[147,0] EPISTOLA CXLVII. AD SABINIANUM LAPSUM. [147,1] 1 Samuel quondam lugebat Saulem, quia poenituerat Dominum, quod unxisset eum regem super Israel : et Paulus Corinthios, in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio, quae ne inter gentes quidem, uoce flebili commonebat, dicens: Ne cum rursus uenero, humiliet me Deus apud uos, et lugeam multos ex his qui ante peccauerunt, et non egerunt poenitentiam super immunditiis, quas gesserunt in impudicitia et fornicatione. Si hoc Propheta et Apostolus nulla ipsi labe maculati, clementi in cunctos mente faciebant, quanto magis ego ipse peccator, in te debeo facere peccatorem, qui non uis erigi post ruinam, nec oculos ad coelum leuas; sed prodacta Patris substantia, porcorum siliquis delectaris, et superbiae praerupta conscendens, praeceps laberis in profundum? Deum uentrem uis habere pro Christo: seruis libidini, gloriaris in carne et confusione tua, et quasi pinguis hostia in mortem propriam saginaris, imitarisque eorum uitam, quorum tormenta non metuis: ignorans, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te hortetur. Secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae. An idcirco induratur iuxta Pharaonem cor tuum, quia non statim percuteris, et differeris ad poenam diu? Et ille dilatus est, et decem plagas non quasi ab irato Deo, sed quasi a patre commonente sustinuit, donec in peruersum acta poenitentia, populum quem dimiserat, per deserta sequeretur, et ingredi auderet maria; per quae uel sola doceri potuit, timori habendum eum, cui etiam elementa seruirent. Dixerat et ille, Non noui Dominum, neque dimitto Israel. Quem tu imitans loqueris: Visio quam hic uidet, in dies longos est, et in tempora longa iste prophetat. Propter quod dicit idem Propheta: Haec dicit Adonai Dominus: Non prolongabuntur amplius omnes sermones mei, quoscumque loquar; quia loquar uerbum, et faciam. Sanctus Dauid de impiis et de scelestis dicit (quorum tu pars non modica, sed princeps es) quod saeculi felicitate fruerentur et dicerent: Quomodo cognoui Deus, et si est scientia in excelso? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt diuitias : pene lapso pede et fluctuanti uestigio causabatur, dicens: Ergo sine causa iustificaui cor meum, et laui inter innocentes manus meas. Praemiserat enim, Quia aemulatus sum super iniqua agentes, pacem peccatorum uidens: quia non est respectus morti eorum, et solida plaga in flagella eorum. In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Propterea tenuit eos superbia, circumdati sunt iniquitate et impietate sua. Egredietur sicut ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis. Cogitauerunt, et locuti sunt mala, iniquitatem in excelso locuti sunt. Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum pertransiit super terram. [147,2] 2 Nonne tibi uidetur de te omnis iste Psalmus esse compositus? Vegeto quippe es corpore, et nouus Antichristi Apostolus, cum in una notus fueris ciuitate, transgrederis ad aliam. Non indiges sumptibus; non plaga forti percuteris; et cum hominibus, qui non sunt, ut tu, uelut irrationabilia iumenta, corripi non mereris. Propterea elatus es in superbiam, et uestimentum tuum est facta luxuria, et quasi ex aruina pingui et quodam adipe eructans uerba mortifera, non te respicis esse moriturum, nec umquam post expletam libidinem, poenitentia remorderis. Transisti in affectum cordis, et ne tibi solus uidearis errasse, simulas nefanda de seruis Dei, nesciens quod iniquitatem in altum loquaris, et ponas in coelum os tuum. Nec mirum si a te qualescumque serui Dei blasphementur, cum patremfamilias Beelzebub uocauerint patres tui. Non est discipulus supra magistrum, nec seruus supra dominum suum. Si illi in uiridi ligno tanta fecerunt, tu in me, arido ligno, quid facturus es? Tale quid et in Malachia plebs scandalizata credentium, de corde tuo loquitur: Dixerunt, uanus est qui seruit Deo. Et quid plus? Quia custodiuimus mandata eius, et quoniam iuimus supplicantes ante faciem Domini omnipotentis. Et nunc nos beatos dicimus alienos. Reaedificantur omnes qui faciunt iniqua. Aduersati sunt Deo, et salui facti sunt. . Quibus postea diem iudicii Dominus comminatur, et quid inter iustum et iniustum futurum sit, multo ante praenuntians, ait: Et conuertimini: et uidebitis quid sit inter iustum, et iniustum: inter seruientem Domino, et non seruientem. [147,3] 3 Haec tibi ridicula forte uideantur, qui comoedis, et lyricis scriptoribus, et mimis Lentuli delectaris: quamquam ne ista tibi quidem prae nimia cordis hebetudine intelligenda concesserim. Prophetarum uerba contemnes; sed respondebit tibi Amos: Et in tribus et in quatuor impietatibus, nonne auersabor eum, dicit Dominus? Quoniam enim Damascus, Gaza, Tyrus, Idumaea, Ammonitae, et Moabitae, Iudaei quoque et Israel, saepe ad se Dei uaticinio destinato, ut agerent aliquando poenitentiam, audire contempserunt, irae suae, quam illaturus est, Dominus causas iustissimas profert, dicens: In tribus et quatuor impietatibus nonne auersabor eos? Sceleratum est, inquit, mala cogitare: concessi. Nequius est male cogitata uelle perficere, et hoc pro mea misericordia benignus indulsi. Numquid et opere implendum peccatum fuit? et mea superbe calcanda clementia? Tamen et post factum, quia malo poenitentiam peccatoris, quam mortem: Non enim sani opus habent medico, sed male habentes, iacenti manum porrigo, et conspersum in sanguine suo, ut propriis fletibus lauetur, exhortor. Quod si nec sic poenitentiam uult agere, et fracto nauigio tabulam, per quam saluari poterat, non retentat, cogor dicere: Super tribus et quatuor impietatibus, nonne auersabor eum, dicit Dominus? Auersionem aestimans esse pro poena, dum suae peccator relinquitur uoluntati. Inde est quod peccata patrum in tertiam et quartam generationem restituit, dum non uult statim punire peccantes, sed ignoscens primis, postrema condemnat. Alioqui si protinus scelerum ultor existeret: et multos alios, et certe Paulum Apostolum Ecclesiae non haberent. Ezechiel Propheta, cuius supra fecimus mentionem, Dei uerbum ad se factum referens, ait: Aperi os tuum, et manduca quae ego dabo tibi. Et uidi, inquit, et ecce manus extenta ad me; et in ipsa uolumen libri. Et reuoluit illud in conspectu meo, et in ipso scriptum erat, a facie et retrorsum, lamentum, et carmen, et uae. Prima Scriptura ad te pertinet, si tamen uolueris agere poenitentiam, post delictum. Secunda ad sanctos, qui ad Dei canticum prouocantur. Non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris. Tertia ad tui similes, qui desperantes semetipsos tradiderunt immunditiae, et fornicationi, et uentri, et his quae infra uentrem sunt; qui putant omnia morte finiri, et nihil esse post mortem, et dicunt: Tempestas si transierit, non ueniet super nos. Liber ille, quem Propheta deuorat, omnis series Scripturarum est. In quibus et poenitens plangitur, et iustus canitur, et maledicitur desperanti. Nihil ita repugnat Deo, quam cor impoenitens. Solum crimen est, quod ueniam consequi non potest. Si enim ei ignoscitur post peccatum, qui peccare desistit, et ille flectit iudicem qui rogat: impoenitens autem omnis ad iracundiam prouocat iudicantem: solum desperationis crimen est, quod mederi nequeat. Porro ut scias Deum quotidie peccatores ad poenitentiam prouocare, qui si rigidi perstiterint, de clemente eum seuerum et trucem faciunt, audi Isaiae uerba dicentis: Et uocabit, inquit, Dominus sabaoth in die illa ad fletum, et planctum magnum, et decaluationem, et accinctionem ciliciorum. Ipsi uero fecerunt laetitiam et exsultationem. mactantes uitulos, et immolantes oues, ut comederent carnes, et biberent uinum, dicentes: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Post quas uoces et perditae mentis audaciam, Scriptura commemorat, dicens. Et reuelata sunt haec in auribus Domini sabaoth, non remittetur uobis hoc peccatum, donec moriamini. Si enim peccato mortui fuerint, tunc eis remittetur peccatum. Quod quamdiu in peccato uixerint, non dimittitur. [147,4] 4 Parce quaeso animae tuae. Crede Dei futurum esse iudicium. Recordare a quali Episcopo Diaconus ordinatus sis. Nec mirum quamuis sanctum hominem, tamen in homine deligendo potuisse falli, cum et Deum poeniteat, quod Saul in regem unxerit. et in duodecim Apostolis Iudas sit proditor repertus; et de quondam ordinis tui hominibus Nicolaus Antiochenus, immunditiarum omnium, et Nicolaitarum haereseos auctor exstitisse referatur. Non tibi illa nunc replico, quod plures uirgines stuprasse narreris; quod a te nobilium uiolata matrimonia, publico caesa sint gladio; quod per lupanaria impurus, et helluo cucurristi. Magna quidem ista sunt pondere suo, sed fiunt eorum quae illaturus sum comparatione leuiora. Rogo quantum crimen est ubi stuprum et adulterium parum est? Infelicissime mortalium, tu speluncam illam, in qua Dei Filius natus est, et ueritas de terra orta est, et terra dedit fructum suum, de stupro condicturus ingrederis. Non times, ne de praesepi infans uagiat; ne puerpera Virgo te uideat; ne mater Domini contempletur? Angeli clamant, pastores currunt, stella desuper rutilat, Magi adorant, Herodes terretur, Ierosolyma conturbatur; et tu cubiculum uirginis, decepturus uirginem irrepis? Paueo miser, et tam mente, quam corpore perhorresco, ponere tibi uolens ante oculos tuos, opus tuum. Tota Ecclesia nocturnis uigiliis Christum Dominum personabat, et in diuersarum gentium linguis unus in laudibus Dei spiritus concinebat. Tu inter ostia quondam praesepis Domini, nunc altaris, amatorias epistulas fulciebas, quas postea illa miserabilis, quasi flexo adoratura genu, inueniret et legeret; et stabas deinceps in choro psallentium, et impudicis nutibus loquebaris. [147,5] 5 Proh nefas, non possum ultra progredi. Prorumpunt singultus antequam uerba, et indignatione pariter ac dolore, in ipso meatu faucium spiritus coarctatur. Ubi mare illud eloquentiae Tullianae? ubi torrens fluuius Demosthenis? Nunc profecto muti essetis ambo, et uestra lingua torpesceret. Inuenta est res, quam nulla eloquentia explicare queat. Repertum est facinus, quod nec mimus fingere, nec scurra ludere, nec Atellanus possit effari. Moris est in Aegypti et Syriae monasteriis, ut tam uirgo, quam uidua, quae se Deo uouerint, et saeculo renuntiantes, omnes delicias saeculi conculcarint, crinem monasteriorum matribus offerant desecandum, non intecto postea contra Apostoli uoluntatem incessurae capite; sed ligato pariter ac uelato. Nec hoc quispiam, praeter tondentes nouit et tonsas, nisi quod quia ab omnibus fit, pene scitur ab omnibus. Hoc autem duplicem ob causam, de consuetudine uersum est in naturam, uel quia lauacrum non adeunt, uel quia oleum nec capite, nec ore norunt, ne a paruis animalibus, quae inter cutem et crinem gigni solent, et concretis sordibus, opprimantur. [147,6] 6 Videamus igitur, tu uir bone inter ista quid feceris. Futuro matrimonio, in spelunca illa uenerabili, quasi quosdam obsides accipis capillos, sudariola infelicis, et cingulum, dotale pignus, reportas, iurans ei te nullam similiter amaturum. Deinde curris ad pastorum locum, et Angelorum desuper strepitu concinente, in eadem uerba testaris. Nihil dico amplius, quod in oscula rueris, quod amplexatus sis. Totum quidem de te credi potest, sed ueneratio praesepis et loci non me sinunt plus credere, quam te uoluntate tantum et animo corruisse. Miser: nonne quando in spelunca cum uirgine stare cepisti, caligauerunt oculi, lingua torpuit, conciderunt brachia, pectus intremuit, nutauit incessus? Post Apostoli Petri Basilicam, in qua Christi flammeo consecrata est: post Crucis et Resurrectionis et Ascensionis Dominicae sacramenta, in quibus rursum se in monasterio uicturam spoponderat, audes crinem accipere tecum noctibus dormiturae, quem Christo messuerat in spelunca? Deinde a uespere usque mane fenestrae illius assides, et quia propter altitudinem, haerere uobis cominus non licebat, per funiculum, uel accipis aliquid, uel remittis. Vide quanta diligentia Dominae fuerit, ut nunquam uirginem, nisi in Ecclesia uideris: et cum talem uterque uestrum habuerit uoluntatem, nisi per fenestram nocte facultas uobis non fuerit colloquendi. Oriebatur tibi, ut postea didici, sol inuito. Exanguis, marcidus, pallidus, ut suspicione omni careres, Euangelium Christi, quasi Diaconus lectitabas. Nos pallorem ieiunii putabamus, et exangue os contra institutum ac morem tuum, quasi confectum uigiliis mirabamur. Iam tibi et scalae, per quas deponeres miseram, parabantur; iam iter dispositum, decreta nauigia, condicta dies, fuga animo pertractata; et ecce Angelus ille cubiculi Mariae ianitor, cunarum Domini custos, et infantis Christi gerulus, coram quo tanta faciebas, ipse te prodidit. [147,7] 7 O funestos oculos meos! o diem illum omni maledictione dignissimum, in quo epistulas illas tuas, quas hucusque retinemus, consternata mente legi! quae ibi turpitudines? quae blanditiae? quanta de condicto stupro exultatio? Haeccine Diaconum, non dicam loqui, sed scire potuisse? Ubi miser ista didicisti, qui in Ecclesia te nutritum esse iactabas? Nisi quod in eisdem epistulis iuras te nunquam pudicum, nunquam fuisse Diaconum. Si negare uolueris, manus tua te redarguet ipsi apices proclamabunt, Habeto interim lucrum sceleris, non possum tibi ingerere quae scripsisti. [147,8] 8 Iaces itaque aduolutus genibus meis, et heminam, ut tuis uerbis utar, sanguinis deprecaris, Et, o te miserum, neglecto iudicio Dei, me tantum quasi uindicem times! Ignoui fateor; quid enim aliud possum tibi facere, Christianus? Hortatus sum ut ageres poenitentiam, et in cilicio et cinere uolutareris, ut solitudinem peteres, ut uiueres in monasterio, ut Dei misericordiam iugibus lacrymis implorares. At tu bonae spei columen, excetrae stimulis inflammatus, factus es mihi in arcum peruersum, et contra me conuiciorum sagittas iacis. Inimicus tibi factus sum, uera dicens. Non dolebo de maledictis; quis enim nesciat, nihil nisi flagitiosum tuo ore laudari? Hoc plango, quod te ipse non plangis, quod te non sentis mortuum; quod quasi gladiator paratus libithynae, in proprium funus ornaris. Amiciris linteis, digitos annulis oneras, dentes puluere teris, raros in rubenti caluaria digeris capillos: taurina ceruix toris adipeis intumescens, nec quia propter libidinem fracta est, inclinatur. Super haec, unguenta fragras, mutas balneas, et contra renascentes pilos pugnas; per forum ac plateas, nitidus ac politus amator incedis. Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere. Conuertere miser ad Dominum, ut ad te Dominus conuertatur. Age poenitentiam, ut et ille agat poenitentiam super omnibus quae locutus est malis ut faceret tibi. [147,9] 9 Quid neglecto uulnere proprio, alios niteris infamare? Quid me bene tibi et sedulo consulentem, quasi phreneticus morsu lace ras? Esto, ego flagitiosus sim, ut uulgo iactitas saltem mecum age poenitentiam; criminosus, ut simulas, imitare lacrymas criminosi. Num mea peccata uirtutes tuae sunt? An malorum tuorum putas solatium, si multos tui similes habeas? Fluant paululum de oculis lacrymae intersericum et linteamina, quibus tibi uideris fulgidus et formosus; intellige te nudum, conscissum, sordidatum, mendicantem. Nunquam est sera poenitentia. Quamuis de Ierosolymis descenderis, et sis in itinere uulneratus, inde te Samaritanus impositum iumento, curandumque ad stabulum referet. Sed et si mortuus iaces in sepulcro, tamen et foetentem Dominus suscitabit. Imitare saltem caecos illos, propter quos Saluator dimittens domum suam et haereditatem suam, Iericho uenit. Sedentibus in tenebris et umbra mortis lux orta est eis, Qui postquam praeterire Dominum cognouissent, ceperunt clamare, dicentes: Fili Dauid, miserere nostri. Poteris et tu uidere, si clames; si accitus ab eo, sordida uestimenta proiicias. Cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris, et tunc scies ubi fueris. Tangat modo cicatrices tuas, pertractet luminum quondam tuorum uestigia. Licet ab utero sic genitus sis, et in delictis conceperit te mater tua, asperget te hyssopo, et mundaberis: lauabit te, et super niuem dealbaberis. Quid incuruus terrae haeres, et totus in coeno iaces? Illa quam decem et octo annis Satanas uinxerat, postquam a Saluatore curata est, coelum erecta suspexit. Quod ad Cain dictum est, tibi dictum puta, Peccasti, quiesce : Quid longius recedis a-facie Dei, et habitas in terra Naid? Quid totus in salo fluctuas, nec statuis supra petram pedem tuum? Caue ne te Phinees cum Madianitide fornicantem seiromaste configat. Quid postquam Thamar uirginem frater et consanguineus polluisti, uersus in Absalom, occidere eum cupis, qui te rebellantem plangit et mortuum? Clamat contra te sanguis Nabuthae: et uinea Iezrael, hoc est, seminis Dei; quam in hortum uoluptatum, lasciuiae olera conuertisti, dignam de te ultionem reposcit. Mittitur tibi Elias, tormenta et interitum nuntians. Incuruare, et sacco uestire paulisper, et de te poterit dicere Deus: Vidisti, quia reueritus fuerit Achab a facie mea? Non superducam malitiam in diebus eius. [147,10] 10 Sed forte blandiris tibi, quod a tali Episcopo Diaconus ordinatus es. Iam superius dixi, nec patrem pro filio, nec filium pro patre puniri. Anima enim quae peccauerit, ipsa morietur. Et Samuel habuit filios qui recesserunt a timore Dei, et abierunt post auaritiam et iniquitatem. Et Heli Sacerdos sanctus fuit; sed habuit filios, qui, ut in Hebraeorum uolumine legimus, fornicabantur cum mulieribus in tabernaculo Dei, et in similitudinem tui, impudenter sibi Dei ministerium uindicabant. Unde et locus tabernaculi ipse subuersus est et propter uitia Sacerdotum Dei, sanctuarium, destitutum est. Quanquam et ipse Heli dum est nimium lenis in filios, offendit Deum; tantumque abest, ut te ualeat Episcopi tui iustitia liberare, ut timendum sit, ne propter te de solio suo corruens g-opisthotonoh pereat insanabili. Si Oza Leuites Arcam Domini, quam portare ipse debuerat, quasi ruentem sustentare uoluit, et percussus est: quid de te fututurum putas, qui stantem Arcam Domini praecipitare conatus es? Quanto magis Episcopus qui te ordinauit probabilis est, tanto tu amplius detestandus, qui talem hominem fefellisti. Solemus mala domus nostrae scire nouissimi, ac liberorum et coniugum uitia, uicinis canentibus, ignorare. Nouerat te omnis Italia. Uniuersi te stare ante altare Christi ingemiscebant. Nec tu tam callidus eras, ut prudenter tua uitia celares. Sic aestuabas, sic subantem te et lasciuientem huc atque illuc rapiebat uoluptas, ut quasi quosdam triumphos, palmamque uitiorum de expletis libidinibus subleuares. [147,11] 11 Denique inter gladios barbari, et barbari mariti, et mariti potentis excubias, impudicitiae flamma te rapuit. Non timuisti in illa domo adulterium facere, in qua sine iudice laesus uir se poterat ulcisci. Duceris ad hortulos, ad suburbana pertraheris: tam libere et insane te agis, ut absente marito, uxorem te putes habere, non adulteram. Inde per quosdam cuniculos dum illa tenetur, erumpis. Romam occultus ingrederis, latitas inter Samnitas latrones, et ad primum mariti nuntium, quod nouus tibi ex Alpibus Hannibal descendisset, nauigio te credis in tuto. Tanta fugae celeritas fuit, ut tempestatem terra duceres tutiorem. Venis utcumque in Syriam, inde te uelle Ierosolymam transcendere, et seruiturum Domino polliceris. Quis non susciperet eum, qui se Monachum promittebat, praesertim ignorans tragoedias tuas, et Episcopi tui Commendatitias ad caeteros Sacerdotes epistulas legens? At tu infelix transfigurabas te in Angelum lucis, et minister Satanae, ministrum iustitiae simulabas. Sub uestitu ouium latebas lupus, et post adulterium hominis, adulter Christi esse cupiebas. [147,12] 12 Haec idcirco retuli, ut totam tibi scenam operum tuorum, quasi in breui depingerem tabella, et gesta tua ante oculos tuos ponerem, ne misericordiam Domini nimiamque clementiam, materiam existimes delictorum, rursum crucifigens tibimetipsi Filium Dei, et ostentui habens, et non legens illud quod sequitur. Terra enim uenientem saepe super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Domino: Proferens autem spinas et tribulos, reproba est et maledicto proxima, cuius consummatio fit in combustionem.