[128,0] EPISTOLA CXXVIII AD GAUDENTIUM. De Pacatulae infantulae educatione. [128,1] 1. Causa difficilis, paruulae scribere, quae non intelligit quid loquaris: cuius animum nescias: de cuius uoluntate periculose promittas; ut secundum praeclari Oratoris exodium, spes in ea magis laudanda sit, quam res. Quid enim horteris ad continentiam, quae placentas desiderat? quae in sinu matris garrula uoce balbutit? cui dulciora sunt mella, quam uerba? Audiat profunda Apostoli, quae anilibus magis fabulis delectatur? Prophetarum aenigmata sentiat, quam tristior gerulae uultus exagitat? Euangelii intelligat maiestatem, ad cuius fulgura omnis mortalium sensus hebetatur? Ut parenti subiiciatur horter, quae manu tenera ridentem uerberat matrem? Itaque Pacatula nostra hoc epistolium post lectura suscipiat. Interim, modo litterarum elementa cognoscat, iungat syllabas, discat nomina, uerba consociet: atque ut uoce tinnula ista meditetur, proponantur ei crustula: mulsa praemia, et quidquid gustu suaue est: quod uernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet. Interim et tenero tentet pollice fila ducere: rumpat saepe stamina, ut aliquando non rumpat: post laborem lusibus gestiat: de matris pendeat collo: rapiat oscula propinquorum: Psalmos mercede decantet: amet quod cogitur discere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed uoluntas. [128,2] 2. Solent quaedam, cum futuram uirginem spoponderint, pulla tunica eam induere, et furuo operire pallio, auferre linteamina: nihil in collo, nihil in capite auri sinere: reuera bono consilio, ne habere discat in tenero, quod postea ponere compellatur. Aliis uero e contra uidetur. Quid enim, aiunt, si ipsa non habuerit, habentes alias non uidebit? g-philokosmon genus femineum est; multasque etiam insignis pudicitiae, quamuis nulli uirorum, tamen sibi scimus libenter ornari. Quin potius habendo satietur; et cernat laudari alias, quae ista non habeant. Meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo, habere desideret. Tale uero quid et Israelitico fecisse populo Dominum, ut cupientibus aegyptias carnes, usque ad nauseam, et uomitum praeberet examina coturnicum: multosque saeculi prius homines, facilius carere experta corporis uoluptate, quam eos qui a pueritia libidinem nesciant. Ab alii enim nota calcari, ab aliis ignota appeti. Illos uitare poenitendo suauitatis insidias, quas fugerunt: hos carnis illecebras, dulci titillatione corporis blandientes dum mella putant, uenena noxia reperire. Mel enim distillare labia meretricis; quod ad tempus impinguat uescentium fauces, et postea felle amarius inuenitur. Unde et in Domini sacrificiis mel non offerunt, ceraque contempta, quae mellis hospitium est, oleum accenditur in templo Dei; quod de amaritudine exprimitur oliuarum. {Pascha quoque cum amaritudinibus comedi in azymis sinceritatis et ueritatis: quas qui habuerit, in saeculo persecutionem sustinebit. Unde et Propheta mystice cantat: Sedebam solus, quia amaritudine repletus sum}. [128,3] 3. Quid igitur? luxuriandum est in adolescentia, ut postea luxuria fortius contemnatur? Absit uero, inquiunt, Unusquisque enim in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. Circumcisus quis, id est, uirgo uocatus est, non adducat praeputium, hoc est non quaerat pelliceas tunicas nuptiarum, quibus Adam eiectus de paradiso uirginitatis, indutus est. In praeputio quis uocatus est, hoc est, habens uxorem, et matrimonii pelle circumdatus, non quaerat uirginitatis, et aeternae pudicitiae nuditatem, quam semel habere desiuit; sed utatur uase suo in sanctificatione et pudicitia, bibatque de fontibus suis, et non quaerat cisternas luparum dissipatas, quae purissimas aquas pudicitiae continere non possunt. Unde et idem Paulus in eodem capitulo, de uirginitate, et nuptiis disputans, seruos carnis uocat in matrimonio constitutos: liberos eos, qui absque iugo nuptiarum, tota Domino seruiunt libertate. Quod loquimur, non in uniuersum loquimur, sed in parte tractamus: nec de omnibus, sed de quibusdam dicimus. Ad utrumque enim sexum, non solum ad uas infirmum, noster sermo dirigitur. Virgo es, quid te mulieris delectat societas? quid fragilem, et sutilem ratem magnis committis fluctibus, et grande periculum nauigationis incertae securus ascendis? Nescis quid desideres, et tamen sic ei iungeris, quasi aut ante desideraueris, aut (ut leuissime dicam) postea desideraturus sis. Sed ad ministerium iste sexus est aptior. Elige ergo anum deformem, elige probatae in Domino continentiae. Quid te adolescentula, quid pulchra, quid luxuriosa delectat? Uteris balneis, cute nitida, rubicundis genis incedis, carnibus uesceris, affluis diuitiis, pretiosa ueste circumdaris, et iuxta serpentem mortiferum secure dormire te credis? At non habitas in eodem hospitio. In nocte dumtaxat. Caeterum totos dies in huius confabulatione consumis. Quare solus cum sola, et non cum arbitris sedes, ut cum ipse non pecces, aliis peccare uidearis: ut exemplo sis miseris, qui nominis tui auctoritate delinquant? Tu quoque uirgo, uel uidua, cur tam longo sermone uiri retineris? cur cum solo relicta non metuis? Saltem alui te, uessicae cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re eum, cum quo licentius, quam cum germano: multo inuerecundius, quam cum marito egisti. Sed de Scripturis sanctis aliquid interrogas: Interroga publice; audiant pedissequae, audiant comites tuae. Omne quod manifestatur, lux est. BONUS SERMO secreta non quaerit, quin potius delectatur laudibus suis et testimonio plurimorum. Magister egregius contemnit uiros, despicit fratres, et in unius mulierculae secreta eruditione desudat. [128,4] Declinaui parumper de mea disputatione, aliorum occasione; et dum infantem Pacatulam instituo, imo et nutrio, multarum subito mihi male pacatarum bella suscepi. Reuertar ad propositum: Sexus femineus suo iungatur sexui: nesciat, imo timeat cum pueris ludere. Nullum impudicum uerbum nouerit; et si forte in tumultu familiae discurrentis aliquid audiat, non intelligat. Matris nutum pro uerbis ac monitis, et pro imperio habeat. Amet ut parentem, subiiciatur ut dominae, timeat ut magistram. Cum autem uirgunculam rudem et edentulam, septimus aetatis annus exceperit, et ceperit erubescere, scire quid taceat, dubitare quid dicat: discat memoriter Psalterium, et usque ad annos pubertatis, libros Salomonis: Euangelia, Apostolos, et Prophetas sui cordis thesaurum faciat. Nec liberius procedat ad publicum, nec semper ecclesiarum quaerat celebritatem. In cubiculo suo totas delicias habeat. Nunquam iuuenculos, nunquam cincinnatos uideat, uocis dulcedines per aurem animam uulnerantes, puellarumque lasciuia repellantur. Quae quanto licentius adeunt, tanto difficilius euitantur: et quod didicerunt, secreto docent, inclusamque Danaen uulgi sermonibus uiolant. Sit ei magistra comes, paedagoga custos: non multo uino dedita: non, iuxta Apostolum, otiosa atque uerbosa; sed sobria, grauis, lanifica, et ea tantum loquens, quae animum puellarem ad uirtutem instituant. Ut enim aqua in areola digitum sequitur praecedentem, ita aetas mollis, et tenera in utramque partem flexibilis est, et quocumque duxeris, trahitur. Solent lasciui et comptuli iuuenes blandimentis, affabilitate, munusculis, aditum sibi per nutrices aut alumnas quaerere; et cum clementer intrauerint, de scintillis incendia concitare, paulatimque proficere ad impudentiam: et nequaquam posse prohiberi, illo in se uersiculo comprobato: "Aegre reprehendas, quod sinis consuescere". Pudet dicere: et tamen dicendum est: Nobiles feminae, quae nobiliores habuere neglectui procos, uilissimae conditionis hominibus, et seruulis copulantur; ac sub nomine religionis, et umbra continentiae, interdum deserunt uiros, Helenae sequuntur Alexandros, nec Menelaos pertimescunt. Videntur haec, plaguntur, et non uindicantur: quia multitudo peccantium peccandi licentiam subministrat. [128,5] 5. Proh nefas, orbis terrarum ruit, in nobis peccata non ruunt. Urbs inclyta et Romani imperii caput, uno hausta est incendio. Nulla est regio, quae non exules Romanos habeat. In cineres ac fauillas sacrae quondam Ecclesiae conciderunt, et tamen studemus auaritiae. VIVIMUS QUASI altera die morituri, et aedificamus quasi semper in hoc saeculo uicturi. Auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum, et nudus atque esuriens ante fores nostras Christus in paupere moritur. Legimus Aaron Pontificem isse obuiam furentibus flammis, et accenso thuribulo, Dei iram cohibuisse (Num. 16). Stetit inter mortem, et uitam Sacerdos magnus, nec ultra uestigia eius ignis procedere ausus est. Moysi loquitur Deus: Dimitte me, et delebo populum istum. Quando dicit: dimitte me, ostendit se teneri posse, ne faciat quod minatus est, Dei enim potentiam serui preces impediebant. Quis putas ille sub coelo est, qui nunc irae Dei possit occurrere? qui obuiare flammis? et cum Apostolo dicere, Optabam ego anathema esse pro fratribus meis (Rom. 9. 3)? Pereunt cum pastoribus greges, quia sicut populus, sic Sacerdos. Moyses compassionis loquebatur affectu: Si dimittis populo huic, dimitte: sin autem, dele me de libro tuo (Exod. 32. 31. 32). Vult perire cum pereuntibus, nec propria salute contentus est. Gloria quippe regis, multitudo populi (Prou. 14). His Pacatula nostra nata est temporibus. Inter haec crepundia primam carpit aetatem, ante lacrymas scitura, quam risum; prius fletum sensura, quam gaudium. Necdum introitus, iam exitus. Talem semper putet fuisse mundum. Nesciat praeterita, fugiat praesentia, futura desideret. Haec ut tumultuario sermone dictarem, et post neces amicorum, luctumque perpetuum, infanti senex longo postliminio scriberem, tua, Gaudenti frater, impulit caritas: maluique parum, quam nihil omnino poscenti dare: quia in altero uoluntas oppressa luctu, in altero amicitiae dissimulatio est.