ideo adolescentula uidua, quae se non potest continere, uel non uult, maritum potius accipiat, quam diabolum. [79,11] 11 Pulchra nimirum et appetenda res, quae Satanae comparatione suscipitur. Fornicata est quondam et Ierusalem, et diuaricauit pedes suos omni tanseunti. In Aegypto primum deuirginata est, et ibi fractae sunt mammae eius. Cumque ad deserta uenisset, et morarum Moysi ductoris impatiens, quasi oestro libidinis furibunda dixisset: 'Isti sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti', accepit praecepta non bona, et iustificationes pessimas, in quibus non uiueret, sed puniretur: Quid ergo mirum, si et lasciuientibus uiduis, de quibus in alio loco Apostolus dixerat: 'Cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere uolunt habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt', concessit digamiae praecepta non bona, et iustificationes pessimas; ita secundum indulgens maritum, ut et tertium, et si liberet, etiam uicesimum; ut scirent sibi non tam uiros datos, quam adulteros amputatos? Haec, filia in Christo carissima, inculco, et crebrius repeto, ut posteriorum oblita, in priora te extendas: habens tui ordinis quas sequaris, Iudith de Hebraea historia, et Annam filiam Phanuelis de Euangelii claritate, quae diebus et noctibus uersabantur in Templo, et orationibus atque ieiuniis thesaurum pudicitiae conseruabant. Unde et altera in typo Ecclesiae, diabolum capite truncauit; altera Saluatorem mundi prima suscepit, sacramentorum conscia futurorum. Illud in calce sermonis quaeso, ut breuitatem libelli, non de inopia eloquii, uel de materiae sterilitate, sed de pudoris magnitudine aestimes accidisse; dum uereor ignotis me diu ingerere auribus, et occultum legentium iudicium pertimesco.