[72,0] EPISTULA LXXII. AD VITALEM PRESBYTERUM. [72,1] Zenon nauclerus, per quem mihi dicis tuae sanctitatis litteras esse transmissas, unam tantum et breuem Epistulam beati Papae Amabilis reddidit, solita munuscula continentem. Satisque miror quid causae fuerit, ut cum in benedictionibus et tuis et illius perferendis fidelis extiterit, in reddenda epistula negligens comprobetur. Neque enim te falli arbitror discipulum ueritatis; nisi forte Graeco homini Latinus sermo inter chartulas oberrauit. Itaque ad secundam rescribo Epistulam, quam mihi sanctus filius meus Heraclius Diaconus reddidit, in qua inter caetera deprecaris, ut exponam tibi causas, Quare Salomon, et Achaz undecim annorum, filios genuisse dicantur. Si enim duodecimo anno Salomon super Israel accepit imperium, et quadraginta annis regnauit in Ierusalem; filiusque eius Roboam cum quadragesimum et primum annum ageret aetatis, patri successit in regnum, perspicuum est undecim annorum fuisse Salomonem, siue decem, quia decem menses a conceptu usque ad partum sibi mater uindicat. Rursum Achaz filius Ioathan cum uiginti esset annorum, rex constitutus est super duas tribus, idest, Iudam et Beniamin, regnauitque annis sedecim : quo mortuo, Ezechias cum uicesimum et quintum annum ageret aetatis, patri successit in regnum. Ex quo intelligitur, Achaz quoque undecimo siue decimo anno, Ezechiam filium procreasse. [72,2] Et si quidem in historiis aliter haberent Septuaginta interpretes, aliter Hebraica Veritas, confugere poteramus ad solita praesidia: et arcem linguae tenere uernaculae: nunc uero et ipsum authenticum, et caeteri interpretes pari auctoritate consentiant, non in Scriptura, sed in sensu est difficultas. Quis enim crederet mortalium, ut undecim annorum puer generaret filium? Multa et alia dicuntur in Scripturis, quae uidentur incredibilia, et tamen uera sunt. NEQUE ENIM VALET natura contra naturae Dominum: aut potest uas figulo dicere: quare me ita fecisti, aut ita? Licet quod pro miraculo, signo atque portento fit, legem naturae facere non possit. Num quia nostra aetate duplex Lyddae natus est homo, duorum capitum, quatuor manuum, unum uentre, et duobus pedibus, omnes homines ita nasci necesse est? Legamus ueteres historias et maxime Graecas ac Latinas, et inueniemus lustralibus hostiis, secundum errorem ueterum, portentuosas soboles, tam in hominibus, quam in armentis ac pecudibus, expiatas. Audiui, Domino teste non mentior: quaedam muliercula cum expositum nutriret infantem, et instillaret cibos, ac nutricis officio fungeretur, cubaretque cum ea paruulus, qui usque ad decimum iam peruenerat annum; accidit, ut plus quam pudicitia patitur, se mero ingurgitaret, accensaque libidine, obscoenis motibus ad coitum duceret infantem. Prima ebrietas alterius noctis et caeterarum deinceps fecit consuetudinem. Nec dum duo menses fuerant euoluti, et ecce feminae uterus intumuit. Quid plura? dispensatione Dei factum est, ut quae contra naturam simplicitate paruuli in contemptum Dei abutebatur, a naturae Domino proderetur, impleto sermone quo dicitur: Nihil occultum quod non manifestetur. [72,3] Simulque consideremus, quod occulte Scriptura et Salomonem et Achaz uoluptatis et impietatis accuset. Uterque enim cum esset de stirpe Dauid, recessit a Domino: et alter in tantum secutus est libidinem, ut septingentas habuerit uxores, et trecentas concubinas, et adolescentulas, et scorta passiua, quorum non erat numerus: neglectoque Deo patrum suorum, extruxerit idola gentium plurimarum; et fuerit, non ut prius IDIDIA, id est, amabilis Domini, sed amator mulierum : alter miserit ad regem Assyriorum, auxilium postulans, et in tempore angustiae suae, auxerit contemptum in Dominum, immolaueritque diis Damasci uictimas percussoribus suis, et in omnibus urbibus Iuda extruxerit aras ad cremandum thus; atque ad iracundiam prouocauerit Dominum Deum Patrum suorum : in tantum ut direptis uasis domus Domini atque confractis, clauserit ianuas Templi Dei, et fecerit sibi altaria in uniuersis angulis Ierusalem, ambulaueritque in uiis regum Israel, et statuas fuderit Baalim, et adoleuerit incensum in ualle filiorum Ennon, et lustrauerit filios suos in igne, iuxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in aduentu filiorum Israel. Ex quo perspicuum est, homines a parua aetate libidini deditos, immatura eorum sobole demonstrari, quod etiam eo tempore peccare coeperint, quo natura non patitur. [72,4] Ad summam illud dici potest, quod in regno Dauid Salomon cum duodecim esset annorum, solium patris obtinuerit: et postea, quia Scriptura reliquit incertum, uixerit Dauid, regnante iam filio, aliquot annos, qui sibi et non Salomoni imputentur: mortuo autem patre, post filius regnauerit annis quadraginta, quos sine parente regnauit: atque ita et initium regni Salomonis, et tempus quo solus ipse regnauit, ab historia demonstratum. Nec tamen omnes annos uitae illius quinquaginta tantum et duorum annorum circulis contineri. Sin autem dubitas, quod regnantibus filiis, patribusque uiuentibus, non filiis tempus regni eorum, sed parentibus imputetur, lege ipsum Regnorum uolumen, et inuenies, quod Ozias rex Iuda postquam lepra percussus est, habitauit in domo separata, et filius eius Ioathan imperium rexerit, iudicaueritque populum terrae, usque ad diem mortis patris sui : et tamen post mortem illius, cum uiginti quinque esset annorum, sedecim annis regnasse dicatur, quos solus ipse regnauerit. Quod de Salomone intelleximus, de Achaz similiter intelligendum est, qui Ioathae filius, Ezechiae pater fuerit. Audiui quemadmodum Hebraeum huiuscemodi narrare fabulam iuxta Prophetiam Isaiae, quam inter decem Visiones nuper interpretatus sum: quod mortuo Achaz, Philistaea laetata sit, et Scriptura postea comminetur ac dicat: 'Ne laeteris Philistaea omnis tu: quoniam comminuta est uirga percussoris tui. De radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius absorbens uolucrem' : hoc est de Achaz constituetur rex Ezechias. Ex quo intelligi uoluit, non statim post mortem patris, filium in imperium subrogatum, sed uel seditionibus populi, uel quibusdam interregnis, aut certe prementibus malis, et hinc inde consurgentibus bellis, regnum eius fuisse dilatum. [72,5] In rebus obscuris diuersas ponimus opiniones, ut non tam scribere, quam loqui tibi coram uideamur. Caeterum Apostolus interminabiles genealogias et Iudaicas fabulas prohibens, de istiusmodi mihi uidetur interdicere quaestionibus. Quid enim prodest haerere in littera, et uel scriptoris errorem, uel annorum seriem calumniari, cum manifestissime scribatur: Littera occidit, spiritus autem uiuificat? Relege omnes et ueteris et noui Testamenti libros, et tantam annorum reperies dissonantiam, et numerum inter Iudam et Israel, id est, inter regnum utrumque confusum, ut huiuscemodi haerere quaestionibus, non tam studiosi, quam otiosi hominis esse uideatur. Munuscula a te missa libenter suscepi, et impendio precor, ut in amore quo nos appetere coepisti, ad finem usque perdures. Non enim coepisse, sed permansisse uirtutis est. Nostra uicissim per Desiderium missa suscipe.