[0] Commentarius in Ecclesiasten. [0] Praefatio. Memini me ante hoc ferme quinquennium, cum adhuc romae essem et ecclesiasten sanctae blesillae legerem, ut eam ad contemptum istius saeculi prouocarem, et omne quod in mundo cerneret, putaret esse pro nihilo, rogatum ab ea, ut in morem commentarioli obscura quaeque dissererem, ut absque me posset intellegere quae legebat. itaque quoniam in procinctu nostri operis subita morte subtracta est, et non meruimus, o paula et eustochium, talem uitae nostrae habere consortem, tanto que uulnere tunc perculsus obmutui; nunc in bethlehem positus, augustiori uidelicet ciuitate, et illius memoriae et uobis reddo quod debeo, hoc breuiter admonens, quod nullius auctoritatem secutus sum; sed de hebraeo transferens, magis me septuaginta interpretum consuetudini coaptaui, in his dumtaxat, quae non multum ab hebraicis discrepabant. interdum aquilae quoque et symmachi et theodotionis recordatus sum, ut nec nouitate nimia lectoris studium deterrerem, nec rursum contra conscientiam meam, fonte ueritatis omisso, opinionum riuulos consectarer. [1a] Caput 1. 1. Verba ecclesiastis filii dauid regis ierusalem. tribus nominibus uocatum fuisse salomonem scripturae manifestissime docent: pacificum, id est salomonem; et ididia, hoc est dilectum domini; et quod nunc dicitur coeleth, id est ecclesiasten. ecclesiastes autem graeco sermone appellatur, qui coetum, id est ecclesiam, congreget, quem nos nuncupare possumus concionatorem, quod loquatur ad populum, et sermo eius non specialiter ad unum, sed ad uniuersos generaliter dirigatur. porro pacificus et dilectus domini, ab eo quod in regno eius pax fuerit et eum dominus dilexerit, appellatus est. nam et psalmi quadragesimus quartus et septuagesimus primus, dilecti et pacifici titulo praenotantur. qui tametsi ad prophetiam christi et ecclesiae pertinentes, felicitatem et uires salomonis excedunt, et tamen secundum historiam super salomone conscripti sunt. is itaque iuxta numerum uocabulorum tria uolumina edidit: prouerbia, ecclesiasten cantica canticorum. id prouerbiis paruulum docens et quasi de officiis per sententias erudiens; unde, et ad filium ei crebro sermo repetitur. in ecclesiaste uero maturae uirum aetatis instituens, ne quidquam in mundi rebus putet esse perpetuum, sed caduca et breuia uniuersa quae cernimus. ad extremum iam consummatum uirum et calcato saeculo praeparatum, in cantico canticorum sponsi iungit amplexibus. nisi enim prius reliquerimus uitia, et pompae saeculi renuntiantes, expeditos nos ad aduentum christi parauerimus, non possumus dicere: osculetur me ab osculo oris sui. haud procul ab hoc ordine doctrinarum et philosophi sectatores suos erudiunt, ut primum ethicam doceant, deinde physicam interpretentur; et quem in his profecisse perspexerint, ad theologicam usque perducant. necnon et hoc diligentius attendendum, quod per tres libros auctoris diuersus est titulus. in prouerbiis enim notatur: prouerbia salomonis filii dauid, regis israel. in ecclesiaste uero: uerba ecclesiastis filii dauid, regis ierusalem; superfluum quippe est hic israel, quod male in graecis et latinis codicibus inuenitur. in cantico autem canticorum nec filius dauid nec rex israel siue ierusalem praescribitur, sed tantum canticum canticorum salomonis. sicut enim prouerbia et rudis institutio ad duodecim tribus et ad totum pertinent israel; et quomodo contemptus mundi non nisi metropolitis conuenit, hoc est habitatoribus ierusalem, ita canticum canticorum ad eos proprie facit, qui tantum superna desiderant. ad incipientes et proficientes et paterna dignitas et regni proprii merito uindicatur auctoritas. ad perfectos uero, ubi non timore eruditur discipulus, sed amore, proprium nomen sufficit, et aequalis magister est et nescit esse se regem. haec interim iuxta litteram. ceterum secundum intellegentiam spiritalem, pacificus et dilectus dei patris et ecclesiastes noster est christus, qui medio pariete destructo, et inimicitias in carne euacuans, fecit utrumque unum dicens: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. de quo pater ad discipulos: hic est, inquit, filius meus dilectus, in quo mihi complacui; hunc audite, qui est caput omnis ecclesiae; nequaquam ad synagogam iudaeorum sed ad gentium multitudinem loquens rex ierusalem uiuis lapidibus exstructae, non illius, de qua ipse ait: ierusalem, ierusalem, quae occidis prophetas; et: ecce relinquetur uobis domus uestra deserta, sed illius, per quam iurare uetat, quia sit ciuitas magni regis. hic est filius dauid, ad quem caeci in euangelio clamabant: miserere nostri, fili dauid; et omnis turba consona uoce resonabat: hosanna filio dauid. denique non ad eum fit uerbum dei, sicut et ad ieremiam et ceteros prophetas, sed quia diues est et rex et potens ipse est siquidem uerbum et sapientia ceterae que uirtutes uerba loquitur ad ecclesiae uiros, uerba insinuat apostolis, de quibus cantatur in psalmo: in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. male igitur quidam opinantur, nos ex hoc libro ad uoluptatem et luxuriam prouocari, cum econtrario omnia, quae in mundo cernimus, uana doceantur; nec debere ea nos studiose appetere, quae dum tenentur intereant. [1b] 2. Vanitas uanitatum, dixit ecclesiastes, uanitas uanitatum, omnia uanitas. si cuncta quae fecit deus ualde bona, quomodo omnia uanitas, et non solum uanitas, uerum etiam uanitas uanitatum? ut sicut in canticis canticorum, inter omnia carmina excellens carmen, ostenditur, ita in uanitate uanitatum, uanitatis magnitudo monstretur. tale quid et in psalmo scriptum est: uerumtamen uniuersa uanitas omnis homo uiuens. si uiuens homo uanitas est, ergo mortuus uanitas uanitatum. legimus in exodo glorificatum uultum moysi intantum, ut filii israel eum aspicere non possent. quam gloriam paulus apostolus ad comparationem euangelicae gloriae, dicit esse non gloriam: nam nec glorificatum est, inquit quod glorificatum fuit in hac parte, propter excellentem gloriam. possumus igitur et nos in hunc modum, caelum, terram, maria et omnia quae hoc circulo continentur, bona quidem per se dicere, sed ad deum comparata, esse pro nihilo. et quomodo, si igniculum lucernae uidens, contentus essem eius lumine, et postea, orto sole, non cernerem quod lucebat, stellarum quoque lumina iubare uiderem solis abscondi, ita aspiciens elementa et rerum multiplicem uarietatem, admiror quidem operum magnitudinem; recogitans autem omnia pertransire, et mundum suo fine senescere, solum que deum id semper esse quod fuerit, compellor dicere non semel, sed bis: uanitas uanitatum, omnia uanitas. in hebraeo pro uanitate uanitatum abal abalim scriptum est, quod, exceptis septuaginta interpretibus, omnes similiter transtulerunt g-atmos g-atmidohn siue g-atmohn, quod nos possumus uaporem fumi et auram tenuem, quae cito soluitur, appellare. caducum itaque et nihil uniuersitatis ex hoc uerbo ostenditur. quae enim uidentur temporalia sunt, quae autem non uidentur aeterna. siue quia uanitati creatura subiecta est et ingemiscit et parturit et praestolatur reuelationem filiorum dei, et nunc ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus. tamdiu omnia uana sunt, donec ueniat quod perfectum est. [1c] quid superest homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? post generalem sententiam quod uana sint omnia, ab hominibus incipit; quod frustra in mundi istius labore desudent, congregantes diuitias, erudientes liberos, ambientes ad honorem, aedificia construentes et in medio opere subita morte subtracti audiant: insipiens, hac nocte auferetur anima tua a te; quae autem parasti, cuius erunt? maxime cum ex omni labore nihil se cum ferant, sed nudi in terram redeant, unde sumpti sunt. [1d] generatio uadit, et generatio uenit; et terra in saeculo stat. aliis morientibus, nascuntur alii; et quos uideras, non uidens, incipis uidere qui non erant. quid hac uanius uanitate, quam terram manere, quae hominum causa facta est; et ipsum hominem terrae dominum, in puluerem repente dissolui? aliter, prima recedit generatio iudaeorum, et succedit generatio de gentibus congregata; terra autem tamdiu stat, quamdiu, synagoga recedente, ecclesia omnis introeat. cum enim praedicatum fuerit euangelium in toto orbe, tunc erit finis. imminente uero consummatione, caelum et terra pertransibunt. et signanter non ait: terra in saeculis stat, sed in saeculo. porro laudamus dominum, non in uno saeculo, sed in saeculis saeculorum. [1e] oritur sol et occidit sol et ad locum suum ducit et oritur ipse ibi. sol ipse, qui in lucem mortalibus datus est, interitum mundi ortu suo cotidie indicat et occasu. qui postquam ardentem rotam oceano tinxerit, per incognitas nobis uias ad locum, unde exierat, regreditur; expleto que noctis circulo, rursum de thalamo suo festinus erumpit. pro eo autem, quod uulgatam editionem sequentes posuimus, ad locum suum ducit, in hebraeo habet soeph, quod aquila interpretatur eispnei~g, id est aspirat, symmachus et theodotion, recurrit, quia uidelicet sol reuertatur ad locum suum et ibi, unde prius egressus fuerat, aspiret. hoc autem totum idcirco, ut doceat, mutationibus temporum et ortu occasu que siderum, humanam aetatem labi et interire, dum nesciat. aliter, sol iustitiae, in cuius alis est sanitas, timentibus oritur et pseudoprophetis occidit meridie. cum autem ortus fuerit, in locum suum nos trahit. quo? uidelicet ad patrem. ad hoc enim uenit, ut nos de terris ad caelum leuet et dicat: cum exaltatus fuerit filius hominis, omnia trahet ad se. nec mirum, filium ad se trahere credentes, cum et pater ipse ad filium trahat: nemo enim, ait, uenit ad me, nisi pater, qui misit me, adducat eum. iste ergo sol, quem aliis occidere, aliis nasci diximus, et iacob quondam patriarchae de terra sancta egredienti occidit, rursum que cum de syria terram repromissionis intraret, ortus est ei. lot quoque quando egressus est de sodomis et uenit ad ciuitatem, ad quam, ut festinaret, ei fuerat imperatum, ascendit in montem et sol exiuit supra segor. [1f] uadit ad austrum et gyrat ad aquilonem; gyrans gyrando uadit spiritus et in circulos suos reuertitur spiritus. hinc possumus aestimare hiemis tempore solem ad meridianam plagam currere et per aestatem septentrioni esse uicinum, et non per aequinoctium autumni habere principium; sed primum spirante fauonio, quando tempore ueris in fetum cuncta rumpuntur. quod autem ait: gyrans gyrando uadit spiritus, et in circulos suos reuertitur, siue ipsum solem spiritum nominauit; quod animal sit et spiret et uigeat et annuos orbes suo cursu expleat, ut poeta: interea magnum sol circumuoluitur annum: et alibi: atque in se sua per uestigia uoluitur annus; siue quod et lunae lucentem globum et astra titania: spiritus intus alit: totam que infusa per artus mens agitat molem, et magno se corpore miscet; non de annuo solis cursu, sed de cotidianis semitis eius loquitur. obliqua enim et fracta linea per austrum pergit ad boream, et ita ad orientem reuertitur. aliter: sol quando per austrum currit, uicinior terrae est; quando per aquilonem, sublimis attollitur. forsitan ergo his qui hiemis et tribulationum frigore coarctantur (ab aquilone enim exardescunt mala super terram) uicinior sol iste iustitiae est his uero qui in boreae parte habitant, et calore priuantur aestiuo, incedit procul, et per suos circulos, unde profectus est, reuertitur. cum enim traxerit omnia ad se, et uniuersos suis radiis illuminauerit, fit restitutio principalis, et est deus omnia in omnibus. {symmachus hunc locum ita interpretatus est: uadit ad meridiem, et circumit ad boream; perambulans uadit uentus, et per quae circumierat, reuertitur uentus}. [1g] omnes torrentes uadunt in mare et mare non impletur. ad locum de quo torrentes exeunt, illuc ipsi reuertuntur, ut abeant. putant quidam, aquas dulces, quae in mare influunt, uel ardente desuper sole consumi, uel salsugini maris esse pabula. ecce ecclesiastes noster, et ipsarum aquarum conditor, dicit eas per occultas uenas ad capita fontium regredi, et de matrice abysso in sua semper ebullire principia. melius autem hebraei sub torrentium et maris nomine per metaphoram de hominibus significari arbitrantur, quod in terram, de qua sumpti sunt, redeant; et torrentes uocentur, non flumina, eo quod cito intercidant, nec tamen impleatur terra multitudine mortuorum. porro, si ad altiora conscendimus recte turbidae aquae in mare, unde substiterant, reuertuntur. et, ni fallor, absque additamento nusquam torrens in bonam partem legitur. nam torrente uoluptatis tuae potabis illos, cum additamento dicitur uoluptatis. et econtrario saluator ad torrentem traditur cedron. et elias persecutionis tempore ad torrentem chorat latitat, qui et ipse siccatur. non adimpletur autem mare insatiabile, quomodo et in prouerbiis filiae sanguisugae. [1h] omnes sermones graues non poterit uir loqui. non satiabitur oculus uidendo, et non implebitur auris auditu. non solum de physicis, sed et de ethicis quoque scire difficile est. nec sermo ualet explicare causas naturas que rerum, nec oculus, ut rei poscit dignitas, intueri, nec auris, instituente doctore, ad summam scientiam peruenire. si enim nunc per speculum uidemus in aenigmate, et ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus, consequenter nec sermo potest explicare quod nescit; nec oculus, in quo caecutit, aspicere; nec auris, de quo dubitat, impleri. simul et hoc notandum quod omnia uerba sint grauia et magno labore discantur, contra eos, qui putant otiosis sibi, et uota facientibus uenire notitiam scripturarum. [1i] quid est quod fuit? ipsum quod erit. et quid est quod factum est? ipsum quod fiet. et non est omne recens sub sole. uidetur mihi de his quae supra enumerauit, generatione et generatione, mole terrarum, ortu solis et occasu, cursu fluminum, magnitudine oceani, omnibus que quae aut cogitatione aut uisu uel auribus discimus, nunc communiter loqui, quod nihil sit in natura rerum, quod non ante iam fuerit. ab initio enim mundi et homines nati et mortui sunt, et terra super aquas librata constitit et sol ortus occubuit. et ne plura percurram, et auibus uolare, et natare piscibus, et terrestribus ingredi, et serpentibus labi, deo artifice concessum est. huic quid simile sententiae et comicus ait: nihil est dictum, quod non sit dictum prius. unde praeceptor meus donatus, cum istum uersiculum exponeret: pereant, inquit, qui ante nos nostra dixerunt. quod si in sermonibus nihil nouum dici potest, quanto magis in administratione mundi, quae ab initio sic perfecta est ut requiesceret deus ab operibus suis in die septima! legi in quodam libro: si omne, quod sub sole factum est fuit in praeteritis saeculis antequam fieret, et homo iam sole condito factus est: fuit ergo homo, antequam sub sole fieret. sed excluditur, quod hac ratione et iumenta et culices et minuta quaeque et magna animalia ante dicerentur fuisse quam caelum. nisi forte illud respondeat, ex consequentibus ostendi non de ceteris animalibus, sed de homine ecclesiastici esse sermonem. ait enim: non est omne recens sub sole (quod loquatur et dicat:) ecce hoc nouum est. animalia autem non loqui, sed tantum hominem, quod si loquantur animalia nouum esse, et solui sententiam, nihil nouum esse sub sole. [1j] est ne uerbum de quo dicatur, uide hoc nouum est: iam fuit in saeculis, quae fuerunt ante nos. apertius hoc symmachus transtulit: putas ne est, qui possit dicere: uide hoc nouum est, iam factum est in saeculo, quod fuit ante nos. cum superioribus autem congruit quod nihil nouum in mundo fiat; nec sit aliquis, qui possit existere et dicere, ecce hoc nouum est; siquidem omne quod se putauerit nouum ostendere, iam in prioribus saeculis fuit. nec putemus signa atque prodigia et multa quae ex arbitrio dei noua in mundo fiunt, in prioribus saeculis esse iam facta; et locum inuenire epicurum, qui asserit per innumerabiles periodos eadem, et hisdem in locis, et per eosdem fieri. alioquin et iudas crebro prodidit et christus passus est saepe pro nobis, et cetera quae facta sunt et futura, in easdem similiter periodos reuoluentur. sed dicendum, quod ex praescientia et praedestinatione dei iam ea facta sint, quae futura sunt. qui enim electi sunt in christo ante constitutionem mundi, in prioribus saeculis iam fuerunt. [1k] non est memoria primis, et quidem nouissimis quae futura sunt, non erit eis memoria apud eos qui futuri sunt in nouissimo. quomodo praeterita apud nos abscondit obliuio, sic ea quae uel nunc fiunt, uel futura sunt, hi qui nasci habent, scire non poterunt et cuncta silentio praeteribunt et quasi non fuerint abscondentur; et complebitur illa sententia: uanitas uanitatum, omnia uanitas. nam et seraphim propterea faciem dei et pedes uelant, quia prima et extrema cooperta sunt. iuxta autem septuaginta interpretes, qui dixerunt: non est memoria primis, et quidem nouissimis qui futuri sunt, non erit eis memoria cum his qui futuri sunt in nouissimo; ille de euangelio sensus est, quod qui in isto saeculo primi sunt, sint omnium nouissimi. et quia deus, ut benignus et clemens, minimorum quoque et omnium recordatur, his qui propter uitium suum nouissimi esse meruerunt, non tantam dabit gloriam, quantam his qui se humiliantes nouissimi in mundo esse uoluerunt. dicitur itaque et in consequentibus: non est memoria sapientis cum stulto in aeternum. [1l] ego ecclesiastes fui rex super israel in ierusalem. hucusque praefatio generaliter de omnibus disputantis; hinc ad semetipsum redit, et quis fuerit, quomodo experimento uniuersa cognouerit, docet. aiunt hebraei hunc librum salomonis esse, paenitentiam agentis, quod in sapientia diuitiis que confisus, per mulieres offenderit deum. et dedi cor meum ad inquirendum et considerandum in sapientia de omnibus quae fiunt sub sole. hanc occupationem malam dedit deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. uerbum anian aquila, septuaginta et theodotion perispasmon~g similiter transtulerunt, quod in distentionem latinus interpres expressit, eo quod in uarias sollicitudines mens hominis distenta lanietur. symmachus uero ascholian~g, id est occupationem transtulit. quia igitur saepius in hoc uolumine nominatur, siue occupationem, siue distentionem, siue quid aliud dixerimus, ad superiorem sensum cuncta referantur. dedit ergo ecclesiastes primo omnium mentem suam ad sapientiam requirendam, et ultra licitum se extendens, uoluit causas rationes que cognoscere, quare paruuli corriperentur a daemone, cur naufragia et iustos et impios pariter absorberent; utrum haec et his similia casu euenirent, an iudicio dei. et si casu, ubi prouidentia? si iudicio, ubi iustitia dei? haec, inquit, nosse desiderans, intellexi superfluam curam et sollicitudinem per diuersa cruciantem a deo hominibus datam, ut scire cupiant, quod scire non licitum est. pulchre autem causa praemissa, a deo data distentio est. quomodo enim in epistola ad romanos scribitur: propter quod tradidit eos deus in passiones ignominiae? et iterum: propter quod tradidit eos in reprobum sensum, ut faciant quae non oportet. ac deinde: propter quod tradidit eos deus in desideria cordis sui in immunditiam. et ad thessalonicenses: propterea mittet eis deus operationem erroris. et prius causae ostenduntur, quare uel passionibus ignominiae, uel sensui reprobo, uel cordis sui desideriis concedantur, aut quid fecerint, ut operationem erroris accipiant. ita et in praesentiarum idcirco deus distentionem malam dedit hominibus, ut distendantur in ea, quia prius sponte sua et propria uoluntate haec uel illa fecerunt. [1m] uidi uniuersa opera, quae facta sunt sub sole, et ecce omnia uanitas et praesumptio spiritus. necessitate compellimur, ut crebrius quam uolumus de uerbis hebraicis disseramus. nec enim possumus scire sensum, nisi eum per uerba discamus. "routh" aquila et theodotion g-nomehn, symmachus g-boskehsin transtulerunt. septuaginta autem interpretes non hebraeum sermonem expressere, sed syrum, dicentes g-proairesin. siue ergo g-nomeh, siue g-boskehsis a pastione uocabulum est, g-proairesis melius uoluntatem, quam praesumptionem sonat. dicitur autem, quod agat unusquisque quod uelit, et sibi rectum esse uideatur, atque in diuersa libero homines ferantur arbitrio, et uana sint uniuersa sub sole, dum inuicem nobis in bonorum et malorum finibus displicemus. dicebat mihi hebraeus, quo scripturas sanctas instituente perlegi, quod supra scriptum routh uerbum, in hoc loco magis afflictionem et malitiam, quam pastionem et uoluntatem significaret, et non a malo, quod est contrarium bono, sed ab eo, quod in euangelio scribitur: sufficit diei malitia sua. quam graeci significantius g-kakouchian uocant, et esse sensum: consideraui, uniuersa, quae in mundo fiunt et nihil aliud deprehendi, quam uanitatem et malitias, id est miserias spiritus, quibus anima diuersis cogitationibus afflictatur. [1n] peruersus non poterit adornari et imminutio non poterit numerari. qui peruersus est, nisi ante corrigatur, non poterit adornari. recta ornatum recipiunt, curua correctionem. peruersus non dicitur, nisi qui deprauatus a recto est. hoc contra haereticos, qui quasdam naturas introducunt, quae non recipiant sanitatem. et quia imminutio, hoc est, quod deest, non potest numerari; propterea tantum primogenita israel numerata sunt. feminae uero, et serui, et paruuli, et uulgus ex aegypto, nequaquam plenitudo, sed imminutio exercitus, absque numero, praetermissi sunt. potest et hic esse sensus: tanta malitia in mundi huius capacitate uersatur, ut ad integrum boni statum mundus redire uix ualeat, nec possit facile recipere ordinem et perfectionem suam, in quibus primum conditus est. aliter: omnibus per paenitentiam in integrum restitutis, solus diabolus in suo permanebit errore. cuncta enim, quae sub sole facta sunt, illius arbitrio et spiritu malignitatis euersa sunt dum ad eius instinctum peccatis peccata cumulantur. denique: tantus est numerus seductorum et eorum qui de grege domini ab eo rapti sunt, ut supputatione non queat comprehendi. locutus sum ego cum corde meo, dicens: ecce ego magnificatus sum et adieci sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in ierusalem, et cor meum uidit multam sapientiam et scientiam. sapientior fuit salomon, non abraham, et moyse et ceteris sanctis, sed his qui fuerunt ante se in ierusalem. legimus et in regnorum libris, multae sapientiae fuisse salomonem, et hoc a deo donum prae ceteris postulasse. mundi ergo cordis oculus multam sapientiam et scientiam contuetur; quia non ait: multam sapientiam et scientiam sum locutus; sed: multam sapientiam et scientiam uidit cor meum. non enim possumus eloqui omnia quae sentimus. [1o] et dedi cor meum, ut nossem sapientiam et scientiam, errores et stultitiam; cognoui quia et hoc est pastio uenti, siue praesumptio spiritus. contrariis contraria intelleguntur. et sapientia prima est, stultitia caruisse. stultitia autem carere non potest, nisi qui intellexerit eam. unde et plurima in rebus noxia sunt creata, ut dum uitamus ea, ad sapientiam erudiamur. aequalis ergo studii fuit salomoni scire sapientiam et scientiam, et e regione errores et stultitiam, ut in appetendis aliis et aliis declinandis, uera eius sapientia probaretur. sed in hoc quoque, ut in ceteris, dicit pauisse se uentos, et non ualuisse perfectam comprehendere ueritatem. de praesumptione spiritus, siue pastione uenti, quia saepius in hoc libro dicitur, supra disseruisse sufficiat. quia in multitudine sapientiae, multitudo furoris; et qui apponit scientiam, apponit dolorem. quanto magis quis sapientiam fuerit consecutus, tanto plus indignatur subiacere uitiis et procul esse a uirtutibus, quas requirit. quia autem potentes potenter tormenta patientur, cui que plus creditur, plus exigitur ab eo, propterea apponit dolorem qui apponit scientiam et contristatur maerore secundum deum, dolet que super delictis suis. unde et apostolus ait: et quis est, qui laetificat me, nisi qui contristatur ex me? nisi forte et hoc intellegendum, quod sapiens uir doleat tam in abdito et profundo latere sapientiam, nec ita praebere se mentibus, ut lumen uisui; sed per tormenta quaedam et intolerandum laborem, iugi meditatione et studio prouenire. [2a] Cap. 2. dixi ego in corde meo: ueni nunc, temptabo te in laetitia et uidebo in bono: et ecce etiam hoc uanitas. postquam in multitudine sapientiae et adiectione scientiae, dolorem et laborem esse deprehendi et nihil aliud, nisi cassum et sine fine certamen, transtuli me ad laetitiam, ut luxu fluerem, congregarem opes, diuitiis abundarem et perituras uoluptates caperem, antequam morerer. sed et in hoc uanitatem meam ipse perspexi, dum praeterita uoluptas praesentem non iuuat, et exhausta non satiat. non solum autem corporalis laetitia, sed etiam spiritalis est temptatio possidenti, ut indigeam corripiente me stimulo, et angelo satanae, qui me colaphizet, ne eleuer. unde et salomon: diuitias, inquit, et paupertatem ne dederis mihi; statim que subdit: ne satiatus mendax fiam; et dicam, quis me conspicit? siquidem et diabolus per bonorum abundantiam concidit. unde et in apostolo scriptum est: ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli; id est in tale iudicium, in quo etiam diabolus concidit. sed et hoc possumus dicere, propterea nunc laetitiam spiritalem, sicut et cetera, uanitatem pronuntiari, quod per speculum eam uideamus et in aenigmate. cum autem facie ad faciem fuerit reuelata, tunc eam nequaquam uanitatem, sed ueritatem uocari. risui dixi amentiam et iucunditati, quid hoc facis? ubi nos amentiam legimus, in hebraeo habet molal quod aquila g-planehsin, id est errorem, symmachus g-thorubon, hoc est tumultum, interpretati sunt. septuaginta uero et theodotion, sicut in pluribus locis, ita in hoc quoque concordant et transtulerunt g-periphoran, quam nos, uerbum de uerbo exprimentes, circumlationem possumus dicere. quomodo igitur hi, qui circumferuntur omni uento doctrinae, instabiles sunt et in diuersa fluctuant; sic qui illo risu cachinnant, quem dominus in euangelio fletu dicit esse mutandum, errore saeculi raptantur et turbine, non intellegentes ruinam peccatorum suorum, neque praeterita uitia plangentes; sed putantes breuia bona esse perpetua et in his exsultantes, quae magis digna sunt planctu. potest hoc et de haereticis accipi, qui falsis dogmatibus acquiescentes, laeta sibi et prospera repromittunt. consideraui in corde meo, ut traherem in uino carnem meam, et cor meum deduxit me in sapientiam, et ut obtinerem in stultitiam, donec uiderem quid esset boni filiis hominum, quod facerent sub sole numero dierum uitae suae. uolui uitam trahere deliciis et carnem meam ab omnibus curis liberam quasi uino, sic uoluptate sopire; sed cogitatio mea, et ratio naturalis, quam etiam peccatoribus deus auctor inseruit, retraxerunt me et deduxerunt ad sapientiam requirendam stultitiam que calcandam, ut uiderem quidnam illud esset boni, quod homines in uitae suae possent agere curriculo. eleganter autem uoluptatem ebrietati comparauit. siquidem inebriat et euertit animae uigorem, quam qui potuerit sapientia commutare, et (ut in quibusdam codicibus habetur) obtinere laetitiam spiritalem; is poterit ad scientiam rei istius peruenire, quid in hac uita appetendum sit, quid uitandum. [2b] magnificaui opera mea; aedificaui mihi domos; plantaui mihi uineas, et cetera usque ad eum locum, in quo ait: sapientis oculi in capite eius et stultus in tenebris ambulat. antequam de singulis disseram, uidetur mihi utile breui cuncta sermone comprehendere, et quasi in unum corpus sensum redigere, ut possint facilius intellegi quae dicuntur. omnia quae putantur in saeculo bona, quasi rex et potens habui. aedificaui mihi in excelsum palatia, uitibus colles montes que conseui. et ne quid deesset ad luxum, hortos mihi pomaria que plantaui, diuersas arbores instituens, quas collectae in piscinas aquae desuper irrigarent, ut longius uiror humore perpeti nutriretur. seruorum quoque siue emptorum siue uernaculorum mihi fuit innumerabilis multitudo et quadrupedum greges multi, boum scilicet et ouium, quantum nullus ante me rex habuit in ierusalem. sed et thesauri argenti et auri innumerabiles condebantur, quos mihi diuersorum regum munera et gentium tributa contulerant. unde et accidit, ut nimiis opibus ad maiores delicias prouocarer, et musicarum artium chori, mihi tibia, lyra, uoce concinerent et uterque sexus in conuiuiis ministraret; sed quanto ista crescebant, tanto sapientia deerat. nam in quamcumque uoluptatem me cupido traxisset, infrenus ferebar et praeceps, putabam que hunc esse fructum laborum meorum, si ipse in libidine luxuria que consumerer. tandem in memet reuersus et quasi de graui somno euigilans, aspexi ad manus meas et opera mea plena uanitatis, plena sordium, plena spiritu erroris intuitus sum. nihil enim quod in munda putabatur bonum, bonum potui repperire. reputans igitur quae essent sapientiae bona, et quae stultitiae mala, consequenter in laudem illius hominis erupi, qui post uitia se refrenans, uirtutum possit esse sectator. magna quippe distantia est inter sapientiam et stultitiam, et quantum dies distat a nocte, tantum uirtutes a uitiis separantur. uidetur mihi itaque, qui sapientiam sequitur, oculos in caelum semper erigere, et in sublime, os habere surrectum, ea que, quae supra suum uerticem sunt, contemplari. qui uero stultitiae et uitiis deditus sit, uersari in tenebris et in rerum ignorantia uolutari. {magnificaui opera mea; aedificaui mihi domos; plantaui mihi uineas. magnificat opera sua, qui iuxta imaginem conditoris in superna sustollitur. et aedificat domos, ut ueniant pater et filius, et habitent in eis. et plantat uineas, ad quas iesus liget asinam suam}. [2c] feci mihi hortos et pomaria: plantaui in illis lignum omne fructiferum. in domo diuitis non solum aurea uasa sunt et argentea, sed et lignea et fictilia. fiunt igitur et horti propter imbecilliores quosque et infirmos. nam qui infirmus est, oleribus uescitur. plantantur arbores, non omnes fructiferae, ut in latinis codicibus habemus; sed omnes fructus, hoc est diuersarum frugum atque pomorum, quia diuersae sunt gratiae in ecclesia; et alius est oculus, alius manus, alius pes, et quae uerecundiora nostra sunt, his maiorem honorem circumdamus. inter quas frugiferas arbores aestimo tenere primatum lignum uitae, quod est sapientia. nisi enim in medio illa plantetur, ligna cetera siccabuntur. feci mihi piscinas aquarum ad irrigandum ex eis saltum germinantem lignum. ligna saltuum, ligna siluarum, quae non sunt frugifera, quae poma non afferunt, non aluntur imbre caelesti, non supernis aquis sed his quae in piscinas de riuulis colliguntur. nam et aegyptus humilis et iacens, quasi hortus olerum, terrenis et de aethiopia uenientibus aquis, irrigatur. terra uero repromissionis, quae montuosa est et erecta, temporaneam et serotinam pluuiam exspectat e caelo. mercatus sum seruos, et ancillas, et uernaculi fuerunt mihi, et quidem possessio armenti et ouium multa fuit mihi super omnes qui fuerunt ante me in ierusalem. si uolumus ecclesiasten, ut supra diximus, etiam nunc ad christi referre personam, possumus seruos eius dicere, qui habeant spiritum timoris in seruitute et spiritalia magis desiderant, quam teneant; ancillas uero eas animas appellare, quae adhuc corpori terrae que sunt deditae. uernaculos quoque illos qui sunt quidem de ecclesia et seruos et ancillas, de quibus diximus, antecedunt; necdum tamen libertate donati sunt, nec nobilitate a domino. sunt autem et alii in familia ecclesiastis instar boum et ouium, propter opera et simplicitatem, qui absque ratione et scientia scripturarum laborant quidem in ecclesia, sed necdum ad id peruenere, ut homines esse mereantur et redeant ad imaginem conditoris. diligentius nota quod in seruis, et ancillis, et uernaculis multitudo non additur, in bobus uero et ouibus dicitur: et possessio armenti et ouium multi fuit mihi. plura quippe in ecclesia armenta, quam homines; plures oues, quam serui, ancillae atque uernaculi. illud uero, quod in fine dicitur: super omnes, qui fuerunt ante me in ierusalem; non ad grandem gloriam pertinet salomonis, uno patre suo rege se ditiorem fuisse, quia sub saule necdum regnabatur in ierusalem, et a iebusaeis qui ipsi urbi insederant, tenebatur. altius itaque tractandum, quae sit ierusalem; et quomodo ecclesiastes, ante omnes, qui se praecesserunt reges in ierusalem, ditior fuerit. [2d] congregaui mihi argentum, et aurum, et substantias regum et prouinciarum. feci mihi cantores et cantrices, et delicias filiorum hominum, ministros uini et ministras. argentum et aurum semper scriptura diuina super sermone ponit et sensu. unde et in sexagesimo septimo psalmo columba quae interpretatur in spiritu, manifestiores et uisui expositas alas deargentatas habet, occultiorem uero intrinsecus sensum in auri pallore operit. regum autem substantias, et prouinciarum, siue regionum, in credentium congregauit ecclesiam; illorum regum, de quibus psalmista canit: astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum; illarum que regionum in quas oculos leuari saluator praecepit, quia iam candeant ad metendum. possunt regum substantiae et philosophorum dici dogmata et scientiae saeculares, quas ecclesiasticus uir diligenter intellegens, apprehendit sapientes in astutia eorum et perdit sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobat. cantores quoque et cantrices, illi uel illae sunt, qui psallunt spiritu, psallunt et mente. cantor quasi uir et robustus et spiritalis de altioribus canit. cantrix uero adhuc circa materiam uolutatur, quam graeci g-hulehn uocant; nec potest uocem suam in sublime tollere. ubicumque ergo in scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiae intellegentiam transferamus. unde et pharao non uult masculos uiuificari, sed tantum feminas, quae materiae sunt uicinae. et econtrario nullus sanctorum, nisi perraro feminas genuisse narratur. solus que salphaat, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit. iacob inter duodecim patriarchas unius filiae pater est et ob ipsam periclitatur. deliciae quoque filiorum hominum super sapientia intellegendae, quae ad instar paradisi habet poma uaria et multiplices uoluptates. et de ipsa praecipitur: delectare in domino et dabit tibi petitiones cordis tui. et in alio loco: torrente uoluptatis tuae potabis eos. nam de uini fusoribus et uini fusitricibus (ad distinctionem quippe nunc masculini, feminino genere uolui declinare, quod latinus sermo non recipit) aliud multo, quam in promptu est, aquila interpretatur. non enim homines, uiros uidelicet et feminas, sed uasculorum species nominauit, g-kulikion et kulikia~g uocans, quod hebraice dicitur sadda et saddoth. denique symmachus, licet uerbum non potuerit exprimere de uerbo, ab hac opinione non longe est, dicens: mensarum species, et appositiones. siue igitur urceos, siue scyphos, siue crateres, qui in ministeriis ordinantur, auro gemmis que distinctos salomonem habuisse credendum est; et quod ex uno g-kulikioh, id est cratere, aliis g-kulikiois, minoribus scilicet uasculis, hauriretur; et per ministrorum manus potantium uinum turba susciperet. quia igitur ecclesiasten interpretamur in christo; et sapientia cratere mixto in prouerbiis praetereuntes ad se conuocat; corpus domini nunc craterem magnum debemus accipere, in quo non meraca diuinitas, ut in caelestibus fuit, sed propter nos humanitate media temperata est et per apostolos, minora g-kulikia, scyphos paruulos et crateras, in toto orbe credentibus effusa sapientia est. et magnificatus sum et adieci super omnes qui fuerunt ante me in ierusalem; et quidem sapientia mea stetit mihi. magnificatum ecclesiasten, minime uidetur domino conuenire, nisi forte ei illud aptemus: proficiebat sapientia et aetate et gratia et: propter quod deus illum exaltauit. quod autem ait: qui fuerunt ante me in ierusalem, de his dicit, qui ante aduentum suum, congregationem sanctorum et ecclesiam gubernarunt. si spiritaliter intellegimus scripturas, ditior est christus ab omnibus; si tantum carnaliter melius intellegit synagoga, quam ecclesia. tulit ergo uelamen, quod fuit positum super uultum moysi et pleno lumine faciem eius uidere nos fecit. porro stetisse sapientiam, ille sensus est, quod etiam in carne posito sibi permanserit sapientia. qui profectum habet in sapientia, non ei stat sapientia; qui autem non recipit profectum, nec per momenta succrescit, sed semper in plenitudine est, iste dicere potest: et stetit mihi sapientia. [2e] et omne quod postulauerunt oculi mei, non tuli ab eis, nec prohibui cor meum ab omni laetitia, quia cor meum laetatum est in omni labore meo. et haec fuit portio mea ex omni labore meo. oculi animae et mentis intuitus contemplationem desiderant spiritalem, quam peccator ignorans, prohibet a uera iucunditate cor suum. huic ergo se ecclesiastes totum dedit et leue tribulationis in saeculo, aeterna gloria compensauit. haec enim portio nostra est, praemium que perpetuum, si hic pro uirtutibus laboremus. et respexi ego ad omnia opera mea, quae fecerant manus meae et in labore quo laboraueram faciens. qui cum diligentia et cautione uniuersa agit, haec potest dicere. et ecce omnia uanitas et uoluntas spiritus. {et non est abundantia sub sole}. quomodo in ceteris uilia cuncta reputat, quae sub sole sunt, et pro uoluntatum uarietate diuersa. et non est abundantia sub sole. christus in sole posuit tabernaculum suum. itaque qui necdum ad solis claritatem, ordinem, constantiam que peruenit, in hoc christus nec habitare poterit, nec abundare. et respexi ego, ut uiderem sapientiam et errores et stultitiam, quia quis est hominum, qui possit ire post regem ante factorem suum? quia in superioribus usque ad eum locum in quo scriptura ait: sapientis oculi in capite eius, uno cuncta sermone comprehenderam, uolens sensum breuiter indicare, et ob id rursum secundum g-anagohgehn, aliqua perstrinxeram, nunc iuxta id quod coeperam, exponere debeo. multum enim a septuaginta interpretatione in hoc loco diuersus est sensus. dicit autem se, post delicias uoluptates que damnatas, reuertisse ad sapientiam perquirendam in qua plus erroris stultitiae que reppererit, quam uerae certae que prudentiae. non enim posse hominem tam liquido et pure scire sapientiam creatoris et regis sui, quam scit ille, qui conditor est. itaque et illa quae nouimus, opinari nos potius quam tenere et aestimare magis quam scire, quod uerum est. et uidi ego, quia est abundantia sapientiae super stultitiam, sicut abundantia lucis super tenebras. licet, inquit, ipsam hominum sapientiam mixtam errore peruiderim, nec tam pure in nostros animos illabi posse, quam est in rege et conditore nostro; tamen magnam etiam in eo quod est, differentiam inter illam et stultitiam esse cognoui, quantum potest distare dies a nocte, lumen a tenebris. [2f] sapientis oculi in capite eius et stultus in tenebris ambulat. et cognoui ego, quia euentus unus eueniet omnibus eis. qui in perfectum uirum peruenerit et meruerit ut caput ipsius christus sit, oculos suos semper habebit ad christum et eos in sublime eleuans, numquam de inferioribus cogitabit. cum haec se ita habeant et inter sapientem et stultum tanta distantia sit, quod alter diei, alter tenebris comparetur, ille oculos ad caelum leuet, iste in terram deprimat; repente mihi cogitatio ista subrepsit, quare sapiens et stultus communi finiantur interitu, cur eaedem plagae, idem euentus; eadem mors, pares utrumque angustiae premant. et dixi ego in corde meo, sicut euentus stulti, ita et mihi eueniet et ut quid sapiens factus sum? et locutus sum in corde meo quoniam hoc quoque uanitas. non enim erit memoria sapientis cum stulto in aeternum, eo quod ecce diebus qui superuenient, uniuersa obliuio cooperiet; et quomodo morietur sapiens cum stulto? dixi, sapiens et stultus, iustus et impius, aequali sorte morientur et omnia in hoc saeculo mala euentu simili sustinebunt; quid mihi ergo prodest, quod secutus sum sapientiam et plus ceteris laboraui? rursum cogitans et diligenter me cum mente pertractans, sententiam meam uanam esse deprehendi. non enim similiter sapiens et insipiens habebunt in futuro memoriam quando consummatio ueniet uniuersitatis; et nequaquam pari exitu tenebuntur, quia hic ad refrigeria, ille perget ad poenam. apertius in hoc loco sensum hebraicum septuaginta interpretes transtulerunt, licet uerborum ordinem non secuti sint: et ut quid sapiens factus sum ego? tunc abundanter locutus sum in corde meo, quoniam insipiens ex abundantia loquitur; quoniam hoc quoque uanitas, quia non est memoria sapientis cum stulto in aeternum, et cetera. quod uidelicet priorem opinationem suam stultam esse conuincens, insipienter se locutum esse testatus sit, et errasse, quia ante sic senserit. et odiui uitam, quia malum super me opus quod factum est sub sole, quia omnia uanitas et pastio uenti. si mundus, in maligno positus est et in tabernaculo isto apostolus ingemiscit dicens: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? recte odio habet omne quod sub sole factum est. ad comparationem quippe paradisi et illius uitae beatitudinem, in qua spiritalibus pomis, et uirtutum deliciis fruebamur; nunc quasi in ergastulo et carcere sumus et ualle lacrimarum, in sudore uultus nostri comedentes panem. [2g] et odiui ego omnem laborem meum, quem ego laboro sub sole, quia dimitto illum homini, qui futurus est post me. et quis scit utrum sapiens sit, an stultus? et dominabitur in omni labore meo, quo laboraui, et in quo sapiens factus sum sub sole; sed et hoc uanitas. uidetur quidem de diuitiis et opibus retractare, quod secundum euangelium repentina morte subtracti, quali moriamur herede, nesciamus; utrum stultus an sapiens sit, qui nostro est labore fruiturus. quod salomoni quoque accidit: non enim similem sui habuit filium roboam. ex quo intellegimus, ne filium quidem patris hereditate dignum esse, si stultus sit. sed mihi altius contemplanti de labore uidetur dicere spiritali, quod diebus ac noctibus uir sapiens in scripturis laboret, et componat libros, et memoriam sui posteris derelinquat, et nihilominus in manus stultorum ueniant, qui frequenter secundum peruersitatem cordis sui, semina inde haereseon capiant, et alienos labores calumnientur. si enim de corporalibus diuitiis nunc ecclesiastici sermo est, quid necesse fuit de labore et opibus dicere: et dominabitur in omni labore meo, in quo laboraui, et in quo sapiens factus sum sub sole? quae enim sapientia est, terrenas diuitias congregare? et conuersus sum ego, ut renuntiarem cordi meo in omni labore meo, quod laboraui sub sole, quia est homo cui labor eius in sapientia et scientia, et uirtute, et homini qui non laborauit, illi dabit partem suam. et quidem hoc uanitas et nequitia multa. quid enim fit homini in omni labore suo, et in uoluntate cordis sui, qua ipse laborat sub sole? quia omnes dies eius dolorum et iracundiae curarum que et quidem in nocte non dormit cor eius; sed et hoc uanitas. supra de incerto loquitur herede, qui utrum stultus, an sapiens laborum alterius futurus sit dominus, ignoretur. nunc eadem quidem repetit, sed in illo diuersus est sensus, quod etiam si filio, si propinquo, si noto alicui suam substantiam labores que dimittat; nihilominus tamen in eumdem circulum res recurrat ut alter labore alterius perfruatur et sudor mortui, deliciae sint uiuentis. se unusquisque consideret et uidebit, quanto libros labore componat; quomodo saepe stilum uertat, iterum quae digna legi sint scripturus; et homini qui non laborauit, det partem suam. quid enim, ut ante iam dixi, ad opes terrae pertinet sapientia et scientia et uirtus, in quibus se laborasse testatus est, cum sapientiae et scientiae atque uirtutis sit, calcare terrena? [2h] non est bonum homini, nisi quod comedat, et bibat, et ostendat animae suae bonum in labore suo. et quidem hoc uidi ego, quia de manu dei est quis enim comedet et quis parcet sine illo? quia homini bono coram se dedit sapientiam, et scientiam et laetitiam et peccanti dedit sollicitudinem, ut augeat et congreget quae dentur bono ante faciem dei. sed et hoc uanitas, et praesumptio spiritus. postquam uniuersa tractaui et nihil iniustius esse perspexi, quam alterius labore alterum frui, tunc mihi uisum est hoc in rebus esse iustissimum, et quasi dei donum, ut suo quis labore frueretur bibens et comedens, et pro tempore parcens opibus congregatis. siquidem dei munus est, talem iusto uiro dari mentem ut ea quae curis uigiliis que quaesiuit, ipse consumat. sicut econtrario, irae dei est in peccatorem, ut diebus ac noctibus opes congreget, et nequaquam eis utens, his relinquat, qui in conspectu dei iusti sunt. sed et hoc, inquit, diligenter inspiciens et uidens omnia morte finiri, uanissimum iudicaui. haec interim secundum litteram, ne uideremur penitus simplicem praeterire sensum, et dum spiritales diuitias sequimur, historiae contemnere paupertatem. quid enim boni est, aut quale dei munus, uel suis opibus inhiare, et quasi fugientem praecerpere uoluptatem, uel alienum laborem in proprias delicias uertere; et hoc putare donum esse dei, si alienis miseriis et laboribus perfruamur? bonum est itaque ueros cibos et ueram sumere potionem, quos de agni carne et sanguine in diuinis uoluminibus inuenimus. quis enim uel comedere, uel cum opus est, parcere potest absque deo? qui praecepit sanctum canibus non esse mittendum et docet, quomodo sint in tempore conseruis danda cibaria, et iuxta alium sensum, inuentum mel tantum comedere, quantum sufficit. pulchre autem homini bono deus dat sapientiam et scientiam et laetitiam: nisi enim bonus fuerit, et mores suos proprio arbitrio ante correxerit, sapientiam, et scientiam, et laetitiam non meretur, secundum illud quod alibi dicitur: seminate uobis in iustitia, uindemiate in fructu uitae, illuminate uobis lumen scientiae. seminanda quippe ante iustitia, et uitae fructus est demetendus et postea scientiae lumen poterit apparere. ut ergo bono coram se dedit deus sapientiam et cetera; sic peccatorem suo arbitrio derelinquens, fecit congregare diuitias, et hinc et inde peruersorum dogmatum consuere ceruicalia. quae cum uir sanctus et placens deo uiderit, intellegit, quia uana sunt et spiritus praesumptione composita. nec mirandum quod dixerit: peccatori dedit sollicitudinem et cetera. ad illum enim sensum de quo saepe tractaui, hoc referendum est: propterea datam ei esse sollicitudinem siue distentionem, quia peccator fuerit et non esse causam distentionis in deo, sed in illo qui sponte sua ante peccauerit. [3a] Cap. 3. omnibus tempus est et tempus omni rei sub caelo. incertum et fluctuantem statum conditionis humanae in superioribus docuit; nunc uult illud ostendere, omnia sibi in mundo esse contraria, et nihil stare perpetuum eorum dumtaxat, quae sub caelo sunt et intra tempus, quia ceterae substantiae spiritales, nec caelo, nec tempore continentur. tempus pariendi et tempus moriendi. tempus plantandi et tempus euellendi quod plantatum est. nulli dubium quod et ortus et interitus hominum, deo notus sit et finitus et idipsum esse parere, quod plantare; mori quod plantatum est euellere. sed quia in isaia legimus: a timore tuo, domine, concepimus et parturiuimus et peperimus; hoc dicendum est, quod perfecto uiro, partus iste, qui de timore natus est, cum deum amare coeperit, moritur. perfecta quippe dilectio foras mittit timorem. hebraei omne hoc, quod de contrarietate temporum scriptum est, usque ad illum locum, in quo ait: tempus belli et tempus pacis, super israel intellegunt. et quia non necesse est per singulos uersus ponere, quid interpretentur et sentiant, perstringam breuiter latiorem super hoc dissertionem lectoris ingenio derelinquens. tempus fuit generandi et plantandi israelem, tempus moriendi et ducendi in captiuitatem. tempus occidendi eos in aegypto et tempus de aegypto liberandi. tempus destruendi templi sub nabuchodonosor et tempus aedificandi sub dario. tempus plangendi euersionem urbis et tempus ridendi atque saltandi sub zorobabel, esdra, et nehemia. tempus dispergendi israel et tempus in unum congregandi. tempus quasi cingulum et balteum circumdari deo populum iudaeorum et tempus ducendi eos in babyloniam captiuitatem, et ibi computrescere trans euphraten. lege g-perizohma ieremiae. tempus quaerendi illos et seruandi, tempus perdendi et tempus proiciendi. tempus scindendi israel et tempus iterum consuendi. tempus tacendi prophetas, nunc in captiuitate romana et tempus loquendi eos, tunc quando etiam in hostili terra dei consolatione et alloquio non carebant. tempus dilectionis, qua eos sub patribus ante dilexit et tempus odii, quia in christum intulerunt manus. tempus proelii, modo non agentibus eis paenitentiam et tempus pacis in futuro, quando intrante plenitudine gentium, omnis israel saluus erit. tempus occidendi et tempus sanandi. et occidendi tempus est et sanandi, qui ait: ego occidam, et ego uiuificabo. sanat ad paenitentiam prouocans. occidi, iuxta illum sensum: in matutino interficiebam omnes peccatores terrae. tempus destruendi et tempus aedificandi. non possumus aedificare bona, nisi prius destruxerimus mala. sicut ieremiae uerbum a deo datum est, ut ante eradicaret et suffoderet et perderet; et postea aedificaret atque plantaret. [3b] tempus flendi et tempus ridendi. nunc flendi tempus est, et in futuro ridendi: beati enim flentes, quoniam ipsi ridebunt. tempus plangendi et tempus saltandi. idcirco corripiuntur in euangelio, quibus dominus ait: lamentauimus uobis et non planxistis; cantauimus et non saltastis. plangendum est impraesentiarum, ut postea saltare ualeamus illam saltationem, quam dauid saltauit ante arcam testamenti; et saulis filiae displicens, magis placuit deo. tempus spargendi lapides et tempus colligendi lapides. miror, quomodo uir disertus rem ridiculam in hoc loco dixerit: de destructione, inquiens et aedificatione domorum salomonis sermo est, quod homines nunc destruant, nunc aedificent; alii congregent lapides ad aedificia construenda, alii quae extructa sunt, destruant, secundum illud horatianum: diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis. aestuat et uitae disconuenit ordine toto. hoc utrum recte, an perperam dixerit, lectoris arbitrio derelinquo. nos prioris explanationis sequamur ordinem: tempus spargendorum et congregandorum lapidum esse dicentes, iuxta illud quod in euangelio scriptum est: potens est deus de lapidibus istis suscitare filios abrahae. quod tempus fuerit gentilis populi dispergendi, et tempus rursum in ecclesiam congregandi. legi in quodam libro (iuxta septuaginta tamen interpretes, qui dixerunt: tempus mittendi lapides et tempus colligendi) seueritatem legis antiquae euangelii gratia temperatam. lex quippe rigida, inbenigna, non parcens, peccantem interficit; euangelii gratia miseretur, et ad paenitentiam prouocat. et hoc esse tempus mittendorum lapidum, siue congregandorum, quod lapides mittantur in lege, colligantur in euangelio. hoc utrum uere necne dictum sit, suo imputetur auctori. tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexu. iuxta simplicem intellegentiam manifestus est sensus. apostolo in uerba eadem congruente: nolite fraudare ad inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi, liberis dandam operam et rursum continentiae. uel quod tempus fuerit amplexandi, quando uigebat illa sententia: crescite et multiplicamini et replete terram. et tempus procul a complexu fieri, quando successit: tempus in angusto est. superest ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant. si autem uoluerimus ad altiora conscendere, uidebimus sapientiam amplexari amatores suos: honora quippe eam, ait, et amplexabitur te; intra que ulnas suas et gremium strictiori eos tenere complexu. porro, quia non potest humanus animus semper in sublime tendi et de diuinis et altioribus cogitare, nec iugiter esse in contemplatione rerum caelestium, sed interdum necessitatibus corporis indulgere; propterea tempus est amplexandi sapientiam; et eam strictius continendi; et tempus relaxandi mentem ab intuitu complexu que sapientiae, ut curae corporis, et his quibus uita nostra absque peccato indiget, seruiamus. [3c] tempus acquirendi et tempus perdendi. tempus custodiendi et tempus proiciendi. sub diuersis sermonibus, idem nunc, qui supra et infra, sensus est, in eo quod ait: tempus destruendi et tempus aedificandi. ac deinde: tempus scindendi, et tempus consuendi. quomodo enim synagoga destruitur, ut aedificetur ecclesia et a lege fit scissio, ut euangelia consuantur, quod euangelistae singuli perpetrarunt, de lege et prophetis aduentus dominici testimonia consuentes; ita et tempus fuit quaerendi et custodiendi israel, tempus perdendi et proiciendi illum. uel certe tempus quaerendi populum ex gentibus et tempus perdendi populum iudaeorum. tempus custodiendi credentes ex nationibus, et tempus abiciendi incredulos ex israel. tempus tacendi et tempus loquendi. pythagoricos reor, quorum disciplina est tacere per quinquennium et postea eruditos loqui, hinc originem sui traxisse decreti. discamus itaque et nos prius tacere, ut postea ad loquendum ora reseremus. sileamus certo tempore et ad praeceptoris eloquia pendeamus. nihil nobis uideatur rectum esse, nisi quod discimus, ut post multum silentium, de discipulis efficiamur magistri. nunc uero pro saeculorum cotidie in peius labentium uitio, docemus in ecclesiis, quod nescimus. et si compositione uerborum, uel instinctu diaboli, qui fautor errorum est, plausus populi excitauerimus, contra conscientiam nostram scire nos arbitramur, de quo aliis potuimus persuadere. omnes artes absque doctore non discimus, sola haec tam uilis et facilis est, ut non indigeat praeceptore. tempus amandi et tempus odiendi. tempus amandi post deum, liberos, uxorem, propinquos et tempus odiendi eos in martyrio, cum pro christi confessione rigidos pietas oppugnat inimica. uel certe tempus amandi legem et ea quae a lege fuerant imperata, circumcisionem, hostias, sabbatum, neomenias; et tempus odiendi eas, euangelii gratia succedente. necnon et hoc dici potest, quoniam nunc per speculum uidemus in aenigmate, tempus esse praesentia diligendi et in futurum tempus adueniet, quando cernentes facie ad faciem, et in melius proficientes, incipiemus odisse et despicere quod amamus. tempus belli et tempus pacis. quamdiu in praesenti saeculo sumus, tempus est belli; cum migrauerimus e saeculo, pacis tempus adueniet. in pace enim locus est dei et ciuitas nostra ierusalem, de pace sortita uocabulum est. nemo ergo se nunc putet esse securum; in tempore belli accingendum est et apostolica arma tractanda, ut uictores quondam requiescamus in pace. quae abundantia est facienti, in quibus ipse laborat. uidi occupationem, quam dedit deus filiis hominum, ut occupentur in ea. uniuersa fecit bona in tempore suo et quidem saeculum dedit in corda eorum, ut non inueniat homo opus quod fecit deus ab initio usque in finem. non me fugit quid a plerisque in hoc loco dictum sit, quod propterea deus in praesenti saeculo etiam peruersorum dogmatum magistris concesserit occupationem, ne mens hominis otiosa torpesceret et hoc esse bonum, quod fecit deus in tempore suo, et nihilominus nequire eos naturam et rerum scientiam comprehendere. mihi uero ab hebraeo, qui me in scripturis erudiuit, ita expositum est: cum omnia suo labantur tempore et sit tempus destruendi uel aedificandi, flendi atque ridendi, tacendi et loquendi et cetera quae dicta de tempore sunt, quid frustra conamur et tendimus, et breuis uitae labores putamus esse perpetuos? nec contenti sumus secundum euangelium, malitia dici; nihil que in crastinum cogitemus. quid enim habere plus possumus in hoc saeculo amplius laborando, in quo id tantum hominibus a deo datum est, ut alius alia sectando haberet, in quibus erudire et exercere se posset? deus enim omne quod fecit, bonum est, sed bonum in tempore suo. bonum est uigilare atque dormire; nec tamen semper uigilare et dormire bonum est, quia uicissim iuxta dispositionem dei bonum est unumquodque, cum opus est. dedit quoque deus mundum ad inhabitandum hominibus, ut fruantur uarietatibus temporum et non quaerant de causis rerum naturalium quomodo creata sint omnia, quare hoc uel illud ab initio mundi usque ad consummationem fecerit crescere, manere, mutari. [3d] cognoui quoniam non est bonum, nisi laetari et facere bonum in uita sua. et quidem omnis homo qui comedit et bibit et ostendit bonum in omni labore suo, ex dono dei est. propterea colonus et hospes mundi homo datus est, ut breui uitae suae fruatur tempore et spe prolixioris aetatis abscissa, cuncta quae possidet quasi ad alia profecturus aspiciat, et quod potest bene faciat, in uita sua; nec frustra ob congregandas opes cogitationibus torqueatur. neque se putet plus de suo labore lucrari posse, quam cibum et potum et si quid de opibus suis in bonis operibus expenderit, hoc solum dei donum est. ex quibus, non, ut quidam aestimant, ad luxuriam et delicias et ad desperationem, secundum illud isaiae: manducemus et bibamus, cras enim moriemur, instar animalium prouocamur; sed secundum apostolum: habentes uictum et uestitum, his contenti sumus. et quidquid supra habere possumus, in pauperibus nutriendis et egentium largitione consummamus. porro, quia caro domini uerus est cibus, et sanguis eius uerus est potus, iuxta anagôgên~g, hoc solum habemus in praesenti saeculo bonum, si uescamur carne eius et cruore potemur, non solum in mysterio, sed etiam in scripturarum lectione. uerus enim cibus et potus, qui ex uerbo dei sumitur, scientia scripturarum est. nec putet aliquis illud a balaam prophetatum: non erit labor in iacob, neque dolor in israel. huic esse contrarium, quod muneris dei esse dicitur: si quis comedat et bibat et ostendat bonum in omni labore suo. multae quippe tribulationes iustorum. et de his apostolus queritur, in labore et dolore sudasse se dicens. sed cum his nos in futuro dominus liberauerit: non erit labor in iacob, neque dolor in israel. et quomodo illud legimus: beati flentes, quoniam ipsi ridebunt; et risus noster iob prophetantis uerba sectabitur: uerorum autem os implebitur gaudio; sic nunc fruimur labore nostro in bonis operibus, per quem coangustamur et premimur, ut postea laborare cessemus. [3e] cognoui quia omnia quae fecit deus, ipsa erunt in aeternum, super illa non potest addi, et ab illis non potest auferri: et deus fecit ut timeant a facie eius. nihil est in mundo quod nouum sit. solis cursus et lunae uices et terrae arborum que siccitas uel uiror, cum ipso mundo nata sunt atque concreta. et idcirco deus certa ratione cuncta moderatus est, et iussit humanis usibus elementa seruire, ut homines haec uidentes, intellegant esse prouidentiam, et timeant a facie dei, dum ex rerum aequalitate, cursu, ordine, atque constantia intellegunt creatorem. inuisibilia enim dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque eius uirtus et diuinitas. quod si uoluerimus, priori sensu finito, quasi a capite legere: et deus fecit, ut timeant a facie eius, hic sensus est: deus fecit haec omnia: ut timeant homines ab eo, quod semel deus disposuit, in aliud declinare. pulchre autem temperauit, dicens: ut timeant a facie eius. uultus quippe domini super facientes mala. quid est quod fuit? ipsum quod est et quae futura sunt, iam fuerunt; et deus quaeret eum qui persecutionem patitur. uel praeterita, uel praesentia, uel futura ipsa et fuerunt, et sunt, et erunt uniuersa quae cernimus. sol qui nunc oritur, et antequam nos essemus in mundo, fuit, et postquam mortui fuerimus, oriturus est. solem autem nominauimus, ut ex hoc intellegamus et cetera esse eadem, quae fuerunt. quod si uideantur per conditionem mortis perire, non pereunt, quia rursum rediuiua succrescunt et nihil in perpetuum interit, sed renascitur, et quasi cum quodam fenore reuiuiscit. hoc est enim quod ait: et deus quaeret eum qui persecutionem patitur; quod graece melius dicitur g-kai g-ho g-theos g-zehtehseh g-to g-diohkomenon, id est quod praeteriit, quod expulsum est, quod esse cessauit. si autem istud de cunctis quae in mundo sunt, dicitur, de homine nulla dubitatio est, quin mortuus renascatur. si cui autem placet quasi proprio legere principio, et deus quaeret eum qui persecutionem patitur, utatur hoc testimonio in persecutione gentilium, ad consolandum eum, qui in martyrio perseuerat. et quia omnes iuxta apostolum, qui pie uiuere uolunt in hoc saeculo, persecutionem patiuntur, habeant consolationem, quia deus quaerit persecutionem patientem, sicut requirit sanguinem interfecti, et uenit quaerere quod perierat, et erroneam ouem suis humeris ad gregem reportauit. [3f] et adhuc uidi sub sole locum iudicii: ibi impietas; et locum iustitiae: ibi iniquitas. dixi ego in corde meo: iustum et impium iudicabit deus, quia tempus omni uoluntati super omne factum ibi. manifestus est sensus, sed nubilo interpretationis obuoluitur. sub sole, inquit, isto ueritatem et iudicium requisiui et uidi etiam inter iudicum ipsa subsellia non ueritatem ualere, sed munera. siue aliter: arbitratus sum aliquid iustitiae in praesenti saeculo geri et uel pium pro suo nunc merito recipere, uel impium pro suo scelere puniri; et econtrario repperi, quam putabam. uidi enim et iustum multa mala hic perpeti et impium regnare pro scelere. postea uero cum corde meo colloquens et reputans intellexi, non per partes deum et per singulos iudicare, sed in futurum tempus reseruare iudicium ut omnes pariter iudicentur et secundum uoluntatem et opera sua ibi recipiant. hoc est enim quod ait: et tempus omni uoluntati et super omne factum ibi; id est in iudicio, quando dominus coeperit iudicare, tunc futura est ueritas, nunc iniustitia dominatur in mundo. tale quid et in sapientia, quae sirach inscribitur, legimus: ne dixeris, quid est hoc aut quid est istud? omnia enim tempore suo requirentur. dixi ego in corde meo de loquela filiorum hominis, quia separat illos deus et ut ostenderet, quia ipsi iumenta sunt sibi, quia euentus filiorum hominis et euentus pecoris, euentus unus eis. sicut mors huius, ita et mors illius et spiritus unus omnibus et amplius homini a pecore nihil est, quia omnia uanitas. omnia uadunt in locum unum, omnia facta sunt de humo et omnia reuertentur ad humum. et quis scit, spiritus filiorum hominum, si ascendat ipse sursum et spiritus pecoris, si descendat ipse deorsum in terram? non est mirandum, in praesenti uita inter iustum et impium nullam esse distantiam, nec aliquid ualere uirtutes, sed incerto euentu omnia uolutari, cum etiam inter pecudes et hominem, secundum corporis uilitatem nihil differre uideatur: sit eadem nascendi conditio, sors una moriendi; similiter procedamus ad lucem, aeque dissoluamur in puluerem. si autem uidetur haec esse distantia, quod spiritus hominis ascendat in caelum, et spiritus pecoris descendat in terram, quo istud certo auctore cognouimus? quis potest nosse, utrum uerum an falsum sit quod speratur? hoc autem dicit, non quod animam putet perire cum corpore, uel unum bestiis et homini praeparari locum, sed quod ante aduentum christi omnia ad inferos pariter ducerentur. unde et iacob ad inferos descensurum se dicit. et iob pios et impios in inferno queritur retentari. et euangelium, chasmate interposito, apud inferos et abraham cum lazaro et diuitem in suppliciis esse testatur. et reuera, antequam flammeam illam rotam, et igneam romphaeam, et paradisi fores christus cum latrone reseraret, clausa erant caelestia et spiritum pecoris hominis que aequalis uilitas coarctabat. et licet uideretur dissolui aliud, aliud reseruari; tamen non multum intererat perire cum corpore, uel inferni tenebris detineri. recurramus ad singula, et commatico genere dicendi, iuxta ordinem suum breuiter disseramus: dixi ego in corde meo de eloquio filiorum hominis, ut eligeret eos deus. hoc solum, inquit inter homines et iumenta deus esse uoluit, quia nos loquimur, illa sunt muta, nos uoluntatem sermone proferimus, illa torpent silentio. et cum tantum sermone differamus a bestiis, tamen ostenditur nobis, quod iuxta corporis fragilitatem pecora sumus. sicut iumentum moritur, ita moritur, et homo, et unus omnibus flatus est, et aer iste quo alimur. hoc enim ait: et spiritus unus omnibus, et amplius homini a pecore nihil est. quod ne putaremus dici etiam de anima, intulit: omnia facta sunt de terra, et reuertentur in terram. de terra autem nihil aliud nisi corpus factum est. et signanter de corpore dicitur: terra es, et in terram reuerteris. quod autem uidetur esse blasphemum: quis cognoscit, spiritus filiorum hominis, si ascendat ipse sursum et spiritus iumenti, si descendat ipse deorsum in terram? non inter pecudes et hominem secundum animae dignitatem nihil interesse contendit, sed adiciendo quis, difficultatem rei uoluit demonstrare. pronomen enim quis in scripturis sanctis non pro impossibili, sed pro difficili semper accipitur. ut ibi: generationem eius quis enarrabit? et in psalmo: domine, quis ascendit in tabernaculum tuum, et in montem sanctum tuum? et cetera quae sequuntur. et in ieremia, licet in hebraeo aliter sit: et homo est et quis cognoscit eum? inter homines igitur et bestias haec sola est differentia, quod spiritus hominis ascendit in caelum, et spiritus iumenti descendit in terram et cum carne dissoluitur; si tamen huius rei uir aliquis ecclesiasticus et disciplinis caelestibus eruditus et rei quasi dubiae certus assertor sit. haec interim iuxta litteram. quantum autem ad spiritalem intellegentiam pertinet: quoniam homines et iumenta saluos faciet dominus; et in alio loco: iumentum, inquit, ego sum apud te; et in omnibus prophetis homines et pecora in ierusalem saluanda dicuntur et impleri terram repromissionis pecoribus et armentis; quis scit, utrum sanctus, qui hominis appellatione dignus est, ascendat in caelum et utrum peccator, qui iumentum uocatur, descendat in terram? fieri enim potest pro incerto uitae huius et lubrico statu, ut et iustus concidat, et peccator exsurgat et nonnumquam euenit, ut rationabilior et eruditus in scripturis, id est homo, non circumspecte, et ut scientia sua dignum est, uiuat et deducatur ad inferos, et simplicior quisque atque rusticior, qui iumentum hominis comparatione dicatur, melius uiuat et martyrio coronetur, et paradisi sit colonus. et uidi, quia non est bonum, nisi quod laetabitur homo in opere suo, quia haec est pars eius. quis enim adducet eum, ut uideat id quod futurum est post ipsum? pro eo quod posuimus: ut uideat id quod futurum est post ipsum, apertius interpretatus est symmachus dicens: ut uideat ea quae futura sunt post haec. nihil est ergo bonum in uita ista, nisi quod laetatur homo in opere suo, faciens eleemosynam, et futuros sibi thesauros in regno caelorum praeparans. hanc solam habemus portionem, quam nec fur nec latro ualet, nec tyrannus auferre, et quae nos post mortem sequatur. nec enim possumus, cum haec uita fuerit dissoluta, rursum nostris laboribus perfrui, aut scire quae in mundo futura sint postea. aliter: superiori errore turbatus, quod putarem inter homines et bestias nihil interesse, in hanc sententiam praua opinione deductus sum, ut nihil aliud boni dicerem, nisi praesentem carpere uoluptatem. neque enim cum semel nos dissoluisset interitus, posse his perfrui, a quibus recederemus ingrati. alii de hoc quod ait: quis enim adducet eum, ut uideat ea, quae sunt futura post se, ad illam intellegentiam retulerunt, ut dicerent: melius esse suis hominem laboribus perfrui; quia hoc solum de substantia posset auferre. cum enim mors uenerit, nescire quali sit herede moriturus, utrum dignus, an indignus, suis opibus perfruatur. [4a] Cap. 4. et conuersus sum ego et uidi uniuersas calumnias quae fiunt sub sole; et ecce lacrimae eorum qui calumniam sustinent et non est qui eos consoletur et in manibus calumniantium eos fortitudo: et non est eis consolator. post hanc cogitationem illuc mentem meam oculos que conuerti, ut uiderem calumniatores et calumniam sustinentes. et ecce hi, qui inique a potentioribus opprimuntur, lacrimis, quas solum habere in calamitatibus licet, rei inuidiam protestantes, consolatorem non queunt repperire. et quo maior miseria sit, et inconsolabilis dolor, calumniatores uident in suis iniquitatibus fortiores. et haec est causa, quod non ualeant consolari. plenius hunc locum in septuagesimo secundo psalmo dauid et ieremias in suo uolumine exsequitur. et laudaui ego mortuos, qui iam mortui sunt, super uiuentes quicumque ipsi uiuunt usque nunc. et melior super hos duos qui nondum natus est, qui nondum uidit opus malum, quod factum est sub sole. ad comparationem miseriarum, quae in hoc saeculo mortales premunt, feliciores iudicaui mortuos, quam uiuentes, secundum illud iob de inferis disputantis: ibi requieuerunt lassi corpore, cum his qui uincti fuerant, iam securi, non audientes uocem exactoris. melior autem est his duobus, uiuente uidelicet et defuncto, qui necdum natus est. alius enim adhuc mala patitur, alius quasi de naufragio nudus euasit. porro qui necdum natus est, in eo felicior est, quod necdum mala mundi expertus est. hoc autem dicit, non quod qui necdum natus est, ante sit quam nascatur, et in eo felicior sit, quia necdum corpore praegrauatus est; sed quod melius sit omnino non esse, nec sensum habere substantiae, quam infeliciter uel esse, uel uiuere. quomodo et de iuda dominus loquitur, futura eius tormenta significans: melius erat non nasci homini illi; quod melius ei fuerit omnino non esse, quam aeternos cruciatus perpeti. alii uero hunc locum ita intellegunt: meliores esse dicentes eos, qui mortui sunt, ab his qui uiuunt, licet ante fuerint peccatores. uiuentes enim adhuc esse in proelio et quasi clausos corporis ergastulo retentari; qui uero mortem obierint, iam esse securos et peccare desisse. sicut et ioannes, quo maior non fuit in natis mulierum, minor est eo, qui minimus est in regno caelorum et corporis onere liberatus, nescit cum apostolo dicere: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? meliorem autem his duobus esse eum, qui necdum natus est, nec uidit mala, quibus in mundo homines deprimuntur. animas enim nostras, antequam ad corpora ista descendant, uersari apud superos et tamdiu beatas esse, quamdiu caelesti ierusalem et choro teneantur angelico. [4b] et uidi ego uniuersum laborem et simul omnem uirtutem operis; quia aemulatio uiri a sodali eius; et quidem hoc uanitas et praesumptio spiritus. conuerti me rursus ad alia et uidi omnem fortitudinem et gloriam laborantium, et deprehendi bonum alterius esse, alterius malum, dum inuidus aliena felicitate torquetur et patet insidiis gloriosus. quid enim uanius, quid instar spiritus sic nihili, quam homines non suas flere miserias, uel propria lugere peccata, sed melioribus inuidere? stultus complexus est manus suas et comedit carnes suas. hic est qui et in prouerbiis piger describitur, continens manibus pectus suum. cui, tamquam citus cursor, uenit inopia et qui propter nimiam famem, hyperbolice autem dictum sit, comedit carnes suas. qui melius putat esse unum pugillum habere farris et otiosum torpentem que uiuere, quam laborantem manum utramque complere. totum autem quod disserit, hoc est ut ostendat et eum qui laborat, et aliquid habet, in mundo patere inuidiae, et rursus eum qui uiuere uult quietus, inopia opprimi, et esse utrumque miserabilem, dum alius propter opes periclitatur, alius propter inopiam egestate conficitur. uel certe sic. qui alienae felicitati inuidet et quasi spiritus furore raptatur et inuidiam in sinum suum receperit, nutrierit que eam in pectore: iste comedit animam et carnes suas. quanto enim eum, cui inuidet, feliciorem uiderit, tanto ipse amplius contabescit et deperit et paulatim zelo et liuore distillat. aliter: manus crebro pro operibus accipiuntur, sicut ibi: uerbum domini quod factum est in manu aggaei; siue illius, uel huius prophetae, quod talia opera gesserit, ut dignus exsisteret, in cuius opere fieret sermo domini. huic congruit et illud dauid: qui docet manus meas in proelium. stultus igitur complexus est manus suas, id est contraxit et extendere noluit, unde non comedit labores manuum suarum quos nec habet, sed carnes suas, uiuens iuxta sapientiam carnis et carnis operibus uescitans. melior est plenus pugillus cum requie, quam plenitudo manuum laboris et praesumptionis spiritus. melius est modicum habere iustum, quam diuitias peccatorum multas. et in prouerbiis: melior est parua acceptio cum iustitia quam multa genimina cum iniquitate. eleganter iustitia requiem habet, iniquitas laborem. et quia singularis numerus in bono semper accipitur, duplex in malo: propterea unus pugillus habet requiem, et duae manus labore sunt plenae. et conuersus sum ego et uidi uanitatem sub sole. est unus, et non est secundus, et quidem filius, et frater non est ei, et non est finis omni labori eius. et quidem oculus eius non satiatur diuitiis; et cui ego laboro, et fraudo animam meam a bonitate. sed et hoc uanitas et distentio pessima est. conuersus sum ad alios et uidi eos, plus quam necesse est, laborare, congregare per fas et nefas opes et non uti congregatis, habere omnia, incubare diuitiis, seruare alteri et suo labore non perfrui; maxime cum nec filium, nec fratrem habeant, nec propinquum ut uideatur pius labor necessariis reseruatus. nihil itaque esse uanius deprehendi, quam eum hominem, qui diuitias congregat, cui eas relinquat ignorans. quod quidem possumus secundum superiorem interpretationem et de his intellegere, qui libros conscribunt et eos fastidiosis lectoribus derelinquunt. quidam hunc locum ab eo quod ait: est unus et non est secundus, super saluatore interpretantur, quod solus et absque ullo comite ad saluandum mundum descenderit. et quamquam multi filii dei sint et fratres eius adoptione dicantur, tamen nullus dignus exstiterit, qui in hoc ei opere iungeretur. cuius laboris non est finis, portantis nostra uitia atque peccata et pro nobis dolentis; et oculus eius non satiabitur diuitiis, semper nostram cupientis salutem et quanto plus peccare quem uiderit, tanto magis ad paenitentiam cohortantis. [4c] melior est duo, quam unus, quibus est merces bona in labore suo, quia, si ceciderit unus, eriget participem suum. et uae uni, cum ceciderit, et non est secundus, qui erigat eum. et quidem, si dormiant duo, etiam calor erit illis; et unus quomodo calefiet? et si inualuerit super eum unus, duo stabunt aduersus eum et funiculus triplex non facile rumpetur. post solitudinis miserias in quibus correptus est ille, qui in opibus conquirendis absque certo herede se cruciat; nunc ad sodalitatem sermo confertur. et dicitur, quid boni habeat amicorum contubernium et in commune solatium, quia et alterius ruina alterius auxilio subleuetur et curas domesticas, ipsius quoque noctis requiem melius exigat ille, qui fidum amicum habeat, quam qui solis opibus incubet requisitis. quod si et robustior quis inimicus contra unum surrexerit, imbecillitatem alterius amici solatio sustentari. et quanto duo uno differant, si amore coniuncti sint, tanto etiam trium contubernium plus ualere. etenim uera caritas, et nullo liuore uiolata, quanto augetur numero, tanto crescit et robore. et haec interim simpliciter dicta sint. ceterum, quia in superiori loco super christo quorumdam intellegentiam posuimus, etiam reliqua eodem ordine disserenda sunt. melius est duos pariter esse, quam unum. melius est enim habitantem in se habere christum, quam solum patere insidiis aduersantis. merces quippe contubernii statim in ipsa societatis utilitate monstratur. si enim ceciderit unus, erigit christus participem suum. uae quippe ei qui, conruerit, christum in se non habet erigentem. quod si etiam dormierit unus, hoc est, si morte fuerit dissolutus et christum se cum habuerit, calefactus et uiuificatus citius reuiuiscet. et si aduersum hominem robustior in expugnando diabolus astiterit, stabit homo, stabit et christus pro homine suo, pro sodali suo. non quod solius christi aduersus diabolum uirtus infirma sit, sed quod liberum homini relinquatur arbitrium et adnitentibus nobis, ipse in proeliando fortior fiat. {quod si etiam pater et filius et spiritus sanctus aduenerint, non cito rumpitur ista sodalitas. quod autem non cito rumpitur, tamen aliquando rumpetur. et in iuda enim apostolo fuit triplex iste funiculus; sed quia post buccellam introiuit in eum satanas, funiculus iste diruptus est. porro quod superius ait: et quidem si dormiant duo, etiam calor erit illis: et unus quomodo calefiet? de elisaeo sumamus exemplum, quod et ipse contraxerit se cum puero et dormierit et calefecerit corpusculum eius et ita uiuificauerit resurgentem. nisi igitur christus nobis cum dormierit et in morte requieuerit calorem aeternae uitae accipere non ualemus}, [4d] melior est puer pauper et sapiens, quam rex senex et stultus, qui nescit prouidere in posterum. quoniam de domo uinctorum egreditur in regem, quia etiam in regno eius natus est pauper. uidi uniuersos uiuentes, qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro illo. non est finis omni populo, uniuersis, qui fuerunt ante illos. et quidem nouissimi non laetabuntur in eo; sed et hoc uanitas et praesumptio spiritus, symmachus hunc locum ita transtulit: melior pauper cum sapientia, rege sene et insipiente qui nesciuit praecauere uicissitudinem. alter enim de carcere exiit ad regnandum; alter uero, cum esset rex natus, paupertate oppressus est. uidi omnes uiuentes, qui gradiuntur sub sole cum adolescente secundo, qui surrexit pro eo. infinitus omnis populus, qui fuit ante utrumque: et posteri non laetabuntur in eo. sed et hoc aura et pastio uenti. hebraeus meus, cuius saepe facio mentionem, cum ecclesiasten me cum legeret, haec baracchibam, quem unum uel maxime admirantur, super praesenti loco tradidisse testatus est. melior est interior homo, qui post quartum decimum pubertatis annum in nobis exoritur, exteriore homine, qui de matris aluo natus est, qui nescit recedere a uitio et qui de domo uinctorum, de utero uidelicet materno, ad hoc exiuit, ut regnaret in uitiis. qui etiam in potestate sua pauper effectus est, mala omnia perpetrando. uidi eos, qui in priore homine uixerunt et cum secundo homine postea uersati sunt, eo uidelicet, qui pro priore decessore generatus est; intellexi que omnes in homine priore peccasse, antequam, secundo nascente, duo homines fierent. qui uero ad meliora conuersi, et hi post litteram philosophorum, sinistro tramite derelicto, ad dextrum apicem contenderunt et secundum, id est nouissimum hominem sunt secuti, non laetabuntur in eo, id est in priore. hoc duos homines et apostolus contestatur et leuiticus non tacet: homo, homo si uoluerit illud uel illud. uir sanctus gregorius ponti episcopus, origenis auditor, in metaphrasi ecclesiastis ita hunc locum intellexit: ego uero praefero adolescentulum pauperem et sapientem seni regi et stulto, cui numquam uenit in mentem, quod possibile sit, quempiam de his, quos uinxerat, ad regnum exire de carcere; et semet de iniqua deinceps potestate corruere. euenit enim interdum ut hi qui sub adolescentulo sapiente fuerint, absque moerore sint: ita tamen ut sub sene rege ante uersati sint. qui enim postea nati sunt, quia mala praeterita nescierunt, nec adolescentulum laudare possunt, qui postea consurrexit, abducti opinione peruersa et impetu spiritus aduersantis. laodicenus interpres res magnas breui sermone exprimere contendens, more sibi solito etiam hic locutus est: de commutatione, inquiens, bonorum in mala nunc ecclesiastis sermo est, insipientem hominem conantis exprimere, qui futura non cogitans, praesentibus et caducis quasi magnis atque perpetuis delectatur. et post diuersa, quae solent hominibus accidere in uita sua, atque mutari, quasi generalem infert de morte sententiam, quod innumerabilis multitudo intereat et paulatim consumatur et transeat, unoquoque in suo loco alium relinquente et rursum alium, successore moriente. origenes et uictorinus non multum inter se diuersa senserunt. post generalem illam sententiam, quae omnibus patet, quod melior sit adolescentulus pauper et sapiens, quam rex senex et insipiens; et quod frequenter eueniat, ut ille per sapientiam suam etiam de carcere regis egrediens, imperet pro dominatore peruerso, et rex insipiens perdat imperium, quod tenebat; super christo et diabolo hunc locum interpretati sunt, quod puerum pauperem et sapientem, christum uelint. puerum, iuxta illud: magnum tibi est uocari te puerum meum; pauperem uero, quia pauper factus est, cum diues esset; et sapientem, quia proficiebat aetate et sapientia et gratia apud deum et homines. iste natus est in regno senis. et idcirco dicit: si esset de mundo hoc regnum meum, ministri utique mei certarent pro me, ut non traderer iudaeis. nunc autem non est de hoc mundo regnum meum. in illius itaque senis stulti regno, qui ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eius, natus est optimus puer et de domo uinculatorum, de quibus ieremias in lamentationibus loquitur, dicens: ut humiliaret sub pedibus eius omnes uinctos terrae, processit ad regnum, et abiit in regionem longinquam, et contra eos, qui se regnare nolebant, post aliquantum temporis rex reuersus est. praesago itaque spiritu uidit ecclesiastes omnes uiuentes, qui possunt adolescentis participes esse, dicentis: ego sum uita, uetere stulto rege dimisso, christum sequi. simul que duo ex israel populi significantur. prior qui ante aduentum domini fuerit et posterior qui antichristum pro christo suscepturus est; quod prior non penitus sit abiectus, prima quippe ecclesia ex iudaeis et apostolis congregata est; et in fine iudaei, qui antichristum pro christo suscepturi sunt, non laetentur in christo. [4e] custodi pedem tuum, cum uadis in domum dei et appropinqua, ut audias. donum enim insipientium sacrificium, quia nesciunt quod faciunt malum. praecepta dat uitae, et non uult nos offendere euntes ad ecclesiam. non enim ingredi domum dei, sed sine offensione ingredi, laudis est. et si esset omnium qui sunt in ecclesia dei, audire sermonem, numquam addidisset: et appropinqua, ut audias. denique moyses solus prope accedebat ad audiendum deum, ceteri accedere non ualebant. quod stulti nescientes remedium esse peccati, aestimant oblatione munerum deo satisfacere se posse et ignorant hoc quoque malum esse atque peccatum, non oboedientia et bonis operibus, sed donis et uictimis emendare uelle, quod fecerint. huic congruit illud quod alibi dicitur: oboedientia super sacrificium. et: misericordiam uolo et non sacrificium. [5a] Cap. 5. noli festinare in ore tuo, et cor tuum non festinet ad proferendum sermonem in conspectu dei, quia deus in caelo, et tu super terram. propter hoc sint uerba tua pauca, quia ueniet somnium in multitudine sollicitudinis et uox insipientis in multiplicatione sermonum. plerique arbitrantur hoc in praesenti loco praecipi, ne coram deo facile aliquid promittamus et sine consideratione uirium uoueamus ea quae explere non possumus. adesse quippe praesentem deum et licet ille in caelo, nos esse uideamur in terra; tamen audire, quae loquimur et insipientiam nostram argui ex multiplicatione sermonum. alii uero melius intellegentes, hoc praecipi affirmant, ne aut loquentes, aut cogitantes plus de deo quam possumus, opinemur; sed sciamus imbecillitatem nostram, quod, quantum caelum distat a terra, tantum nostra opinatio a natura illius separetur; et idcirco debere uerba nostra esse moderata. sicut enim qui in multis cogitationibus est, ea frequenter somniat, de quibus cogitat; ita qui plura uoluerit de diuinitate disserere, incidet in stultitiam. uel certe sic: uerba nostra pauca ideo esse debere, quod etiam ea quae nosse nos arbitramur, per speculum uidemus et in aenigmate, et uelut somnium comprehendimus, quod tenere nos aestimamus. cum que plura, ut nobis uisum fuerit, duxerimus, finem disputationis nostrae esse stultitiam. ex multiloquio enim nos non effugere peccatum. cum uotum feceris deo, ne moreris reddere illud, quia non est uoluntas in insipientibus. quaecumque uouis, redde. melius est non uouere, quam uouere et non reddere. simplex intellegentia interpretatione non indiget. melius est non promittere quam promissa non facere, quia displiceant deo et inter insipientes computentur, qui uota non expleant. quod autem ait: non est uoluntas in insipientibus, subauditur, dei, iuxta illud apostoli: et utique non fuit uoluntas, ut nunc uenirem ad uos. quod si uolumus et curiosius aliquid dicere, praecipitur christiano, ut fidem opere compleat et non sit similis iudaeorum qui spondentes atque dicentes: omnia quaecumque dominus praecipit faciemus, adorauerunt idola. et post uerberatos seruos et lapidibus oppressos, nouissime ipsum quoque patrisfamiliae filium trucidarunt. melius est ergo ancipitem diu librare sententiam, quam in uerbis facilem, in opere esse difficilem. seruus enim qui scit uoluntatem domini sui et non faciet eam, uapulabit multis. non des os tuum, ut peccare faciat carnem tuam. et ne dixeris in conspectu angeli, quia ignorantia est; ne irascatur deus super uocem tuam et dissipet opera manuum tuarum. hebraeus ita sensit: quod non potes facere, ne promittas. non enim in uentum dicta transeunt, sed a praesenti angelo, qui unicuique adhaeret comes, statim perferuntur ad dominum. et tu qui putas ignorare deum, quod pollicitus es, prouocas eum ad iracundiam, ut omnia tua opera dissipentur. sed in eo quod ait: ut peccare faciat carnem tuam; non diligenter euentilans, ita intellexit, quasi dixisset: non des os tuum, ut non pecces. nobis uero alter sensus uidetur, quod arguantur hi, qui de ui carnis queruntur et aiunt se corporis necessitate compulsos ea facere, quae nolint, secundum illud apostoli: non enim quod uolo, hoc ago, sed quod nolo et cetera. noli itaque, ait, uanas excusationes quaerere et dare occasionem carni tuae ad peccandum, et dicere: non ego pecco, sed quod habitat in mea carne peccatum. denique in eo loco ubi ait: et ne dixeris coram angelo, quia ignorantia est, aquila interpretans uerbum hebraicum "segaga", pro ignorantia, g-akousion transtulit, id est non spontaneum. si enim, inquit, hoc dixeris, deum prouocas quasi auctorem mali atque peccati, ut iratus, si quid uideris boni habere, auferat de manibus tuis. uel certe talia sentientem, tradat in reprobum sensum, ut facias ea quae non conueniunt. [5b] quia in multitudine somniorum et uanitates, et uerba plurima. sed deum time. et hunc locum ita hebraei edisserunt. nec superiora facias, de quibus iam dictum est, ne facile somniis credas. cum enim diuersa uideris et per nocturnam quietem uariis anima fuerit exagitata terroribus, siue incitata promissis, tu ea contemne, quae somnii sunt. et solum deum time. qui enim somniis crediderit, uanitatibus se et ineptiis tradet. aliter: quia dixi atque praecepi: non des os tuum, ut peccare facias carnem tuam, et quaeras uarias excusationes; hoc nunc infero, quoniam in somno uitae istius et imagine, umbra, nube qua uiuimus, multa possumus inuenire, quae nobis uerisimilia uideantur et nostra excusare peccata. propterea admoneo, ut id solum caueas, ne putes absentem deum sed eum timeas, et scias cunctis operibus tuis adesse praesentem; te que liberi arbitrii conditum non cogi, sed uelle quod facias. si calumniam pauperis et rapinam iudicii et iustitiae uideris in regione, ne mireris super negotio; quia excelsus super excelsum custodit, et excelsior est super eos et amplius terrae in omnibus est rex in agro culto. christi tunica contexta desuper, nec a crucifigentibus scindi potuit; et eum a quo daemonia saluator eiecerat, apostolorum indutum uestimentis abire praecepit. itaque et nos nitamur ecclesiastis nostri uestimenta non scindere, nec pro uoluntate nostra opinationum pannos hinc inde consuere, sed unum disputationis seruare textum et eumdem sensum et ordinem sequi. supra dixerat: ne dixeris in conspectu angeli, quoniam ignoratio est, ne irascatur deus super uoce tua, et reliqua; et aduersum eos fuerat locutus, qui negarent prouidentia res humanas regi. quia igitur aduersus hoc praeceptum suboriebatur quaestio, et quare iusti calumniam sustinent et quare iniqua fiant in toto orbe iudicia, et non est ultor deus; nunc infert et soluit, quod opponi poterat, dicens: si uideris calumniam pauperis, qui beatus in euangelio praedicatur, et res ui geri, non iustitia, ne mireris, et tibi nouum aliquid esse uideatur. excelsus quippe super excelsos haec respicit deus, qui angelos suos super iudices et reges terrae praeposuit, qui possunt utique prohibere iniustitiam, et magis in terra ualere, quam quaeuis hominum potestates. sed quoniam seruat in fine iudicium et in consummatione mundi quando matura seges fuerit, et messores uenerint, iussurus est ut separetur triticum, et lolium tradatur incendio. [5c] auarus ergo describitur, quod numquam opibus expleatur et quanto plus habuerit, tanto plus cupiat. flacci quoque super hoc concordante sententia, qui ait: semper auarus eget, et nobilis historici, quod auaritia neque copia neque inopia minuatur. nihil ergo, inquit ecclesiastes, prosunt diuitiae possidenti, nisi hoc solum ut uideat quod possidet. quanto enim maior fuerit substantia, tanto plures ministros habebit, qui opes deuorent congregatas. ille autem uideat tantum, quod habet et plus quam unius hominis cibum capere non possit. dulcis somnus operanti, siue paululum, siue plus comederit. et saturitas diuitis non sinit eum dormire. adhuc de diuite et auaro sermo est et comparatur operanti et absque sollicitudine dormienti, siue parum siue multum comederit, quod ille labore operis et sudore qualemuis cibum digerat, et dulci somno perfruatur. diues uero distentus dapibus et cogitationibus in diuersa laceratus, dormire non ualeat, redundante crapula, et incocto cibo in stomachi angustiis aestuante. porro, quia somnus, et communis de hac uita exitus appellatur, melior erit requies eius qui operatur in praesenti et secundum uires suas in bonis operibus conseruatur, quam eorum diuitiae, de quibus scribitur: uae uobis diuites, quia recepistis consolationem uestram. est languor pessimus, quem uidi sub sole, diuitias custodiri a domino in malum eius. et perierunt diuitiae illae in distentione pessima. et genuit filium, et non est in manibus eius quicquam. sicut egressus est de utero matris suae, nudus reuertetur, ut uenit et nihil tollet laboris sui, ut uadat in manibus eius. sed et hoc languor pessimus, quia sicut uenit, sic et uadit. quid ergo habebit amplius, quia laborauit in uentum? et omnibus diebus suis in tenebris comedet et in indignatione plurima, et in infirmitate, et in iracundia. cum superiore iunge quod sequitur: ecclesiaste diuitem describente, qui nec ipse possit suis diuitiis perfrui et crebro propter eas in discrimen ueniat, nec heredi, quod congregauit, relinquat; sed et ipse et filius suus, sicut uenerunt nudi, ita nudi reuertantur in terram et nihil eos suorum comitetur laborum. nonne enim languor est pessimus, pro diuitiis cogitatione torqueri, et perituras opes, nec quas nobis cum possumus auferre morientes, in tristitia, in gemitu, in indignatione, in litibus, casso labore conquirere? et haec secundum simplicem sensum. ceterum ut altius eleuemur, de philosophis mihi uidetur, uel haereticis dicere, qui congregant diuitias dogmatum in malum suum, et nec repertores utilitatem possunt aliquam consequi, nec sectatoribus suis fructum relinquere perpetuum. sed et ipsi, et discipuli, reuertuntur in terram et perdunt diuitias ab eo qui dixit: perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. uere quippe, sicut egressi sunt de utero matris suae, de peruersa uidelicet ecclesia, eius que contraria de qua scriptum est: quae autem sursum est ierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum; sic nudi uadent in uentum, et in nihilum laborantes. qui defecerunt scrutantes scrutinio, et feruntur omni uento doctrinae, nec habent lucem, sed in tenebris sua comedunt sacramenta; et semper in infirmitate, semper in iracundia sunt, thesaurizantes sibi iram in die irae, nec habentes propitium deum. [5d] ecce quod uidi ego bonum, quod est optimum, comedere, et bibere, et cernere iucunditatem in omni labore suo, quo laborauit sub sole numero dierum uitae suae, quos dedit ei deus, haec quippe est pars eius. sed et omnis homo, cui dedit deus diuitias et substantiam et concessit ei, ut uesceretur ex eis, et tolleret partem suam, et laetaretur de labore suo, hoc dei donum est. non enim multum recordabitur dierum uitae suae, quia deus occupat in laetitia cor eius. ad comparationem eius, qui opibus suis in curarum tenebris uescitur, et cum grandi uitae taedio peritura comportat, meliorem dicit esse eum, qui praesentibus fruitur. hic enim uel parua uoluptas est in fruendo, ibi uero sollicitudinum tantummodo magnitudo. et reddit causas, quare dei donum sit frui posse diuitiis. quoniam, non multum recordabitur dierum uitae suae. auocat quippe eum deus in laetitia cordis sui: non erit in tristitia, non cogitatione uexabitur, abductus laetitia et uoluptate praesenti. sed melius est iuxta apostolum spiritalem escam et spiritalem potum a deo datum intellegi et uidere bonitatem in omni labore suo, quia ingenti labore et studio uera possumus contemplari bona. et haec est pars nostra, ut in nostro studio et labore laetemur. quod licet bonum sit, tamen, donec christus manifestetur uita nostra, necdum plene bonum est. et ideo non multum recordabitur deus dierum uitae nostrae. notandum quoque, quod hic g-perispasmos in meliori parte accipitur pro occupatione spiritalis uerae que laetitiae. [6a] Cap. 6. est malum, quod uidi sub sole et frequens apud homines. uir cui dedit deus diuitias et substantiam, et gloriam, et nihil deest animae eius ex omnibus, quae desiderauit, et non dedit ei potestatem deus, ut manducaret ex eo, sed uir alienus comedit illud. haec uanitas et languor pessimus est. si genuerit uir centum et annis multis uixerit, et plures fuerunt dies annorum eius, et anima eius non repleatur bonis, nec sepulcrum fuerit ei, dixi melius ab eo esse abortiuum. in uanitate quippe uenit et in tenebris uadit et in tenebris nomen eius abscondetur. et quidem solem non uidit, nec cognouit, requies huic magis quam illi. et si uixerit mille annos duplices et bonitatem non uidit, nonne ad locum unum omnia properant? describit auarum diuitem et hoc malum frequens esse in hominibus asserit, quod nihil eorum, quae in mundo putantur bona, ei desit, et nihilominus stultissima parcitate se cruciet, aliis deuoranda conseruans. necnon et illud hyperbolice adicit, quod etiam si centum liberos procrearit, et non ut adam, prope mille, sed duobus milibus annis uixerit, et anima eius cupiditate et auaritia contabescat; multo deterioris conditionis sit abortiuo, qui statim ut natus uidetur, interiit. ille enim nec mala uidit, nec bona; iste uero, cum bona possederit semper tristitiis et cogitatione cruciatus est magis que requiem habeat abortiuus, quam auarus ille longaeuus; et tamen ambo aequali fine rapiantur, dum et hic et ille morte simili subtrahuntur. potest hoc et de israel accipi, quod dederit ei deus legem, et prophetas et testamentum et repromissionem et saluatore dicente: auferetur a uobis regnum dei et dabitur genti facienti fructus eius. haec omnia ad alienum et peregrinum de gentibus translata sint populum et uideant illi bona sua, et non fruantur. multo que nos conditionis esse melioris, qui quasi abortiui et nouelli putabamur ab eis, qui sibi in antiquitate applaudebant de patribus gloriantes atque dicentes: pater noster est abraham; et tamen ad unum locum et nos et illos properare, id est ad iudicium dei. quod autem in medio ait: et quidem sepulcrum non fuit ei; siue hoc significat, quod diues ille de sua morte non cogitet, et cum omnia possideat, etiam in exstructione sepulcri auarus sit; siue quod saepe propter ipsas diuitias occisus insidiis, insepultus abiciatur, siue, quod melius puto, nihil boni facinoris egerit, ex quo sibi queat apud posteros memoriam comparare, et non uitam silentio transire, uelut pecudes, cum habuerit materiam, per quam potuerit apparere quod uixerit. omnis labor hominis in ore eius et quidem anima non implebitur. quid enim est amplius sapienti a stulto, quid pauperi, nisi scire, ut uadat contra uitam? [6b] omne quod laborant homines in hoc mundo, ore consumitur et attritum dentibus uentri traditur digerendum. cum que paululum gulam delectauerit, tamdiu uidetur tribuere uoluptatem, quamdiu gutture continetur. cum uero in aluum transierit, desinit inter cibos esse distantia. et post haec omnia, non repletur anima comedentis: siue quod rursum desideret, quod comedit et tam sapiens quam stultus absque cibo nequeat uiuere, et pauper nihil aliud quaerat, nisi quomodo possit organum sui corpusculi sustentare, nec interire inedia. siue quod nullam utilitatem anima ex refectione corpusculi capiat et cibus tam sapienti quam stulto communis sit, et illuc uadat pauper, ubi opes esse perspexerit. melius est autem hoc intellegi de ecclesiastico uiro, qui in scripturis caelestibus eruditus, omnem laborem suum habet in ore suo et anima eius non impletur, dum semper cupit discere. et in eo plus habet sapiens, quam insipiens, quia cum pauperem esse se sentiat, pauperem autem illum, qui in euangelio beatus dicitur, properat ad ea comprehendenda, quae uitae sunt, et ambulat arctam et angustam uiam, quae ducit ad uitam, et pauper est a malis operibus et scit ubi christus qui uita est, commoretur. melior est aspectus oculorum super ambulantem in anima. sed et hoc uanitas et praesumptio spiritus. dilucide hoc interpretatus est symmachus dicens: melius est prouidere, quam ambulare, ut libet. id est melius est iuxta sensum cuncta agere, qui animae est oculus, quam uoluntatem cordis sequi. hoc est enim ambulare in anima, sicut ezechiel ait: qui ambulant in uoluntate cordis sui. uel certe superbum et sibi placentem arguit et meliorem dicit esse eum, qui cuncta prouideat, quam illum, cui nihil placet, nisi quod ipse fecerit; quo nihil est deterius, et omni uento inanius. rursum et hic praesumptionem spiritus, aquila et theodotion, pastionem uenti, interpretati sunt; symmachus uero afflictionem spiritus. porro sciendum quod apud hebraeos et spiritus et uentus similiter appellentur id est: "ruha". quid est, quod futurum est? iam uocatum est nomen eius, et cognitum, quia est homo, et non poterit iudicari cum fortiore se. aperte de saluatoris praedicatur aduentu, quod qui futurus est, antequam in corpore cerneretur, iam uocatum est in scripturis nomen eius et cognitum prophetis et sanctis dei, quia homo sit; et iuxta hoc quod homo est, non possit se conferre cum patre. et in euangelio dicat: pater qui me misit, maior me est. unde et in consequentibus praecipitur, ne ultra quam nobis de eo scriptum est, requiramus, ne uelit homo plus scire, quam scriptura testata est. cum enim de statu nostro ignoremus et uita nostra quasi umbra pertranseat, et futura incerta sint, non nobis expedit ut maiora quam possumus inquiramus. nonnulli illud in hoc loco significari putant, quod omnium, qui futuri sunt, et hominum corpore circumdandi, iam deus uocabulum nouerit; nec possit homo respondere contra artificem suum, quare ita uel ita factus sit. quanto enim amplius quaesierimus, tanto magis ostendi uanitatem nostram et uerba superflua; et non ex praescientia dei liberum tolli arbitrium, sed causas ante praecedere, quare unumquodque sic factum sit. quia sunt uerba multa multiplicantia uanitatem. [7a] Cap. 7. quid est amplius homini? quis enim cognouit quid sit bonum homini in uita, numerum dierum uitae uanitatis eius? et faciet eas quasi umbram, quia quis annuntiabit homini, quid sit post illum sub sole? cum, inquit, ignoret homo de statu suo et quaecumque uidetur scire et cernere, non ut se rei ueritas habet, sed per speculum et umbram et imaginem uideat, nec futura cognoscat et in multiloquio non effugiat peccatum; silentium ponat ori suo et credat eum uenisse qui scriptus est, quomodo, et quantus, et qualis uenerit, non requirens. bonum est nomen super oleum bonum et dies mortis super diem natiuitatis eius. considera, inquit, o homo, dies tuos breues et quia cito esse, soluta carne, cessabis; fac tibi famam longiorem, ut quomodo unguentum nares odore delectat, sic ad tuum uocabulum cuncta posteritas delectetur. quod perspicue interpretatus est symmachus, dicens: melius est nomen bonum, quam unguentum bene olens. siquidem moris est hebraeorum unguentum bonum, oleum nuncupare. quod autem ait: et dies mortis super diem natiuitatis eius, uel hoc ostendit, melius esse exire de saeculo et carere tribulationibus atque incerto uitae statu, quam ingredientem mundum, haec omnia sustinere. uel certe quod in morte, quales simus, notum sit; in exordio uero nascendi, quales futuri simus, ignoretur. aut quod natiuitas alliget corpore libertatem animae, mores resoluat. melius est ire ad domum luctus, quam ad domum conuiuii, in quo finis est omnis hominis; et qui uiuit, dabit ad cor suum. utilius est ad exequias funeris, quam ad domum ire conuiuii, quia ibi conditionis nostrae et fragilitatis humanae ex praesenti cadauere commonemur. in conuiuii autem laetitia, etiam si quid timoris habere uidebamur, amittimus. nouissimum uersum apertius interpretatus est symmachus, dicens: et qui uiuit, respiciet ad mentem. ex quibus approbatur, in eo quod superius cibum et potum uisus est approbare, non eum uoluptatem rebus praeferre cunctis, ut plerique male aestimant, sed ad comparationem auaritiae et nimiae parcitatis, licet breue sit, plus esse, si uel ad momentum quis suis opibus perfruatur. numquam enim tristitiam luctus festiuitati conuiuii praetulisset, si bibere et uesci alicuius putasset esse momenti. [7b] melior est ira quam risus, quia in maerore uultus emendabitur cor. risus dissoluit mentem, ira corripit et emendat. irascamur et nobis, si quando peccamus, irascamur et aliis. per tristitiam quippe uultus, melior fiet animus, ut interpretatus est symmachus. et idcirco: uae nunc ridentibus, quoniam ipsi lugebunt. cor sapientium in domo luctus et cor insipientium in domo laetitiae, beati, inquit saluator, lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. lugebat et samuel regem saul omnibus diebus uitae suae. et paulus super eos qui post peccata uaria noluerant agere paenitentiam, lugere se dicit. cor igitur sapientis uadat ad domum talis uiri, qui se corripiat delinquentem, ut adducat ad lacrimas, qui prouocet propria flere peccata, et non eat ad domum laetitiae, ubi doctor adulatur et decipit, uni non conuersionem audientium, sed plausus quaerit et laudem. talis praeceptor plangitur, diues in sermone, diues in uerbis, qui quia saturatus est, propterea recipit consolationem suam. denique huic expositioni etiam sequentes uersiculi concordant. ait enim: melius est audire correptionem sapientis, super uirum audientem carmen stultorum. quia sicut uox spinarum sub olla, sic risus stulti. sed et hoc uanitas. melius est enim a sapiente corripi, quam adulatione decipi blandiente. cui simile est illud: meliora sunt uulnera amici, quam uoluntaria oscula inimici. sicut enim uox spinarum ardentium sub olla, strepitum reddit insuauem, sic et palpantis magistri uerba non proderunt, uel ad curas saeculi, quae spinae interpretantur, auditores suos cohortantis, uel futuro eos incendio praeparantis. symmachus pro eo quod nos posuimus: quia sicut uox spinarum sub olla, sic risus stulti. hunc sensum interpretans quem supra disseruimus, ait: per uocem enim imperitorum uinculis quispiam colligatur. hoc est ad uocem talium praeceptorum magis auditor innectitur, dum uinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. [7c] calumnia conturbat sapientem et perdet cor fortitudinis eius. nunc sapientem in profectu positum accipe, secundum illud: argue sapientem et diliget te. sapiens quippe perfectus nulla argutione indiget, nulla calumnia conturbatur. utamur hoc uersiculo, si quando iustum uirum atque sapientem uidemus calumniam sustinere et turbari de iniquitate iudicii, nec deum statim subuenire praesentem. pro eo uero quod septuaginta, et aquila, et theodotion interpretati sunt, perdit cor eutonias~g autou~g, id est fortitudinis siue uigoris eius. symmachus ait: et perdit cor matthana (donum); tam uerbum hebraicum, quam interpretationem eius copulans, et faciens illum sensum, qui alibi scriptus est: excaecant munera etiam sapientium oculos. melius est nouissimum sermonis, quam principium eius. meliores sunt in dicendo epilogi, quam exordium. in his enim dicentis sollicitudo finitur, in illo incipit. uel certe sic: qui incipit audire sermonem et ad praeceptorem uadit, in principio est; qui uero extrema audit, consummatus est atque perfectus. sed et hoc modo intellegi potest: dum in isto saeculo sumus, quod scimus, omne principium est; cum autem uenerit quod perfectum est, in nouissimis et consummatis erimus. hebraeus ita hunc locum cum sequenti uersiculo disseruit: melius est finem te considerare negotii, quam principium et patientem esse, quam impatientiae furore raptari. discimus quoque ex hac sententiola, nullam in hominibus esse sapientiam, cum melius sit facere, quam proloqui; et quia cum finita fuerit oratio, intra semetipsum recogitat auditor, quid dictum sit, cum autem coeperimus loqui, necdum quid utilitatis accepit. melior est patiens super excelsum spiritu. quia superius iram concesserat, dicens: melior est ira, quam risus, ne putaremus iram, quae est in passione laudari, nunc praecipit iram penitus esse tollendam. ibi enim pro correptione in peccantes et eruditione in minores iram posuit, hic uero impatientiam refrenauit. patientia autem non solum in angustiis, sed et in laetioribus necessaria est, ne plus quam concedet, exaltemur. uidetur mihi ei qui nunc excelsus appellatur spiritu in euangelio, pauper spiritu esse contrarius, qui et in beatitudine ponitur. ne festines in spiritu tuo, ut irascaris, quia ira in sinu stultorum requiescit. non quo concedat tardius irascendum, idcirco nunc dicit: ne festines in spiritu tuo irasci; sed quod cum furens et recens fuerit ira, dilata facilius sedetur et possit auferri. et quia semper ira iuncta superbiae est, desiderans ultionem, meliorem et supra patientem dixit esse, quam eum qui excelsus est spiritu et nunc signum insipientiae dedit, quia quamuis aliquis potens existimetur et sapiens, si iracundus sit, insipiens arguatur: ira quippe in sinu stultorum requiescit. [7d] ne dixeris: quid factum est? quia dies priores meliores erant, quam isti; non enim sapienter interrogasti de hoc. ne uetus saeculum praesenti praeferas, quia unus utriusque est conditor deus. uirtutes bonos dies uiuenti faciunt, uitia malos. ne dicas ergo meliores dies fuisse sub moyse et sub christo, quam modo sunt. nam et illo tempore plures fuerunt increduli et dies eorum mali facti sunt; et nunc credentes multi repperiuntur, de quibus saluator ait: beatiores qui non uiderunt et crediderunt. aliter: sic debes uiuere ut semper praesentes dies meliores tibi sint, quam praeteriti, ne cum paulatim decrescere coeperis, dicatur tibi: currebatis bene, quis uos impediuit ueritati non oboedire? et iterum: incipientes spiritu nunc carne consummamini. aliter: ne dicas meliora tempora olim quam nunc, moysi quam christi, legis fuisse, quam gratiae. si enim hoc uolueris quaerere, imprudenter facis, non uidens, quantum distet euangelium a ueteri testamento. bona est sapientia cum hereditate et amplius uidentibus solem, quia quomodo umbra sapientiae, sic umbra argenti; et quod plus est, scientia sapientiae uiuificabit habentem se. maioris est gloriae sapiens cum diuitiis, quam tantum sapiens. alii enim sapientia indigent, alii opibus, et qui sapiens est, et non diues, potest quidem docere quod bonum est, sed interdum non potest praestare quod petitur. idcirco ait: quia ut umbra sapientiae, sic umbra pecuniae, id est quomodo protegit sapientia, sic interdum protegit et pecunia. et ne uideretur sapientiae detraxisse, dum eam fortuito bono subiecit (non enim in nostra est potestate habere diuitias, quas iniusti saepe plus possident), propterea maiorem esse sapientiam demonstrat dicens: et amplius scientia sapientiae uiuificabit habentem se. {in eo, inquit, maior est sapientia diuitiis, quod absque ullis opibus uiuificat eum, qui se habuerit. quidam hunc locum ita interpretantur: hereditatem, inquiunt, pro conuersatione bona posuit, per quam heredes sumus dei, et coheredes christi. uult igitur ecclesiastes docere, quanto differant hi qui solem merentur uidere iustitiae et habent sapientiam cum conuersatione bona, ab his qui absque sapientia, uitae tantum et conuersationis studium commodarunt. quod quidem et daniel ostendit, dicens: intellegentes sermones meos fulgebunt, ut luminaria caeli; siue ut theodotion interpretatus est: quasi splendor firmamenti. qui uero fecerunt sermones meos, quasi stellae caeli. umbram autem argenti, siue pecuniae, illam secundum g-anagohgehn debemus accipere, de qua talenta et minae in parabolis euangelii colliguntur, ut cum fuerimus sub umbra sapientiae, et sub umbra talis argenti: per diem sol non uret nos, neque luna per noctem. sed et hoc dici potest, quia umbra est uita nostra supra terram: et spiritus uultus nostri christus dominus cui diximus: in umbra eius uiuemus in gentibus. omnis nostra in hac uita protectio instar umbrae est, siue sapientiae, siue supradicti argenti, donec aspiret dies, et amoueantur umbrae. symmachus more suo etiam in hoc loco manifestius interpretatus est, dicens: quomodo protegit sapientia, similiter protegit et pecunia. sequens autem uersiculus perspicue ad studium scientiae cohortatur}. [7e] uide opera dei, quoniam quis poterit adornare quem deus peruerterit? et in hoc loco ita symmachus transtulit: disce opera dei, quia nemo poterit corrigere, quod ille imminuit; id est sufficit tibi de scripturis sanctis, siue ex ipsa contemplatione elementorum, scire et intellegere quae facta sunt; non tamen causas rationes que perquirere quare unumquodque sic factum sit, uel aliter fieri debuisse, quam factum est. uerbi gratia, si quis uelit quaerere cur moysi ita loquatur deus: quis fecit mutum et surdum et uidentem et caecum, nonne ego dominus deus? et dicat: cur caecus et surdus et mutus ita creati sunt, et cetera his similia? sumendum est in hoc loco testimonium de septimo decimo psalmo, in quo ad dominum dicitur: cum sancto sanctus eris et cum peruerso peruerteris. et dicendum sanctum dominum esse cum eo, qui sanctus est et peruerti apud eum, qui sua uoluntate fuerit ante peruersus. iuxta illud quoque, quod in leuitico scriptum est: si ambulauerint ad me peruersi et ego ambulabo ad eos in furore meo peruersus. quod quidem et illud poterit exponere, quare indurauerit deus cor pharaonis. quomodo enim una atque eadem solis operatio liquefacit ceram et siccat lutum, et pro substantia sua et liquescit cera, et siccatur lutum; sic una dei in aegypto signorum operatio molliebat cor credentium et incredulos indurabat, qui iuxta duritiam suam, et impaenitens cor, thesaurizabant sibi iram in die irae ex his mirabilibus, quae cum uiderent fieri, non credebant. in die bonitatis esto in bono et in die malo uide. et quidem istud congruum huic fecit deus ad loquendum, ut non inueniat homo post eum quicquam. scio me audisse in ecclesia ab eo, qui putabatur habere scientiam scripturarum, ita hos uersiculos edissertos: dum in praesenti saeculo es, et boni quid operis potes facere, labora, ut postea ipse securus in die malo, hoc est in die iudicii, torqueri alios uideas. sicut enim praesens saeculum fecit deus, in quo nobis fructum bonorum operum possumus praeparare; ita et futurum, in quo nulla boni operis datur facultas. uisus est quidem suadere, cum diceret audientes, sed mihi uidetur alius esse sensus, quem et symmachus transtulit, dicens: in die bono esto in bono; diem uero malum intuere. siquidem hoc simile huic fecit deus, ut non inueniret homo quod contra eum quereretur. et bona, inquit, et mala, prout tibi euenerint, sustine. nec putes uel bonorum tantum uel malorum in mundo esse naturam, cum ex contrariis mundus ipse subsistat, calidis et frigidis, siccis et humentibus, duris et mollibus, tenebrosis et lucidis, malis et bonis. hoc autem fecit deus, ut habeat locum sapientia et in eligendo bono et uitando malo, liberum homini relinquatur arbitrium, ne se dicat insensibilem, et stolidum a deo esse generatum; sed eum ideo fecisse diuersa, ut homo queri de sua conditione non posset. simul que hoc testimonium consequenter superioribus copulabitur, in quibus ait: quis poterit adornare quod peruerterit deus? [7f] omnia uidi in diebus uanitatis meae. est iustus periens in iustitia sua et est impius longaeuus in malitia sua. huic quid simile saluator in euangelio ait: qui inuenit animam suam, perdet eam. et qui perdiderit animam suam propter me, inueniet eam. macchabaei pro lege dei atque iustitia uisi sunt in sua perire iustitia, et martyres, qui sanguinem fudere pro christo. econtrario qui et illo tempore suillam carnem comederunt et post aduentum domini sacrificauerunt idolis, uisi sunt in hoc saeculo uiuere, et propter suam malitiam perseuerare longaeui. sed dei in occulto patientia est et tribulare nunc sanctos, ut recipiant mala in uita sua, et peccatores non uisitare pro scelere, et quasi ad uictimam reseruare, ut et illis possit aeterna bona restituere; et his mala inferre perpetua. hebraei iustos pereuntes in iustitia sua, filios aaron suspicantur, quod dum putant se iuste agere, alienum ignem obtulerint. et impium longaeuum in malitia sua manassen dicunt, qui post captiuitatem restitutus in regnum longo deinceps tempore uixerit. noli esse iustus multum et ne quaeras amplius ne obstupescas. si quem rigidum et trucem ad omnia fratrum peccata conspexeris, ut nec in sermone peccanti, nec propter naturalem interdum pigritiam moranti, det ueniam, hunc scito plus iustum esse quam iustum est. cum enim saluator praecipiat, dicens: nolite iudicare, ut non iudicemini; et nullus sit absque peccato, nec si unius quidem diei fuerit uita eius, inhumana iustitia est fragilitati conditionis hominum non ignoscens. noli ergo esse iustus multum, quia pondus grande et pondus paruum abominatio coram domino. unde et apud philosophos uirtutes in meditullio positae sunt et omne quod nimis est, siue sursum, siue deorsum, reputatur in uitio. quod autem ait: et noli quaerere amplius, ne conturberis; siue ne obstupescas, mentem nostram scit perfectam comprehendere non posse sapientiam et mensuram fragilitatis nostrae iubet nos scire debere. denique et paulus ei, qui plus quam homo scire poterat, requirebat dicens: quid adhuc queritur? uoluntati enim eius quis resistit? respondit: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? et cetera. si enim causas quaestionis ille, qui interrogans introducitur, audisset ab apostolo, stupore forsitan torpuisset et gratiam sensisset inutilem. quia est et donum iuxta eumdem apostolum, quod non prosit ei cui datum est. hebraei hoc mandatum, id est: noli esse iustus multum, super saule interpretantur, qui agag misertus est, quem dominus imperauerat occidi. sed et illi de euangelio seruus, cui ignouerat dominus et ipse conseruo noluit ignoscere, huic potest uersiculo coaptari, quod fuerit iustus multum. [7g] ne impie agas multum et noli esse stultus; cur morieris in tempore non tuo. cum deus loquatur: nolo mortem morientis, tantum reuertatur et uiuat; semel peccasse sufficiat; debemus nos erigere post ruinam. si enim iuxta eos qui de physicis disputant, nouit hirundo pullos de sua oculare chelidonia et dictamnum capreae appetunt uulneratae; cur nos ignoremus medicinam paenitentiae propositam esse peccantibus? quod autem ait: ne moriaris in tempore non tuo; scimus chore, et dathan, et abiron propter seditionem aduersum moysen et aaron, repentino terrae hiatu deuoratos, et in emendationem aliorum, ante diem iudicii etiam in hac uita plurimos iudicatos. quod dicit ergo, tale est: noli peccatis adicere peccata, ne prouoces deum etiam hic tibi inferre supplicium. bonum est retinere te istud. et quidem ab hoc ne dimittas manum tuam, quoniam qui timet deum, egredietur omnia. bonum est iustis benefacere sed et peccatoribus benefacere, non iniustum est. bonum est domesticos fidei sustentare, sed et omni petenti tribuere, praeceptum est. timens quippe deum et imitator conditoris sui, qui pluit super iustos, et iniustos, absque respectu personarum omnibus benefacere festinat. aliter: quia uita haec miserabilis diuersis cotidie uariatur euentibus, tam ad aduersa, quam ad prospera, iusti animus praeparetur, et poscat dei misericordiam, ut quodcumque euenerit, librata mente sustentet. qui enim timet deum, nec prosperis eleuatur, nec opprimitur aduersis. sapientia confortabit sapientem super decem potestatem habentes, qui sunt in ciuitate; quia homo non est iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. propterea sapientia confortat iustum, et omnium principum ciuitatis super eum excedit auxilium, quia quamuis aliquis iustus sit, tamen dum in hac carne est constitutus, subiectus est uitiis atque peccatis, et maiore praesidio indiget. aliter: decem qui potestatem habent, et in urbe consistunt, angeli sunt, qui ad perfectum numerum peruenere denarium, et auxiliantur humano generi. sed si quis consideret omnia auxilia, maius est auxilium sapientiae, id est domini nostri iesu christi. postquam enim dixerunt angeli: curauimus babylonem et non est curata, relinquamus eam, et abeat unusquisque in terram suam. tunc magister medicorum ipse descendit et respersos nos sanguine, et peccatorum madentes cruore qui omnem substantiam nostram expenderamus in medicos, tactu fimbriae suae sanauit. sanauit autem in ciuitate, hoc est in mundo isto, et confortauit sapientem, siue ut septuaginta transtulerunt, adiuuit. omni enim qui habet, dabitur et adicietur ei. quia autem indiguit homo positus in peccatis et infixus in limo profundi, maiore auxilio; idcirco uenit ipsa sapientia. aliter: supra dixerat et domesticis et alienis bene esse faciendum. poterat ergo aliquis respondere: si omnibus benefacere uoluero, non habeo unde faciam. nec potest iustus tantas habere diuitias, quae solent magis peccatoribus abundare; propterea nunc ait: quos non potes re, consilio adiuua, solatio foue. plus enim potest in angustia constituto praestare sapientia, quam quaelibet maximae potestates. et hoc ipsum cum prudentia facito. grandis quippe libra iustitiae est, et cui, et quantum, et quamdiu, et quale uel in re, uel in consilio tribuere. [7h] et quidem in omnes sermones, quos loquentur, ne dederis cor tuum, quia non audies seruum tuum maledicentem tibi. etenim frequenter scit cor tuum, quia et tu maledixisti aliis. fac quae praecepta sunt et sapientiae auxilio confortatus, uel ad mala, uel ad bona praepara cor tuum et non cures, quid de te loquantur inimici, qualis foris opinio sit. quomodo enim prudentis uiri est, murmurantem famulum non audire, nec curiosam aurem apponere, quid de se loquatur absente; si enim hoc fecerit semper in tribulatione erit, et ad mussitationem serui iracundia commouebitur. sic et sapientis hominis est, sapientiam praeuiam sequi et uanos non considerare rumores. sed et alio exemplo docet penitus non curandum iusto homini, quid homines loquantur, dicens: quomodo nouit conscientia tua, quod tu de multis locutus es, et saepe aliis detraxisti; sic et aliis debes ignoscere detrahentibus. et simul docet, non facile iudicandum et habenti trabem in oculo, de festuca alterius non loquendum. omnia haec temptaui in sapientia et dixi: sapiens efficiar, et ipsa longius facta est a me, magis quam erat; et alta profunditas, quis inueniet eam? dicit se, ut regnorum quoque testantur libri, ultra omnes homines quaesisse sapientiam et temptasse ad finem illius peruenire, sed quanto plus quaesierit, tanto minus repperisse, et in media demersum caligine, tenebris ignorantiae circumdatum. alias autem qui eruditus fuerit in scripturis, quanto plus scire coeperit, tanto ei in his cotidie oritur maior obscuritas. aliter: contemplatio sapientiae in hac uita in speculo uidetur et in imagine; cum ergo recogitauero in futuro facie ad faciem eius notitiam reuelandam, tunc liquido recognoscam longe me nunc ab eius notitia dissidere. circuiui ego et cor meum, ut scirem, et considerarem, et quaererem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti et imprudentium errorem. et inuenio ego amariorem morte mulierem, quae est laqueus et sagenae cor eius, uincula manus eius. bonus coram deo eruetur ab ea, et peccator capietur in ea. pro eo quod septuaginta posuerunt: circuiui ego et cor meum ut cognoscerem. symmachus interpretatus est dicens: pertransiui uniuersa sensu meo, scire, et disserere et inuestigare. quia igitur supra ecclesiastes dixerat, omnia se in sapientia pertemptasse et quanto plus eam requisierit, tanto illam longius refugisse. [7i] nunc ait etiam aliud in sua requisisse sapientia, quod in rebus humanis malum uniuersa antecedat mala et quae res in impietate, stultitia, errore, uecordia teneat principatum. et dicit se omnium malorum caput mulierem repperisse, quia et per illam mors in orbem terrarum introiit et pretiosas animas uirorum capit. omnes quippe adulterantes, quasi clibanus corda eorum quae facit adolescentium euolare corda. et cum in mentem miseri amatoris inciderit, trahit eum in praeceps, nec ante pedes suos respicere patitur, sed quasi laqueus et sagena cor adolescentis innectit. uincula sunt enim manus eis. pro quo aquila interpretatus est: uinctae sunt manus eius, quod hebraea lingua dicitur assurim. suadere enim potest, uim facere non potest, nec ad se trahere nolentes. iustus qui fuerit et bonus coram deo, eruetur ab ea; peccator uero captus deducetur ad mortem. non putemus temere hanc salomonem de genere mulierum protulisse sententiam; quod expertus est, loquitur. ideo quippe offendit deum, quia captus est a mulieribus. et haec secundum litteram. ceterum iuxta intellegentiam spiritalem, aut omne generaliter peccatum, mulierem nominamus et iniquitatem, quae sub specie mulieris sedet in zacharia super plumbi talentum; aut diabolum tropikôs~g mulierem accipimus, propter effeminatas uires; aut certe idololatriam, et ut propius accedamus, haereticorum ecclesiam, quae insipientem sensu ad se uocat, ut panes furtiuos et aquam furtiuam, hoc est falsum sacramentum, et pollutum baptisma inductus accipiat. ecce hoc inueni, dicit ecclesiastes, unam ad unam, ut inuenirem numerum, quem adhuc quaesiuit anima mea, et non inueni. hominem unum de mille inueni, et mulierem in omnibus his non inueni. solummodo hoc inueni, quia fecit deus hominem rectum; et ipsi quaesierunt cogitationes multas. hoc, inquit, repperi, uniuersa diligenter euentilans, quod paulatim peccando et ad unum delictum aliud apponendo, grandem nobis summam efficimus peccatorum. esebon quippe, quod omnes uoce consona logismon~g transtulerunt, secundum hebraei sermonis ambiguitatem, et numerum possumus, et summam, et rationem, et cogitationem dicere. sed et hoc, ait, requisiuit anima mea, an recta mulier inueniatur. et cum uix paucos de uiris bonos inuenerim, ita ut de mille unus potuerit inueniri, mulierem bonam omnino inuenire non potui. omnes enim me non ad uirtutem, sed ad luxuriam deduxerunt. et quia appositum est cor hominis diligenter ad malitiam ab adolescentia, et paene omnes offenderunt deum; in hac ruina generis humani, facilior ad casum est mulier. de qua et poeta gentilis: ... uarium et mutabile semper femina. et apostolus: semper, ait, discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes. et ne uideretur communem hominum damnare naturam, et deum auctorem facere mali, dum talium conditor est, qui malum uitare non possint, argute praecauit, et ait bonos nos a deo creatos; sed quia libero sumus arbitrio derelicti, uitio nostro ad peiora labi, dum maiora quaerimus et ultra uires nostras uaria cogitamus. aliter: cotidie me cum uniuscuiusque rei rationem ponens, nullum inuenire potui cogitatum, qui non cogitatione peruersa extrinsecus turbaretur. in mille autem uiris inueni uerum hominem, qui iuxta imaginem conditoris est conditus; et in mille non quibuslibet, sed in mille uiris; quorum numerum mulier implere non potuit. in mille qui non appropinquauerunt ad mulierem, et propterea purissimi permanserunt. haec autem omnia tropice accipienda. in multis quippe studiosis et cotidiana meditatione sudantibus, uix inuenitur cogitatus purus et uiri dignus uocabulo. possumus et cogitatus pro uiris accipere, mulieres pro operibus, et dicere quod difficile cogitatio alicuius pura inueniri queat. opera uero, quia per corpus administrentur, aliquo semper errore commixta sint. pro eo autem, quod supra hebraeum sermonem interpretantes diximus: unam ad unam, ut inueniatur numerus, siue ratio, aut cogitatio; apertius interpretatus est symmachus: unum ad unum inuenire rationem. quod enim nos solemus absolute et neutraliter appellare, id est hoc quaesiui, istud uolui inuenire, hebraei feminino genere pronuntiant, sicut et in psalmo: unam petii a domino, hanc requiram, pro eo quod est unum. [8a] Cap. 8. quis ut sapiens; et quis nouit solutionem uerbi? sapientia hominis illuminabit uultum eius et fortis faciem suam commutabit. supra docuerat difficile bonum hominem repperiri, et uenientem contra eliserat quaestionem, a deo bonos homines conditos, sed sponte sua ad peccata delapsos. nunc quid boni homini dederit deus, quasi gloriabundus enumerat, sapientiam scilicet, atque rationem et prouidentiam, occulta dei nosse mysteria, in arcana eius sensu cordis intrare. oblique autem de se loquitur, quod nemo ita fuerit sapiens, ut ipse, et nullus sic scierit problematum solutiones, et sapientia eius a cuncto laudata sit populo, quae non solum intrinsecus latuerit, sed et in superficie corporis et speculo uultus eluxerit, ultra que omnes homines prudentiam mentis in facie sua pinxerit. septuaginta pro eo quod nos posuimus: quis ita ut sapiens, transtulerunt: quis nouit sapientes. et pro eo quod nos diximus: et fortis faciem suam commutabit, posuerunt: et impudens uultu suo odietur. et reuera cum multi sint, qui sapientiam repromittant, difficile inuenitur, qui discernere queat uerum sapientem ab his qui uidentur esse sapientes. et cum sint plurimi, qui scripturarum occulta dicant posse se soluere, rarus est, qui ueram inueniat solutionem. quod autem sequitur: sapientia hominis illuminabit uultum eius et improbus facie sua odietur, ita possumus explanare, ut pauli uerba ponamus: nos autem omnes reuelata facie gloriam domini contemplantes; et psalmistae canentis: signatum est super nos lumen uultus tui, domine. sapientiam autem hic hominis non aliam dicit absque sapientia dei. quae cum sapientia dei sit, iuxta possibilitatem capacitatis hominis eius esse incipit, qui se habere meruerit. omnis haereticus et falsum dogma defendens, impudenti uultu est. denique marcion et ualentinus melioris se dicunt naturae esse, quam conditor est. et hoc posset aliqua ex parte ferri, si spem se huius rei habere contenderent et non iam possidere naturam. ego os regis custodio et loquelam iuramenti dei. ne festines a facie eius abire, et ne stes in uerbo malo, quoniam omne quod uoluerit, faciet. sicut dixerit rex, potestatem habens: et quis dicit ei, quod facis? uidetur quidem praecipere iuxta apostolum, regibus et potestatibus obsequendum, maxime septuaginta interpretibus imperatiuo modo dicentibus: os regis custodi; sed ego puto de illo rege nunc dici, de quo dauid ait: domine, in uirtute tua laetabitur rex. et in alio loco, ut patris et filii unum regnum significetur, scriptura commemorat: deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. non enim iudicat pater quemquam, sed omne iudicium dedit filio. qui rex filius dei, patris regis est filius. huius itaque custodienda praecepta sunt huius uoluntas patranda. et hoc est, quod in tobiae libro scribitur: mysterium regis abscondere bonum est. et praecipue monet, ne tractemus, quare deus unumquodque praeceperit sed quodcumque uiderit esse mandatum, hoc pia mens hominis implere festinet. et sit in lege domini uoluntas eius. quia uero septuaginta aliter transtulerunt, dicentes: et de iuramento et de uerbo dei ne festines a facie dei ambulare; sciendum iuramentum dei in diuinis uoluminibus esse conscriptum. hoc itaque iuramentum, de dei uerbo sacrum et arcanum, non debemus quibuscumque narrare et proferre in medium, et citam de eo ferre sententiam. neque, ut moyses, festines uidere faciem dei, sed tamdiu sustine, donec ipse pertranseat et tantum eius posteriora conspicias. necnon et illud quod sequitur: ne stes in uerbo malo, et cetera, super eo intellegamus, qui in haereseos errore praeuentus est; uel super illo, qui cum ecclesiae fidem habeat, tamen peccatis uincitur, ut sit infidelis. ne perseueres in detractione, nec in turpiloquio, luxu, auaritia, libidine. quod si perseueraueris, rex uitiorum atque peccati diabolus operabitur in te perditionem et faciet quodcumque uoluerit. [8b] qui custodit mandatum, non cognoscit uerbum malum; et tempus et iudicium cognoscit cor sapientis. notandum quod non cognoscit uerbum malum, positum est pro eo quod est: non patietur, aut: non erit in eo. siquidem et de saluatore sic scriptum est: qui cum non cognouisset peccatum, deus pro nobis peccatum fecit. pro uerbo quoque symmachus rem interpretatus est, dicens: qui custodit mandatum, non experietur rem malam. praecepit autem regis imperium conseruandum, et scire quin, et quare, et quo tempore iubeat. quia omni negotio est tempus et iudicium. afflictio quippe hominis multa super eum, quia nescit quod futurum est; sicut enim erit, quis annuntiabit ei? licet diuersa eueniant et non possit iustus scire quid ei futurum sit, nec singularum rerum causas rationes que cognoscere (nemo est enim conscius futurorum), tamen scit a deo cuncta in utilitatem hominum fieri, et non absque eius uoluntate disponi. est enim magna afflictio generis humani, quia ut poeta ait: nescia mens hominis fati sortis que futurae. aliud sperat, aliud euenit; de altero loco exspectat hostem et alterius iaculo uulneratur. pro eo autem quod septuaginta interpretes et theodotion dixerunt: quia scientia hominis multa super eum; in hebraeo malitiam habet, non scientiam; sed quia res et daleth litterae hebraicae, excepto paruo apice, similes sunt, pro raath, legerunt dath, id est pro malitia, scientiam. hoc melius sciet qui eiusdem linguae habuerit notitiam. illud quoque quod in fine horum uersuum scriptum est: quia nescit quid factum sit; et quid futurum sit post eum, quis annuntiabit ei? de uerbo ad uerbum nunc ex hebraeo sermone transtulimus, ut esse sensum alterum nouerimus, quod scilicet nec ea quae praeterierint, scire possumus, nec ea quae futura sint, ita ut sunt futura, cognoscere. non est homo potestatem habens in spiritu, ut prohibeat spiritum, et non est potens in die mortis, et non est emissio in bello, et non saluabit impietas habentem se. non est in potestate anima nostra, ne auferatur a nobis, et egrediente ad imperium dei spiritu, nihil prodest ora concludere et uitam retinere fugientem. cum que interitus, inimicus uitae nostrae et hostis aduenerit, inducias accipere non possumus. nec reges quondam in saeculo et omnia nostra impietate uastantes, obuias morti ferre manus, sed in cinerem terram que soluemur. non est ergo lugendum, si futura scire non possumus et saepe ab iniquis potentioribus opprimamur, cum morte omnia finiantur et superbus et potens, qui cuncta populatus est, non ualeat animam suam retinere, cum rapitur. aliter: spiritus, qui uniuersa dispensat, non potest a quoquam hominum prohiberi, et leges accipere spirandi. de quo et supra dictum est: gyrans gyrando uadit spiritus. in die mortis non sumus potentes; in die enim uitae facile uitatur inimicus. similiter et qui in bello est et non habet pacem dei, quae superat omnem sensum, non habebit emissionem, de qua ad sponsam dicitur: emissiones tuae paradisus cum fructu pomorum. et quia impietas non saluabit habentem se, pietas e regione saluabit. potest impietas diabolus appellari et pietas dominus noster iesus christus. [8c] omnia haec uidi et dedi cor meum in omne opus, quod factum est sub sole, et dominatus est homo homini, ut affligeret eum. et tunc uidi impios sepultos et uenerunt, et de loco sancto egressi sunt, et laudati sunt in ciuitate, quia sic fecerunt; sed et hoc uanitas. quia enim non est contradictio facientibus malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominis in eis, ut faciant malum. dedi, inquit, cor meum, ut omne quod sub sole geritur, intuerer et hoc uel maxime, quod homo accepit in hominem potestatem, ut quoscumque uult affligat atque condemnet. cum itaque mentem meam ad haec intuenda dirigerem, uidi impios cum tali opinione mortuos et sic sepultos, ut sancti aestimarentur in terra, qui et cum uiuerent, putabantur digni esse ecclesia et templo dei, insuper ambulantes tumidi, laudabantur in malis suis. laudatur enim peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit, benedicitur. hoc autem propterea euenit, quia nemo peccantibus audet contradicere, nec statim scelus ulciscitur deus, sed differt poenam, dum exspectat paenitentiam. peccatores autem, quia non statim arguti atque correpti sunt, putantes nequaquam futurum esse iudicium, in scelere perseuerant. possumus hoc testimonio uti aduersus episcopos, qui acceperunt in ecclesia potestatem et scandalizant magis eos, quos docere et ad meliora debuerant incitare. hi frequenter post mortem laudantur in ecclesia et beati in his, quae non probabiliter fecerant, publice siue a successoribus, siue a populis praedicantur. et hoc itaque uanum est, quia enim non ut egerunt, sic audiunt, nec statim corripiuntur in peccato suo (nemo quippe audet accusare maiorem), propterea quasi sancti et beati, et in praeceptis domini ambulantes, augent peccata peccatis. difficilis est accusatio in episcopum. et si enim peccauerit, non creditur, et si conuictus fuerit, non punitur. quia peccator facit malum centies et elongat ei. ex hoc cognosco ego, quod erit bonum timentibus deum, qui timebunt a facie eius. ex eo quod peccanti plurimum, hoc quippe significat centies, dat deus locum paenitentiae, et non eum statim punit in scelere, sed exspectat ut conuertatur ab iniquitate sua; ego intellego, quam benignus et misericors super eos futurus sit deus, qui habent timorem eius et ad uerbum illius contremiscunt. symmachus hunc locum ita transtulit: peccans enim malus mortuus est, longanimitate concessa ei. porro ego scio, quia erit bene timentibus deum, qui timuerunt a facie eius. bonum uero non erit iniquo, neque longo supererit tempore, quia non timuit faciem dei. et quia manifestum est quid iste transtulerit, hoc dicendum est quod uerbum hebraicum maath quod septuaginta ex tunc, transtulerunt, et nos centies posuimus. aquila et symmachus et theodotion, mortuus est, interpretati sunt, ut sit: qui peccauit et fecit malum, mortuus est; in eo enim quod peccauit, statim mortuus est. si autem iuxta septuaginta interpretes, pro eo quod est: mortuus est, legerimus: ex tunc, iuxta quosdam hic erit sensus: peccator non tunc primum peccat, quando uidetur facere peccatum, sed iam ante peccauit: alienati sunt enim peccatores a uulua, errauerunt a uentre; et quaerunt hoc, quod sequitur, locuti sunt falsa, quomodo possit exponi; simplex enim intellegentia habere consequentiam non uidetur, paruulos peccatores, statim ut de uulua eiecti sunt, mendacium loqui. [8d] et bonum non sit impio et non prolonget dies quasi umbra, non timet a facie dei. imprecatur male his qui non habent timorem dei, et optat ne diu differantur a poena, sed statim morte subtracti, cruciatus recipiant, quos merentur. simile quid et apostolus loquitur: utinam praecidantur qui uos conturbant. et alibi: alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi dominus secundum opera eius. quae quomodo clementer dicta sint, requirendum est. haec iuxta sensus hebraici ueritatem. si quis uero septuaginta interpretes sequitur, qui quasi ab alio sensu incipientes, dixerunt: et ego recognosco, quia erit bonum timentibus deum, ut timeant a facie eius et bonum non erit impio, et non prolongabit dies in umbra, qui non est timens a facie dei. hoc poterit dicere: fient quidem et illa, de quibus paulo ante tractaui; ego tamen manifestissime recognosco, quia erit bene his qui timent a facie dei: uultus enim dei super facientes mala. et impio non erit bene; non enim timet a facie dei et non prolongabit dies in umbra, hoc est dies uitae suae qui quasi umbra uiuentibus sunt. non quo hi, qui multo uiuant tempore, prolongent dies suos, sed qui grandes eos faciant bonorum operum magnitudine. unde et iacob quasi peccatorem se confitens, ait: parui et mali dies mei. et in psalmo confitens: dies, inquit, mei sicut umbra inclinati sunt et ego sicut fenum arui. non quod longam uitam quaesierit in praesenti, in quo omne quod uiuimus, breue et umbra est et imago: in imagine enim perambulat homo; sed quod de futuro timeat, ne longitudo uitae ipsius, ubi uera est uita, breuietur. est uanitas quae fit super terram, quia sunt iusti ad quos perueniunt quasi facta impiorum et sunt impii ad quos perueniunt quasi facta iustorum. dixi quia et hoc uanitas est. inter ceteras uanitates, quae in mundo uario feruntur euentu, etiam hoc deprehendi, quod iustis ea frequenter eueniunt, quae impiis euenire debuerant, et impii tam feliciter in hoc mundo degunt, ut eos putes esse iustissimos. dabit exemplum euangelium diuitis purpurati et pauperis lazari. septuagesimus quoque secundus psalmus de hac re disputat cur iustis interdum mala et impiis eueniant bona. pro eo autem, quod nos posuimus: est uanitas, quae fit super terram, symmachus absolute transtulit dicens: est difficile cognitu quod fit super terram; hebraei, iustos quibus eueniant mala, et impios quibus accedant opera iustorum, filios aaron interpretantur, et manassen, quod illi sacrificantes perierint et iste post tanta mala et captiuitatem in imperium restitutus sit. [8e] et laudaui ego laetitiam, quia non est bonum homini sub sole, nisi comedere, et bibere, et laetari. et ipsum egredietur cum eo de labore suo diebus uitae suae, quos dedit ei deus sub sole. hoc plenius supra interpretati sumus et nunc strictim dicimus, licet breuem et cito finiendam praeferre eum uescendi et bibendi uoluptatem angustiis saeculi, et his quae inique fieri uidentur in mundo, quod solum hoc homo de suo labore habere uideatur, si uel modico fruatur refrigerio. uerum haec interpretatio ieiunantes, esurientes, sitientes atque lugentes, quos beatos in euangelio dominus uocat, si sic accipitur, ut scriptum est, miseros approbabit. et cibum itaque et potum spiritaliter accipiamus et super eis laetitiam, quam in labore uitae nostrae uix possumus inuenire. quod autem haec ita sentienda sint, ut diximus, demonstrat sequens uersiculus, in quo ait: dedi cor meum, ut uiderem sapientiam et occupationem, quod scilicet occupentur homines super terram, et diebus ac noctibus in scripturarum meditatione uersentur, ita ut plerumque pro inuestigatione ueri ab oculis somnus aufugiat. quapropter dedi cor meum, ut cognoscerem sapientiam, et uiderem occupationem, quae facta est super terram. quia et in die et in nocte somnum in oculis suis non est uidens. et uidi omnia opera dei, quia non poterit homo inuenire opus, quod factum est sub sole, in quo laborauit homo ut quaereret, et non inueniet. siquidem et si dixerit sapiens se cognoscere, non poterit inuenire. qui quaerit causas rationes que rerum, quare hoc uel illud factum sit, et quare mundus uariis gubernetur euentibus; cur alius caecus et debilis, alius uidens nascatur et sanus. hic paupertatem habeat, ille diuitias; iste sit nobilis, ille inglorius: nihil aliud proficit, nisi in sua tantum quaestione torqueri et disputationem pro tormento habere, nec tamen inuenire quod quaerit. et cum se dixerit cognouisse, tunc ignorationis habere principium et in profundo errore uersari. subostendit tamen esse causas rerum omnium et iustitiam, quare unumquodque sic fiat, sed in occulto eas latere et non posse ab hominibus comprehendi. [9a] Cap. 9. omne hoc dedi in corde meo, ut considerarem uniuersa, quia iusti et sapientes, et opera eorum in manu domini. et quidem caritatem et quidem odium; non est cognoscens homo omnia in facie eorum. etiam hunc locum symmachus manifestius interpretatus est, dicens: omnia haec statui in corde meo, ut uentilarem uniuersa, quia et iusti et sapientes et opera eorum in manu dei sunt. et insuper neque amicitias, neque inimicitias scit homo; sed omnia coram eis incerta, propterea quod omnibus eueniunt similia, iusto et iniusto. porro hic sensus est: etiam in hoc dedi cor meum et scire uolui quos deus diligeret, quos odisset. et inueni iustorum quidem opera in manu dei esse, et tamen utrum amentur a deo, an non, nunc eos scire non posse et inter ambiguum fluctuare, utrum ad probationem sustineant quae sustinent, an ad supplicium. in futuro igitur scient et in uultu eorum sunt omnia, id est antecedit eos, cum de uita hac recesserint, notitia istius rei, quia tunc est iudicium, nunc certamen. et quicumque aduersa sustinent, utrum per amorem dei sustineant, ut iob, an per odium, ut plurimi peccatores, nunc habetur incertum. in omnibus euentus unus, iusto et impio, bono et malo, et mundo et polluto et sacrificanti et non sacrificanti. sic bonus ut peccator, sic iurans sicut iuramentum timens. ea quae per se nec bona nec mala sunt, sed a sapientibus saeculi media nuncupantur (quia aequaliter et iustis eueniunt et iniustis) simplices quosque conturbant, cur ita eueniant et propterea non putant esse iudicium, cum omnium rerum in futuro discrimen sit et hic confusa sint omnia. quod autem ait: euentus est unus, iusto et impio, siue angustiarum siue mortis significat euentum et idcirco nec caritatem dei eos in se nosse, nec odium. sacrificans quoque et non sacrificans et cetera quae econtrario enumerata sunt, spiritaliter accipienda, secundum illud: sacrificium deo spiritus contribulatus. hoc est pessimum in omni quod factum est sub sole, quia euentus unus omnibus. sed et cor filiorum hominum repletum est malitia et errores in corde eorum in uita sua, et post haec ad mortuos. quia quis est qui communicet in omnes uiuentes? et hoc apertius more suo interpretatus est symmachus, dicens: sed et cor filiorum hominum repletur malitia et procacitate iuxta cor eorum in uita sua. nouissima autem eorum ueniunt ad mortuos. quis enim potest in sempiternum perseuerare uiuens? eumdem autem sensum scriptura repetit, de quo paulo ante tractauimus, quod cum omnia aequaliter eueniant uniuersis et nulla sit in bonis sustinendis malis ue discretio, uel certe aequali morte de hoc saeculo subtrahamur; nihilominus erroribus et procacitate et malitia repleamur et post haec omnia subito rapiamur interitu, nec ultra possimus cum uiuentibus habere consortium. uel certe sic: quoniam communes angustiae et iustos et iniustos premunt, idcirco ad peccata homines prouocantur; et tamen post omnes conatus, quibus frustra nisi sunt, dum ignorant, ad inferna descendunt. [9b] est confidentia, quoniam canis uiuens melior est a leone mortuo. quia uiuentes sciunt quod moriantur et mortui nesciunt quicquam, et non est eis amplius merces. in obliuione enim uenit memoria eorum. sed et dilectio eorum, et odium eorum, et zelus ipsorum iam periit; et pars non est eis adhuc in saeculo in omni quod fit sub sole. quia supra dixerat, cor filiorum hominum impleri malitia et procacitate et post haec omnia morte finiri. nunc eadem complet et repetit, donec uiuunt homines, posse eos iustos fieri, post mortem uero nullam boni operis occasionem dari. peccator enim uiuens potest melior esse iusto mortuo, si uoluerit ad eius transire uirtutes. uel certe eo, qui se in malitia, potentia, procacitate iactabat, et mortuus fuerit, melior potest quiuis pauper esse uilissimus. quare? quia uiuentes metu mortis possunt bona opera perpetrare; mortui uero nihil ualent ad id adicere, quod semel se cum tulere de uita; et obliuione inuoluta sint omnia, iuxta illud quod in psalmo scriptum est: obliuioni datus sum, tamquam mortuus a corde. sed et dilectio eorum, et odium, et aemulatio, et omne quod in saeculo habere potuerunt, mortis finitur aduentu; nec iuste quicquam iam possunt agere, nec peccare, nec uirtutes adicere, nec uitia. licet quidam huic expositioni contradicant, asserentes, etiam post interitum et crescere nos posse et decrescere, et in eo quod nunc ait: et pars non erit eis adhuc in saeculo, in omni quod factum est sub sole; ita intellegunt, ut dicant eos in hoc saeculo et sub hoc sole quem nos cernimus, nullam habere communionem; habere uero sub alio saeculo de quo saluator ait: ego non sum de hoc mundo, et sub sole iustitiae; et non excludi opinationem, quae contendit, postquam ex hoc saeculo migrauerimus et offendere posse creaturas rationabiles, et promereri. aliter referebat hebraeus uersiculum istum, in quo dicitur: melior est canis uiuens super leone mortuo, ita apud suos exponi: utiliorem esse quamuis indoctum et eum qui adhuc uiuat et doceat, a praeceptore perfecto, qui iam mortuus sit. uerbi causa, ut canem intellegeret unum quemlibet de pluribus praeceptorem; et leonem moysen, aut alium quemlibet prophetarum. sed quia nobis haec expositio non placet, ad maiora tendamus; et chananaeam illam, cui dictum est: fides tua te saluam fecit, canem iuxta euangelium esse dicamus; leonem uero mortuum, circumcisionis populum, sicut balaam propheta dicit: ecce populus, ut catulus leonis consurget et ut leo exsultans. canis ergo uiuens nos sumus ex nationibus; leo autem mortuus iudaeorum populus a domino derelictus. et melior est apud deum iste canis uiuens, quam ille leo mortuus. nos enim uiuentes cognoscimus patrem, et filium, et spiritum sanctum; illi uero mortui nihil sciunt, neque exspectant aliquam repromissionem atque mercedem, sed completa est eorum memoria. neque ipsi meminerunt quae scire debuerant, neque illorum iam dominus recordatur. dilectio quoque, qua aliquando deum diligebant, periit et odium de quo audacter loquebantur: nonne odientes te, domine, odiui, et super inimicos tuos tabescebam? nec non et zelus eorum, iuxta quem phinees zelatus est et matathiae intremuerunt poplites. perspicuum autem, quod et pars eorum non est in saeculo. non enim possunt dicere: pars mea dominus. [9c] uade et comede in laetitia panem tuum et bibe in corde bono uinum tuum, quoniam iam placuerunt deo opera tua. in omni tempore sint uestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat. usque ad eum locum, in quo ait: sicut pisces qui tenentur in captione pessima; sicut uolucres quae capiuntur in laqueo: similiter capientur filii hominum in tempore pessimo, cum ceciderit super eos subito. antequam de singulis disputemus, breuiter constringenda sunt omnia, ut appareat, quo simul sensu cuncta dicantur. quia in superiori capitulo fuerat praelocutus, quod postquam mortui fuerint homines, a corde uiuentium excidant et nec dilectionem quis in eos habeat nec odium, secundum illud poetae: nullum cum uictis certamen et aethere cassis; et quia sub sole ultra nihil possint; nunc quasi errorem humanum et consuetudinem, qua se ad fruenda huius saeculi bona inuicem hortantur, inducit, et g-prosohpopoiian, facit more rhetorum et poetarum, dicens: o homo, quia ergo post mortem nihil est, et mors ipsa nihil est audi consilium meum et dum uiuis in hac breui uita, fruere uoluptate, utere dapibus, uino curas opprime, et intellege, quoniam a deo tibi donata sunt ad utendum. candidis uestibus ornatus incede, unguentis spiret caput tuum; quaecumque tibi placuerit feminarum, eius gaude complexu, et uanam hanc et breuem uitam, uana et breui uoluptate percurre. nihil enim extra haec habebis amplius, quo fruaris, quodcumque te delectare potest, festinus carpe, ne pereat. neque enim friuola debes formidare commenta, quod singulorum operum, uel bonorum uel malorum apud inferos tibi reddenda sit ratio. non est enim aliqua in morte sapientia; nullus post dissolutionem uitae huius sensus. et haec, inquit, aliquis loquatur epicurus, et aristippus et cyrenaici et ceterae pecudes philosophorum. ego autem me cum diligenter retractans, inuenio non, ut quidam male aestimant, omnia fortuito geri et uariam in rebus humanis fortunam ludere, sed cuncta iudicio dei fieri. neque enim uelox pedibus, suum debet cursum putare, si currat; nec fortis in suo confidat robore, nec sapiens diuitias et opes aestimet prudentia congregari; nec eloquens et doctus per eloquentiam et doctrinam apud populum inuenire se posse gratiam, sed omnia deo fieri disponente. et nisi ille cuncta suo arbitrio rexerit et aedificauerit domum, in uanum laborauere, qui aedificant eam. nisi ille custodierit ciuitatem, in uanum uigilant, qui custodiunt eam. non est itaque, ut illi putant, unus euentus et incertus uitae huius status, quia quando non aestimant, repentina morte subducti ad iudicium uenient. et quomodo pisces hamo capiuntur et retibus et aues per aerem liberae laqueo dum nesciunt alligantur; sic homines pro merito suo ad aeterna supplicia deducentur, cum repente mors uenerit et iudicium in eos, qui putabant incerto statu omnia uolutari. haec iuxta eum sensum quo breuiter uoluimus uniuersa comprehendere. nunc, quasi non ex alterius, sed ex sua persona loquatur, interpretanda sunt singula: [9d] uade, comede in laetitia panem tuum, et bibe in corde bono uinum; quia complacuerunt deo opera tua. quia didicisti, quod morte omnia finiantur et in inferno non sit paenitentia, nec aliquis ad uirtutes recursus, dum in isto saeculo es, festina, contende, age paenitentiam, dum habes tempus, labora. libenter enim deus suscipit paenitentem. aliter: et simpliciter intellectum prodest, iuxta illud: siue manducatis, siue bibitis, siue quid facitis, omnia in nomine domini facite. et in alio loco: cum consilio uinum bibe. non enim habet ueram laetitiam et cor bonum, qui creaturis super modum abutitur. melius autem est sic sentire: cuius conplacuerunt opera coram deo, nequaquam poterit indigere uero pane et uino, quod calcatum est de uinea sorech. dato nobis itaque praecepto, quod dicit: desiderasti sapientiam, serua mandata et dominus ministrabit tibi eam. seruemus mandata, et panem et uinum spiritalia inuenire poterimus. qui autem mandata non seruat et in panis et in uini abundantia gloriatur, dicitur ei per isaiam: ne dicas etiam, cognosco eam, neque cognouisti, neque scis, nec a principio aperui tibi aures. scio enim quia contemnens contemnis. porro quod in septuaginta interpretibus dicitur: ueni, comede in laetitia panem tuum, eius ecclesiastes uox est, qui et in euangelio loquitur: qui sitit, ueniat ad me et bibat. et in prouerbiis: uenite, comedite panes meos et bibite uinum meum. in omni tempore sint uestimenta tua candida et oleum de capite tuo non desit. habeto, inquit, corpus mundum et esto misericors. uel ita: non sit tempus in quo candida uestimenta non habeas, caue ne quando pollutis uestibus induaris. populus quippe peccator in uestibus fuscis luxisse describitur. tu autem induere lucem, et non maledictionem, quae super iudam scripta est: induatur maledictione, sicut uestimentum. induere uiscera, misericordiae, benignitatis, humilitatis, mansuetudinis, patientiae. et cum dispoliatus fueris ueterem hominem cum operibus eius, induere nouum, qui renouatur de die in diem. quod autem ait: et oleum de capite tuo non desit, sciendum naturam hanc esse olei, ut et lumen alat et fessorum soluat laborem. est oleum spiritale, oleum exsultationis, de quo scribitur: propterea unxit te deus, deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis. hoc oleo uultus noster hilarandus est. hoc ieiunantis ungendum caput, quod peccatores habere non possunt, quibus dicitur: non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas. habent enim oleum contrarium, quod uir iustus detestatur, dicens: oleum peccatoris non impinguet caput meum. hoc oleum haeretici habent et eo cupiunt deceptorum capita perfundere. [9e] uide uitam cum muliere, quam dilexisti omnibus diebus uanitatis tuae, quae datae sunt tibi sub sole omnibus diebus uanitatis tuae, quia haec est pars tua in uita et in labore, quo tu laboras sub sole. sapientiam sequere et scientiam scripturarum et hanc tibi in coniugium copula de qua in prouerbiis dicitur: ama illam et seruabit te: amplexare eam et circumdabit te. dies autem uanitatis, dies huius saeculi nequam significat. de quo et apostolus non tacet. quod autem ait: uide uitam cum muliere, quam dilexisti, ambigue dictum est, siue uide et contemplare uitam et ipse et uxor tua te cum, non enim poteris sine tali uxore solus uidere uitam, siue utrumque considera et uide et uitam, et mulierem diebus uanitatis tuae. et pulchre praecepit, ut in diebus uanitatis nostrae ueram uitam cum sapientia uxore quaeramus. haec enim pars nostra est et hic laboris fructus, si in hac uita umbratili ueram uitam inuenire ualeamus. omnia quae inuenit manus tua, ut facias, in uirtute tua fac, quia non est opus, et cogitatio, et scientia, et sapientia in inferno quo tu uadis illuc. fac quodcumque nunc potes et labora, quia cum ad inferna descenderis, locus non erit paenitentiae. huic quid simile et a saluatore praecipitur: operamini, dum dies est; ueniet nox, quando nemo poterit operari. quod autem ait: in inferno quo tu uadis illuc, nota ut samuelem quoque uere in inferno credas fuisse; et ante aduentum christi, quamuis sanctos, omnes inferni lege detentos. porro quod sancti post resurrectionem domini nequaquam teneantur in inferno, testatur apostolus, dicens: melius est dissolui et esse cum christo. qui autem cum christo est, utique non tenetur in inferno. conuerti me et uidi sub sole, quoniam non est uelocium cursus, nec fortium praelium, nec sapientium panis, nec prudentium diuitiae, nec scientium gratia; quoniam tempus et euentus occurrit omnibus his. qui uinctus est compedibus ferreis et grauibus plumbi nexibus praegrauatur: iniquitas enim sedet super talentum plumbeum; et in psalmo loquitur: quasi onus graue grauatae sunt super me. non est aptus ad cursum illum, de quo dicitur: cursum consummaui, fidem seruaui. qui autem leuis est et anima illius non grauatur, nihilominus et ipse absque adiutore deo ad calcem non potest peruenire. sed et cum praelium fuerit aduersum contrarias potestates, de quo scriptum est: sanctificate bellum; licet robustus, propriis tamen uiribus uincere non ualebit. perfectus quoque in filiis hominum et sapiens uiuentem panem atque caelestem habere non poterit, nisi per sapientiam cohortantem: uenite, comedite panes meos. et quoniam sunt diuitiae, de quibus apostolus ait: diuites fieri in operibus bonis; et alibi: diuites facti estis in omni sermone et in omni scientia; sciendum prudentem uirum has non posse diuitias congregare, nisi eas a deo acceperit, cuius ipsae diuitiae sunt. de quibus et alibi dictum est: redemptio uiri animae, propriae diuitiae. gratia quoque, nisi scientiam comitata fuerit et concessa a deo, quamuis eruditus uir eam non poterit inuenire. quod et paulus sciens: plus, inquit, omnibus laboraui; non autem ego sed gratia quae me cum est. et iterum: gratia eius in me non fuit uacua. et ad extremum nescitur ab homine, quando tempus adueniat, in quo uarius euentus et finis omnium subsequantur. haec secundum anagôgên~g. ceterum, ut simplicius disseramus, epistola ad romanos huic loco congruit: quia non uolentis neque currentis sed miserentis dei sit. quod autem ait: non est sapientibus panis, multorum cotidie probatur exemplo, qui cum sapientissimi sint, necessariis indigent. et: non est scientibus gratia. uideas enim in ecclesia imperitissimos quosque florere; et quia nutrierunt frontis audaciam et uolubilitatem linguae consecuti sunt, dum non recogitant quid loquantur, prudentes se et eruditos arbitrantur, maxime si fauorem uulgi habuerint, qui magis dictis leuioribus delectatur et commouetur. et econtrario eruditum uirum latere in obscuro, persecutiones pati; et non solum in populo gratiam non habere, sed inopia et egestate tabescere. haec autem fiunt, quia incerto statu feruntur omnia et non est in praesenti retributio meritorum, sed in futuro. [9f] et quidem nescit homo tempus suum, quasi pisces qui retinentur in captione pessima, sicut uolucres quae colligantur laqueo; similiter corruent filii hominis in tempore malo, cum ceciderit super eos extemplo. iam et supra diximus, quod dum nesciant homines, ita eis aut angustiae ueniant aut interitus. porro secundum allegoriam sciendum, regnum caelorum simile esse sagenae missae in mari; et econtrario habere sagenam haereticos, per quam pisces capiant ad interitum. sagena eorum est sermo affabilis, blandum eloquium, simulata aut coacta ieiunia, uestis humilis, uirtutum imitatio. quod si coeperint et de superioribus disputare et in sublime leuare os suum et dei altitudines quaerere, laqueum ponunt in excelsis. quomodo igitur pisces et uolucres cito capiuntur a tali sagena et ab istiusmodi laqueo; sic cum multiplicata fuerit iniquitas et refrixerit caritas multorum, et signa facta fuerint atque portenta, ita ut seducantur, si possibile est, etiam electi. sciendum est ecclesiasticos quoque uiros, qui filii hominum appellantur et sunt modicae fidei, cito posse corruere. notandum etiam, quod per totum librum ubicumque dicitur, filii hominum, in hebraeo habet filii hominis, hoc est filii adam. et omnis paene scriptura hoc idiomate plena est, uniuersum genus hominum, adam filios uocans. sed et hanc uidi sapientiam sub sole et magna est apud me. ciuitas parua et uiri in ea pauci; et uenit ad eam rex magnus et circumdedit eam et aedificauit aduersus eam machinam magnam. et inuenit in ea uirum pauperem et sapientem et saluauit hic ciuitatem in sapientia sua; et homo non recordatus est hominis pauperis illius. aliis omnia incerta dicentibus et iustum ab iniusto amplius nihil habere; ego sapientiam etiam in hoc maximam comprobaui, quod crebro euenit, ut parua sit ciuitas, et habitatores in ea pauci, et innumerabilium hostium cingatur exercitu, et obsidione et fame populus intus necetur; et repente contra omnium suspicionem inueniri uirum humilem et pauperem, qui quia habet sapientiam maiorem cunctis diuitibus, magnis potentibus et superbis in periculo positis, et ad obsidionem pauentibus, cogitat, inquirit, et inuenit quomodo de malis eruat ciuitatem. et, o ingrata hominum obliuio, postquam fuerint liberati et soluta captiuitas, et reddita patriae libertas, nemo meminit sapientis illius pauperis, nemo refert gratias pro salute, sed omnes honorant diuites, qui in periculo nihil subuenire potuerunt. aliter hebraeus ita hunc locum interpretatus est: ciuitas parua, homo est, qui etiam apud philosophos minor mundus uocatur. et uiri in ea pauci, membra de quibus homo ipse contexitur. cum autem uenerit aduersus eam rex magnus diabolus et quaesierit locum per quem possit irrumpere, inuenitur in ea humilis et sapiens, et quieta cogitatio interioris hominis, et seruat urbem quae obsessa ab hostibus cingebatur. cum que homo de periculo siue persecutionis, siue angustiarum, siue cuiuscumque aduersae rei atque peccati fuerit erutus. homo ille exterior, qui inimicus est illius pauperis hominis, et sapientis, non recordatur interioris hominis, nec subdit se consiliis eius, sed rursum sua fruitur libertate. aliter: parua ciuitas et uiri in ea pauci, ad comparationem totius mundi, ecclesia est; aduersus quam saepe consurgit rex magnus diabolus, non quo magnus sit, sed quo magnum se esse iactitet, et circumdat eam obsidione siue persecutionis, siue alio angustiarum genere. inuenit in ea uirum pauperem et sapientem, dominum nostrum iesum christum, qui pro nobis pauper factus est et est ipsa sapientia; et ille uir pauper liberat urbem in sapientia sua. quotiens uidimus sedentem leonem in insidiis cum diuitibus, hoc est cum senatoribus et principibus huius saeculi et aduersum ecclesiam molientem, pauperis istius sapientia corruisse? cum que pauper hic uicerit et urbs paci fuerit restituta, uix aliquis eius meminit, uix illius mandata considerat, sed totos se luxuriae et uoluptatibus concedentes, quaerunt diuitias, quae in necessitate non liberant. [9g] et dixi ego, melior est sapientia super fortitudinem, et sapientia pauperis quae despecta est et uerba eius quae non sunt audita. quamquam nullus meminerit sapientis illius pauperis, cum laeta sint omnia; sed uniuersi potentiam et diuitias admirentur; ego tamen secundum omnes supra interpretationes magis honoro contemptam sapientiam, et uerba quae nullus audire dignatur. uerba sapientium in quiete audiuntur, plus quam clamor potestatem habentis in stultis. quemcumque in ecclesia uideris clamatorem et cum quodam lenocinio ac uenustate uerborum excitare plausus, risum excutere, audientes in affectus laetitiae concitare; scito signum esse insipientiae, tam eius qui loquitur quam eorum qui audiunt. uerba quippe sapientium in quiete et moderato audiuntur silentio, qui uero insipiens est, quamuis sit potens, et clamorem siue suae uocis, siue populi habeat acclamantis, inter insipientes loquitur. melior est sapientia super uasa belli et peccans unus perdet bonitatem multam. nunc quoque sapientiam praefert fortitudini et dicit plus eam ualere in proeliis, quam arma pugnantium. quod si unus insipiens fuerit, quamuis paruus et nihil, crebro tamen per illius stultitiam opes magnas diuitias que subuerti. quia uero in hebraeo potest legi: et qui peccat unum, perdet bonitatem multam, etiam sic sentiendum est, quod propter unum peccatum, multae iustitiae retro pereant et inuicem se uirtutes sequi, et qui unam habuerit, habere omnes; et qui in uno peccauerit, eum omnibus uitiis subiacere. [10a] Cap. 10. muscae mortis polluunt oleum compositionis: pretiosa est super sapientiam et gloriam stultitia parua. exemplum superioris sensus dedit, in quo ait per unum stultum multa bona posse subuerti, quod sic malus mixtus bonis contaminet plurimos, quomodo muscae si moriantur in unguento, perdant et odorem illius et colorem. et quia saepe calliditati mixta est sapientia et habet malitiam prudentia, praecipit ut sapientiam simplicem requiramus, mixta que sit cum innocentia columbarum; prudentes simus ad bonum, simplices autem ad malum. et est sensus: conuenit iusto parum habere simplicitatis et propter nimiam patientiam, dum ultionem reseruat deo, stultum uideri, quam statim se uindicantem sub uelamento prudentiae exercere malitiam. aliter: muscae quae iuxta isaiam principantur parti fluminis aegypti, perdunt olei suauitatem, in unoquoque credentium relinquentes immunditiae suae odorem atque uestigia. ab his muscis etiam princeps appellatus est daemoniorum beelzebub, qui interpretatur aut idolum muscarum, aut uir muscarum, aut habens muscas. cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra eius. sed et in uia, cum stultus ambulat, cor eius minuitur; et dicit, omnis insipiens est. et in euangelio praecipitur, ut nesciat sinistra quid faciat dextera sapientis. et quando percutimur in maxillam dexteram, non iubemur sinistram genam percutienti praebere, sed alteram. iustus enim sinistram in se non habet, sed totum in eo dextrum est. et cum ad iudicandum saluator uenerit, agni stabunt a dextris; haedi uero a sinistris. et in propheta scribitur: dextras uias nouit dominus, quae autem peruersae sunt, a sinistro sunt. qui ergo sapiens est, semper de futuro saeculo cogitat, quod ducit ad dextram. qui uero insipiens, de praesenti, quod positum est in sinistra. quae quidem secutus idem philosophus et poeta, ait: dextera quae magni ditis sub moenia ducit. hac iter elysium nobis, at laeua malorum. exercet poenas et ad impia tartara mittit. firmianus quoque noster in praeclaro institutionum suarum opere litterae meminit et de dextris ac sinistris, hoc est de uirtutibus ac uitiis plenissime disputauit. nec putemus huic sententiolae illud esse contrarium, in quo dicitur: ne declines in dextra, neque in sinistra. hic enim dextra pars pro bono accipitur; ibi uero non tam dextra, quam declinatio dextrae accusatur: ne plus sapiamus quam sapere nos necesse est, quia uirtutes in medio sunt et nimietas omnis in uitio est. sequens autem uersiculus in quo ait: sed et in uia cum stultus ambulat, cor eius indiget, et dicit: omnis insipientia est, siue insipiens. hic sensus est: stultus ut ipse peccat, sperat omnes peccare similiter, atque ex suo ingenio uniuersos iudicat. denique symmachus ita interpretatus est: sed et in uia stultus cum ambulat, ipse insipiens suspicatur de omnibus, quia stulti sunt. septuaginta uero alium fecere sensum, quo dicerent: omnia quae insipiens cogitat, esse uanissima. [10b] si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris, quia sanitas requiescere facit peccata magna. principem mundi istius et rectorem tenebrarum et operantem in filiis diffidentiae, cuius et apostolus meminit, nunc scriptura significat. quod si in cor nostrum ascenderit et animus malae cogitationis uulnus acceperit, non debeamus locum ultra tribuere, sed pugnare contra cogitationem pessimam et liberari a peccato maximo, ne scilicet cogitationem opere compleamus, quia aliud est cogitatione, aliud opere peccare. de quo grandi peccato et in psalmo scribitur: si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo. symmachus uerbum hebraicum marphe, quod omnes g-iama, hoc est, sanitatem uel curationem, similiter transtulerunt, interpretatus ad sensum est, et ait: si spiritus principis irruerit tibi, de loco tuo ne recedas; quia pudicitia comprimit peccata magna. id est, si titillauerit mentem tuam diabolus et te ad libidinem concitarit, ne sequaris cogitationem pessimam et blandientem uoluptatem, sed sta fortis et rigidus et frigore castitatis flammam uoluptatis exstingue. hebraeus in hoc loco tale nescio quid suspicatus est. si aliquam in mundo acceperis dignitatem et ordinatus fueris maior in populis, noli relinquere priora opera tua et antiquarum uirtutum ne incipias obliuisci, laborem que pristinum non habere, quia peccatorum remedium ex conuersatione bona nascitur, et non ex tumenti et superflua dignitate. est malum quod uidi sub sole, quasi ignorantia egrediens a facie potentis: dari stultum in sublimitatibus magnis et diuites in humili sedentes. uidi seruos in equis et principes ambulantes quasi seruos super terram. pro eo quod nos posuimus: quasi ignorantia egrediens a facie potentis. aquila et theodotion et septuaginta interpretati sunt: quasi non spontaneum, id est g-hohs g-akousion, a facie principis. cui subnectens symmachus, ait: positum stultum in sublimitate magna; diuites autem sedere humiles. et hanc ergo iniquitatem se in saeculo perspexisse commemorat, quod uideatur iniustum dei esse iudicium; et siue per ignorationem, siue absque eius fieri uoluntate, ut uel in mundi potestatibus, uel in ecclesiae principatu, saepe hi qui diuites in sermone sunt atque sapientia, diuites etiam in operibus bonis, ignobiles sedeant et imprudens quisque in ecclesia teneat principatum. hoc autem fieri a uultu eius, qui in saeculo habeat potestatem, dum potentes quosque et doctos uiros premat, nec eos in populis apparere permittat illos uero quos scit esse imprudentes in ecclesiis, faciat esse maiores, ut caeci a caecis ducantur in foueam. in hunc sensum facit et illud quod sequitur: uidi seruos super equos et principes ambulantes quasi seruos super terram. quod hi qui serui sunt uitiorum atque peccati, siue tam humiles, ut serui ab hominibus computentur, subita a diabolo dignitate perflati, uias publicas mannis terant; et nobilis quisque uel prudens, paupertate oppressus, gradiatur itinere officio que seruorum. hebraeus potentem et principem, a cuius facie ignoratio uideatur egredi,. deum exposuit, quod putent homines in hac inaequalitate rerum, illum non iuste, et ut aequum est, iudicare. porro alii cum superioribus aestimant esse iungendum, ut ipse sit potens, de quo ante hos uersus dicitur: si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum ne dederis. non simus itaque tristes, si in hoc saeculo humiles esse uideamur, scientes a facie diaboli et stultos subleuari et diuites deici? seruos insignia habere dominorum et principes seruorum ingredi uilitate. notandum autem quod et hic equus in bonam partem accipitur, ut ibi: et equitatio tua salus. [10c] qui fodit foueam, in ipsam incidet et qui dissipat sepem, mordebit eum serpens. ex parte simplex et ex parte mysticus intellectus est. siquidem et alibi ipse salomon ait: qui statuet laqueum, capietur in eo. et in psalmo septimo: lacum aperuit, et refodit eum, et incidet in foueam quam fecit. sepis autem maceriae que conuulsio, ecclesiastica dogmata sunt et institutio ab apostolis prophetis que fundata, quae qui dissoluerit et uoluerit praeterire, in eo ipso quo neglegit, a serpente percutitur. de quo serpente et in amos scriptum est: si descenderit in infernum, mandabo serpenti et mordebit eum. qui subtrahit lapides, dolebit in eis; et qui scindit ligna, periclitabitur in eis. uoluuntur et in zacharia sancti lapides super terram. non enim firma in ea statione consistunt, sed praetereunt et semper ad altiora nitentes, hinc abire festinant. de his uiuis lapidibus et in apocalypsi urbs saluatoris exstruitur et ecclesiam aedificari apostolus non tacet. si quis igitur haeretica arte peruersus de ecclesiae aedificio istos abstulerit lapides, unde et signanter aquila et symmachus, pro eo, quod nos posuimus: qui subtrahit lapides, dolebit in eis, dixerunt: qui transfert lapides, dilacerabitur in eis; postea tormenta patietur. quia uero absolute scriptura ait, qui subtrahit lapides, siue, qui transfert lapides, et non adiecit bonos siue malos. propterea et econtrario intellegendum, quod ecclesiasticus uir, episcopus uidelicet et presbyter, si iuxta mandatum leuitici, de leprosa domo lapidem abstulerit, in puluerem et cinerem conterendum. dolebit in eo ipso, quod de ecclesia christi lapidem auferre cogatur, dicens secundum apostolum: flere cum flentibus, lugere cum lugentibus; et: quis infirmatur et ego non uror? ligna quoque scindens, periclitabitur in eis. haeretici ligna infructuosa sunt et saltus absque utilitate pomorum. unde et in templo dei prohibetur plantari nemus et uana foliorum, id est uerborum tantum sonantium spernuntur umbracula. quamuis igitur sit prudens et doctus uir, qui gladio sermonis sui haec ligna concidat, periclitabitur in eis, nisi diligenter attenderit; maxime si ei hoc quod sequitur, acciderit: si retusum fuerit ferrum et faciem eius turbauerit, id est si disputatio eius infirmior fuerit inuenta, nec acumen habuerit, quo contraria quaeque secet, sed principale cordis eius hebetetur; in partem transibit aduersam et confirmabit eum fortitudo peruersa. hoc enim est, quod septuaginta interpretes transtulerunt: et fortitudine confortabitur; et superflua robusti sapientia incipiet, inquit; fortitudinem incipiet habere sapientiam, quae superflua est, et non adiuuat possidentem. si retusum fuerit ferrum et hoc non ut prius, sed conturbatum erit, uirtutibus corroborabitur; et reliquum fortitudinis sapientia est. si se, inquit, aliquis uiderit per neglegentiam amisisse scientiam scripturarum et acumen ingenii eius fuerit obtusum; et turbatus nequaquam manserit, qualis esse iam coeperat. euenit quippe interdum, ut cum modicum scientiae quis habuerit elatus in superbiam, discere desistat et legere et paulatim ex eo, quod ei nihil additur, subtrahatur, et uacuum discipulis pectus remaneat, ferrum que, quod acutum fuerat, hebetetur. otium enim et desidia quasi quaedam rubigo sapientiae est. si igitur quis hoc passus fuerit, non desperet remedium sanitatis, sed uadat ad magistrum et rursum instruatur ab eo et post laborem et industriam, sudorem que nimium, ualebit sapientiam recipere quam amiserat. et hoc est quod in hebraeo significantius dicitur: fortitudinibus corroborabitur, id est, labore, et sudore, et industria, et cotidiana lectione, sapientiam consequetur, et fortitudo ipsius habebit hunc finem, ut accipiat sapientiam. [10d] si momorderit serpens in silentio et non est amplius habenti linguam. simplex hic sensus est: serpens et detrectator aequales sunt. quomodo enim ille occulte mordens uenenum inserit; sic iste clam detrahens, uirus pectoris sui effundit in fratrem et nihil habet amplius a serpente. cum enim lingua hominis ad benedicendum et ad aedificationem proximi sit creata, ille eam serpenti aequalem facit, dum uirtutibus eius in peruersum abutitur. aliter: si quem serpens diabolus occulte momorderit et nullo conscio, eum peccati ueneno infecerit; si tacuerit qui percussus est et non egerit paenitentiam, nec uulnus suum fratri et magistro uoluerit confiteri, magister et frater, qui linguam habent ad curandum, facile ei prodesse non poterunt. si enim erubescat aegrotus, uulnus medico confiteri, quod ignorat medicina non curat. uerba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum. stultitia, si sua esset rusticitate contenta, minus haberet mali. nunc uero contra sapientiam bellum gerit, et quidquid prudentiae in docto uiro uiderit, zelo stimulata non recipit. loquitur enim uir sapiens uerba scientiae uerba gratiae, quae utilitatem possunt praebere audientibus et labia stulti non ita suscipiunt quae dicuntur, ut dicta sunt; sed econtrario uirum prudentem supplantare conantur et sui similem facere. et reuera praecipitatur uir sapiens, quando in aurem loquitur imprudentis et uerba eius in profundo, ut ita dicam, gurgite pereunt. unde beatus, qui in aurem loquitur audientem. initium uerborum eius insipientia et nouissimum oris eius error pessimus. et stultus multiplicat uerba. ignorat homo quid sit, quod factum est; et quod futurum est post eum, quis annuntiabit ei? adhuc ei de stulto disputatio est, cuius labia praecipitant sapientem, siue iuxta aliam interpretationem, stultum ipsum corruere faciunt. initium enim sermonis eius et finis stultitia est et error pessimus; siue, ut symmachus transtulit: tumultus, et quaedam uerborum inconstantia. dum non manet in sententia, sed putat in multiplicatione sermonum effugere se posse peccatum. cum enim nec praeteritorum meminerit, nec futura cognoscat et in ignorantia et tenebris uolutetur, falsam sibi scientiam repromittens; in eo doctum, in eo se putat esse sapientem, si uerba multiplicet. potest hoc et de haereticis accipi, qui prudentium uirorum dicta non capiunt; sed se ad disputationes contrarias praeparantes et initium et finem loquendi uanitate, tumultu, errore conuoluunt; et cum nihil sciant, loquuntur plura quam norunt. labor stultorum affliget eos, qui nesciunt ire in ciuitatem. cum superioribus etiam hos iunge uersiculos; aut generaliter de omnibus stultis, qui ignorent deum, aut specialiter de haereticis disputat. lege platonem; aristotelis euolue uersutias, zenonem et carneadem diligentius intuere et probabis uerum esse quod dicitur: labor stultorum affliget eos. ueritatem illi quidem omni studio quaesierunt; sed quia non habuerunt ducem et praeuium itineris, et humanis sensibus rati sunt se comprehendere posse sapientiam, ad ciuitatem minime peruenerunt, de qua in psalmo dicitur: domine, in ciuitate tua imaginem eorum dissipabis. omnes enim umbras et diuersas imagines atque personas, quas sibi in uariis dogmatibus induerunt, in urbe sua dominus dissipabit. de qua et alibi scribitur: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei. et in euangelio: non potest abscondi ciuitas super montem posita. et in isaia: ego ciuitas firma, ciuitas quae oppugnatur. siquidem hanc ueritatis et sapientiae ciuitatem, cum firma sit et robusta, omnes et sapientes saeculi et haeretici impugnare conantur. et quod de philosophis diximus, hoc idem etiam de haereticis sentiendum, quod frustra laborent et affligantur in studio scripturarum, cum ambulent in deserto et ciuitatem inuenire non ualeant. de quorum errore et psalmista commemorat dicens: errauerunt in deserto et inaquoso, uiam ciuitatis et habitationis eius non inuenerunt. [10e] uae tibi, terra, cuius rex adolescens et principes tui mane comedunt. beata tu terra, cuius rex tuus filius ingenuorum et principes tui in tempore comedunt, in fortitudine et non in confusione. uidetur quidem reprobare iuuenum principatum et luxuriosos iudices condemnare, quod in altero per aetatem sit infirma sapientia, in aliis etiam matura aetas deliciis eneruetur. et econtrario probare principem bonis moribus et liberaliter institutum; et eos iudices praedicare, qui nequaquam uoluptatem negotiis ciuium praeferant, sed post multum laborem et administrationem reipublicae, cibum capere quasi necessitate cogantur. uerum mihi sacratius quid latere uidetur in littera, quod iuuenes dicantur in scriptura, qui a ueteri auctoritate desciscunt et cana parentum praecepta contemnunt; qui neglecto mandato dei, cupiunt statuere traditiones hominum. de quibus et in isaia israeli dominus comminatur, eo quod noluerit aquam siloe, quae uadit silentio, et ueterem piscinam auerterit, eligens sibi fluenta samariae et gurgites damasci. et dabo, inquit, iuuenes principes eorum et illusores dominabuntur eis. lege daniel et uetustum dierum inuenies deum. lege apocalypsim ioannis et caput saluatoris candidum ut niuem, et quasi lanam albam repperies. ieremias quoque quia sapiens erat et cani eius in sapientia reputabantur, prohibetur iuuenem esse se dicere. uae ergo terrae cuius rex est diabolus, qui semper rerum nouarum cupidus etiam in abessalon aduersum parentem rebellat, quae iudices et principes eos habet, qui ament huius saeculi uoluptates, qui antequam dies mortis adueniat, dicunt: manducemus et bibamus; cras enim moriemur. econtra beata terra ecclesiae, cuius rex christus est filius ingenuorum; de abraham et isaac et iacob, prophetarum quoque et sanctorum omnium stirpe descendens, quibus peccatum non fuit dominatum; et ob id uere fuerunt liberi. ex quibus nata est uirgo liberior sancta maria, nullum habens fruticem, nullum germen ex latere; sed totus fructus eius erupit in florem, loquentem in cantico canticorum: ego flos campi et lilium conuallium. principes quoque eius sunt apostoli et omnes sancti, qui regem habent filium ingenuorum, filium liberae; non de ancilla agar, sed de sarae libertate generatum. nec comedunt mane, nec uelociter. non enim in praesenti quaerunt saeculo uoluptatem, sed tempore suo manducabunt cum retributionis tempus aduenerit et manducabunt in fortitudine, et non in confusione. omne bonum praesentis saeculi confusio est, futuri perpetua fortitudo. tale quid et in isaia dicitur: ecce qui seruiunt mihi, manducabunt; uos autem esurietis. et iterum: ecce qui seruiunt mihi, laetabuntur; uos autem pudebit. [10f] in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum stillabit domus. domus nostra, quae cum statu hominis erecta est, et habitatio quam habemus in caelis, si pigri sumus, et ad bona opera tardiores, humiliabitur. et omnis contignatio quae debet culmen portare sublime, ad terram corruens, habitatorem suum opprimet. cum que auxilium manuum uirtutum que torpuerit, omnes desuper tempestates et nimborum ad nos turbo prorumpit. porro quod in uno homine interpretati sumus, melius potest super ecclesia accipi, quod per neglegentiam principum omnis eius corruat altitudo; et ibi uitiorum illecebrae sint, ubi tegumen putabatur esse uirtutum. in risu faciunt panem et uinum, ut epulentur uiuentes. et argento oboediunt omnia. aestimo ex superioribus pendere quod sequitur. in pigritia enim et in socordia magistrorum humiliari ecclesiam et culmen eius concidere, et tigna perflui, supra exposuimus. nunc ergo de eisdem magistris loquitur. et quia uisus fuerat accusare eos, cur tacerent et non uterentur officio magistrorum et episcopi et presbyteri in ecclesia constituti, non laborarent in sermone et doctrina, quod et titus commonetur ut faciat, et timotheo praecipitur, ne gratiam neglegat, quam per impositionem manus acceperat. sed in eo se aestimarent presbyteros et episcopos, ut salaria acciperent et multi praeceptores honorem duplicem quaererent, qui laborantibus in doctrina et sermone debetur. nunc econtrario accusat eos qui loquuntur quidem in ecclesia et docent populos, sed ea docent quae populum audire delectet, quod peccatorem palpet in uitio et strepitus concitet audientium. nonne quando in ecclesia lasciuit oratio, et beatitudinem, et regna caelorum multitudini pollicetur, uidetur tibi in risu panem facere, et uinum ad laetitiam miscere bibentium? siue quod ipsi qui docent, diuitias, et cibos, et opes per delectabilia promissa conquirant; siue quod ecclesiae panem, qui panis lugentium est et non ridentium, beati quippe lugentes, quoniam ipsi ridebunt, in laetitia gaudio que conficiant. quod autem sequitur: pecuniae uel argento oboedient omnia, dupliciter accipiendum: uel ipsos doctores postquam adulatione ditati sunt, regnum in populos exercere; uel certe, quia argentum pro sermone semper accipitur: eloquia enim domini, eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum. hoc asseuerat, quod eloquentiae et orationi, quae uerborum sit fronte composita, facile uulgus cedat ignobile. aliter: qui habent apud se sponsum et propterea lugere et ieiunare prohibentur, in risu faciunt panem. a quo risu et isaac nomen accepit et in laetitia bibentium uinum praeparant. omnis itaque uir sanctus qui, ut christus praecepit, magister ecclesiae est, in risu et in laetitia panem facit et uini pocula ministrat in gaudio. argentum quoque, cui oboedient omnia, quinque illa de euangelio, et duo, et unum patrisfamiliae sunt talenta, et decem mnae, quae seruis in negotiatione creduntur. in mente tua regi ne maledixeris et in secreto cubilis tui, ne maledixeris, diuiti; quia uolucres caeli portabunt uocem, et habens pennas annuntiabit uerbum. et simplex praeceptum aedificat audientes; ne ira et furore superati, in maledictum et in detractionem regum et principum prorumpamus, quia contra spem interdum euenit, ut his quibus malediximus, nuntietur; et incurramus periculum immoderatione linguae. quod autem ait: auis caeli auferet uocem et habens pennas annuntiabit uerbum, hyperbolice intellegendum, quomodo solemus dicere, etiam ipsos parietes, quibus consciis loquimur, quae audierint non celaturos. sed melius est sic audire praeceptum, ut sciamus nobis esse mandatum, non solum contra christum temere nihil loquendum, uerum etiam in arcanis cordis, quamuis uariis tribulationibus coarctemur, nihil blasphemum, nihil impium sentiendum sit. et quia dilectionem quam christo exhibemus, debemus et proximo: diliges quippe dominum deum tuum, sed et proximum tuum sicut teipsum; etiam hoc iubetur, ne post regem de sanctis quoque facile detrahamus; et eos quos uiderimus scientia, sapientia uirtutibus que ditatos, linguae mordacitate rodamus, quia angeli qui terram circumeunt et sunt administratorii spiritus; et in zacharia loquuntur: circumiuimus terram et ecce omnis terra habitatur, et silet. ad instar auium, nostra uerba et cogitationes ad caelum perferant; et quod clam cogitamus, dei scientiam non latere. [11a] Cap. 11. mitte panem tuum super faciem aquae, quia in multitudine dierum inuenies illum. ad eleemosynam cohortatur, quod omni petenti dandum sit et indiscrete faciendum bene. quomodo enim, qui super irrigua seminat, fructum sementis exspectat, ita qui largitur egentibus, non granum seminis, sed ipsum panem serit, fenore quodam multiplicationem illius praestolans; et cum dies iudicii uenerit, multo amplius quam dederat reperturus. aliter: in quocumque homine illam aquam uideris, de qua dicitur: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, ne te pigeat panem sapientiae, panem rationabilem, panem praestare sermonis. si enim hoc frequenter feceris, inuenies te non incassum doctrinarum iecisse sementem. tale quid et in isaia dictum puto: beatus qui seminat super aquam, ubi bos et asinus calcant. quod ille magister beatitudine dignus habeatur, qui super irriguum pectus seminet audientium, tam ex iudaeis, quam ex gentibus populo congregato. da partem septem et quidem octo, quia non scis quid futurum sit malum super terram. et in ezechiele septem et octo gradus ad templi leguntur ascensum. et post ethicum illum psalmum, id est centesimum octauum decimum, quindecim graduum psalmi sunt, per quos primum erudimur in lege et septenario numero expleto, postea per ogdoadem ad euangelium scandimus. praecipitur ergo ut in utrumque instrumentum, tam uetus scilicet quam nouum, pari ueneratione credamus. iudaei dederunt partem septem, credentes sabbato, sed non dederunt octo, resurrectionem diei dominicae denegantes. econtrario haeretici, marcion et manichaeus et omnes qui ueterem legem rabido ore dilaniant, dant partem octo, suscipientes euangelium; sed eandem septenario numero non tribuunt, legem ueterem respuentes. nos igitur utrique instrumento credamus. non enim possumus dignos cruciatus, dignam que poenam iam nunc mente comprehendere, quae reposita est his qui uersantur in terra, iudaeis atque haereticis, e duobus alterum denegantibus. hebraei ita hunc locum intellegunt: et sabbatum et circumcisionem serua, ne si hoc forte non feceris, inopinatum tibi superueniat malum. [11b] si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent. et si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem; in loco ubi ceciderit lignum ibi erit. serua mandata quae tibi superius sunt praecepta, ut nubes super te fundant imbrem suum. ubicumque enim tibi locum praeparaueris, futuram que sedem, siue ad austrum, siue ad boream: ibi cum mortuus fueris, permanebis. aliter: propterea supra diximus: mitte panem tuum super faciem aquae et omni petenti te tribue; quia et nubes cum plenae fuerint, diuitias suas mortalibus largiuntur et tu quasi lignum, quamuis longaeuus sis, non eris in perpetuum, sed subita ut uentorum, ita mortis tempestate subuersus, ubicumque cecideris, ibi iugiter permanebis, siue te rigidum et trucem, siue clementem et misericordem, ultimum tempus inuenerit. aliter: dicitur in psalmis ad deum: ueritas tua usque ad nubes; et in isaia, peccanti deus uineae comminatur: mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem. nubes igitur sunt prophetae et omnis uir sanctus, qui cum plures in corde suo congregauerit disciplinas, tunc ualebit praecepta pluere doctrinarum et dicere: exspectetur sicut pluuia sermo et effundent super terram imbrem; ad quam dictum est: audiat terra uerba oris mei. quod autem sequitur: et si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem: in loco ubi ceciderit lignum, ibi erit; illud de habacuc sumamus exemplum, in quo scribitur: deus de theman ueniet, quod alii interpretes ediderunt: deus ab austro ueniet. et quantum ego aestimo, semper in bonam partem auster accipitur. unde et in cantico canticorum dicitur: exsurge, aquilo, hoc est, recede, et abi; et ueni, auster. lignum igitur quod in hac uita corruerit et conditione mortalitatis fuerit incisum, aut peccauit ante dum staret, et in boreae postea parte ponitur; aut si dignos austro fructus attulit, in plaga iacebit australi. nec est aliquod lignum, quin aut ad aquilonem sit, aut ad austrum. hoc idem significat et illud quod scriptum est: dicam aquiloni: adduc; et africo: noli prohibere. numquam enim austro et orientali uento praecipitur, ut adducant, quia apud alias plagas esse eos oportet, qui ad orientem et austrum postea deducantur. aquilo igitur ad austrum adducit et africus ad orientem habitatores suos. nec enim possunt proficere, si in pristinis sedibus perseuerent. qui obseruat uentum, non seminat; et qui aspicit nubes, non metet. qui considerat cui benefaciat et non omni petenti se tribuit, saepe praeterit eum qui meretur accipere. aliter: qui tantum eo tempore dei uerbum praedicat, quo populus libenter auscultat et secunda aspirat aura rumoris, sator neglegens et ignauus agricola est. in ipsis enim prosperis, dum nescimus, aduersa consurgunt. sed opportune, importune, suo tenore, dei sermo est praedicandus; nec fidei tempore aduersariarum nubium consideranda tempestas. de qua in prouerbiis dicitur: sicut pluuia uehemens et inutilis, sic qui derelinquunt sapientiam et impietatem laudant. absque consideratione ergo nubium et timore uentorum, in mediis tempestatibus seminandum est. nec dicendum: illud tempus commodum, hoc inutile, cum ignoremus quae uia, et quae uoluntas sit uniuersa spiritus dispensantis. [11c] quomodo non cognoscis tu quae sit uia spiritus et sicut ossa in utero praegnantis, sic nescies opera dei, qui faciet omnia. sicut nescis uiam spiritus et animae ingredientis in paruulum et ignoras ossium et uenarum uarietates in uentre praegnantis; quomodo ex uili elemento corpus hominis in diuersas effigies artus que uarietur et de eodem semine, aliud mollescat in canibus, aliud duretur in ossibus, aliud in uenis palpitet, aliud ligetur in neruis: ita dei opera scire non poteris, qui factor est omnium. ex quo docet contraria non timenda, nec temere de uentis et nubibus, quas supra diximus, iudicandum; cum suo tenore et cursu debeat sator pergere et euentum domini sententiae reseruare. non est enim uolentis neque currentis, sed miserentis dei. in matutino semina semen tuum, et ad uesperum ne dimittas manum tuam: quoniam nescis quid placeat, hoc aut illud. etsi utrumque, quasi unum bonum est, et dulce lumen, et bonum oculis uidere solem; quia si annis multis uixerit homo, in omnibus his laetetur, et meminerit dies tenebrarum, quia plurimae erunt. omne quod uenturum est, uanitas. ne eligas cui bene facias; sed et cum benefeceris, numquam a bono opere desistas. matutinam iustitiam uesper inueniat. et uesperis misericordiam sol ortus accumulet. incertum est enim quod opus magis placeat deo, et ex quo tibi fructus iustitiae praeparetur. potest autem accidere, ut non unum, sed utrumque placeat deo. aliter: et in adolescentia, et in senecta, aequus tibi labor sit. nec dicas: dum potui, laboraui, debeo in senectute requiescere. nescis enim utrum in iuuentute, an in aetate longaeua placeas deo. nec prodest adolescentiae frugalitas, si senecta ducatur in luxu. in qua enim die iustus errauerit, ueteres eum iustitiae a morte liberare non poterunt. quod si iuxta utramque interpretationem semper benefeceris, et omni aetate aequalem cursum habueris uidebis deum patrem, dulcissimam lucem; uidebis christum, solem iustitiae. porro et si multis annis uixeris, et omnia bona habueris, uel bona opera perpetraris, et scieris te semper esse moriturum, et ante oculos tuos tenebrarum semper uersetur aduentus: praesentia quasi fluxa, fragilia et caduca contemnes. symmachus finem huius sententiae ita interpretatus est: si annis multis uixerit homo, et in omnibus his laetus fuerit, recordari debet et dies tenebrarum, quia multae erunt, in quibus omnibus ueniet esse desinere. aliter: repromittit in alio scripturae loco, deus dicens: dabo uobis pluuiam temporaneam et serotinam, uetus scilicet testamentum, et nouum, et utroque imbre uos irrigabo. unde et nunc admonemur, ut sic legamus legem ueterem, ne euangelium contemnamus, sic quaeramus spiritalem in ueteri instrumento intellegentiam, ne in euangelistis et in apostolis hoc tantum putemus sonare quod legitur. ignorare enim nos in quo magis scientia nobis a deo tribuatur et gratia, felicem que eum esse, qui utrumque in commune sociarit, et quasi unum corpus effecerit. quod qui fuerit consecutus, uidebit lucem, uidebit christum, solem iustitiae. et si annis pluribus uixerit, in summa laetitia et delectatione uersabitur, habens scientiam scripturarum, et magis ad hunc laborem recordatione futuri iudicii compelletur; quia perpetuum tenebrarum tempus adueniet, et aeternae poenae praeparabuntur eis, qui non seminauerunt mane et ad uesperam, et nequaquam utrumque sociarunt; nec uiderunt lucem neque solem, unde ipsum lumen egreditur. laetare, iuuenis, in adolescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuuentutis tuae et ambula in uiis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum. et scito hoc, quia super omnibus his adducet te deus in iudicium. et repelle iram a corde tuo et aufer malitiam a carne tua quia adolescentia et stultitia uanitas est. [12a] Cap. 12. et memento creatoris tui in die iuuentutis tuae, antequam ueniant dies malitiae et appropinquent anni in quibus dices: non est mihi in illis uoluntas. in hoc capitulo, diuersa omnium explanatio fuit et tot sententiae, paene quot homines. unde quia longum est opinationes omnium recensere et argumenta quibus sententias suas approbare uoluerint, explicare et prope res unius uoluminis est. sufficiat prudentibus significasse quid senserint et quasi in quadam breui tabella, sicut pinxisse terrarum, totius que orbis uastitatem et ambitum oceani, angusto monstrasse compendio. hebraei ad israel aestimant pertinere mandatum, cui praecipitur, ut fruatur diuitiis suis, et antequam ei captiuitatis tempus adueniat et adolescentiam senectute commutet. quidquid delectabile uel iucundum, tam cordi, quam oculis apparuerit, eo, dum in promptu est, abutatur, ita tamen ut se nouerit in omnibus iudicandum; et tam cogitationes malas, quam libidines fugiat, sciens stultitiam adolescentiae copulatam recordetur que semper creatoris sui, antequam dies babyloniae ac romanae captiuitatis adueniant, in quibus habere non poterit uoluntatem. et totum hunc locum ab eo quod ait: antequam tenebrescat sol et luna et stellae, usque ad eum locum, in quo scriptura commemorat: et conuertetur puluis in terram suam sicut erat et spiritus reuertetur ad deum, qui dedit illum; super statu suae conditionis explanant. quae quia, ut supra diximus, laciniosa sunt et prolixa, strictim a nobis breuiter que tangentur. laetare ergo in iuuentute tua, o israel, et fac illa uel illa, de quibus iam dictum est antequam captiuitas ueniat; et a te tuus honor recedat et gloria, et iudices, et sancti tui quos in sole, et luna, et stellis intellegi uolunt, auferantur. antequam ueniat nabuchodonosor, siue titus uespasiani filius accitus a prophetis et eorum uaticinia compleantur. in die qua angeli templi praesides recedent et turbabuntur robustissimi quique in exercitu tuo, et otiosa erunt eloquia magistrorum, et prophetae, qui de caelis solebant uisionum suarum lumen accipere, contenebrescent. quando claudentur templi ianuae, et humiliabitur ierusalem, et chaldaeus ueniet, quasi cantu uolucris, ita ieremiae uocibus prouocatus, et conticescent filiae cantici, in templo psallentium chori. illo tempore, quando uenientes hierosolymam, ipsi quoque hostes dei magnitudinem pertimescent et in uia dubii, sennacherib interitum formidabunt. hoc enim dictum putant: et ab excelso timebunt et formidabunt in uia. in illis diebus florebit amygdalum, ille baculus et uirga quam ieremias in prophetiae suae uidit exordio, et impinguabitur locusta, nabuchodonosor cum suo exercitu, et dissipabitur capparis, amicitia dei cum israel. quid autem sibi uelit capparis, cum de singulis coeperimus dicere, plenius explicabitur. hoc autem totum eueniet israeli, quia abiturus est homo in domum aeternitatis suae, et a praesidio dei ad caelestia reuersurus, quo abeunte in tabernaculum suum, circumibunt in platea flentes atque plangentes, et hostium obsidione uallati. laetare ergo, israel, in iuuentute tua, antequam rumpatur funiculus argenteus, hoc est donec gloria uestra uobis cum est, antequam recurrat taenia aurea. id est antequam arca testamenti auferatur; priusquam conteratur hydria ad fontem, et conuoluatur rota super lacum; id est donec in sancta sanctorum praecepta legis, et sancti spiritus est gratia, et antequam reuertaris in babylonem, unde in lumbis egressus es abrahae, et incipias in mesopotamia conteri, unde quondam profectus es. omnis que gratia prophetiae, qua quondam fueras inspiratus, reuertatur ad datorem suum. haec iudaei usque hodie edisserunt et ad personam suam intellegentiam huius capituli trahunt. [12b] nos autem ad superioris disputationis ordinem reuertentes, singula conabimur explanare: laetare, iuuenis, in adolescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuuentutis tuae, et ambula in uiis cordis tui, et in aspectu oculorum tuorum. et scito super omnibus his, quia adducet te deus in iudicium. dixerat lucem mundi huius esse dulcissimam et laetari debere hominem in diebus uitae suae, omni que studio carpere uoluptatem. ingruere enim noctem mortis aeternam, quando non liceat perfrui congregatis et quasi umbram, uniuersa quae habuimus pertransire. nunc ergo hominem cohortatur et dicit: o adolescens, antequam tibi senectus et mors ingruat, laetare in iuuentute tua, et quidquid tibi corde bonum, aspectu iucundum uidetur, assume, fruere, ut libet, mundi rebus. rursum ne putaretur haec dicens, hominem ad luxuriam prouocare, et in epicuri dogma corruere, suspicionem hanc abstulit, inferens: et scito, quoniam super omnibus his adducet te deus in iudicium. sic, inquit, abutere mundi rebus, ut scias te in ultimo iudicandum. et repelle iram a corde tuo et aufer militiam a carne tua, quia adolescentia et stultitia uanitas. in ira, omnes perturbationes animi comprehendit. in carnis malitia, uniuersas significat corporis uoluptates. sic ergo, inquit, bonis huius saeculi fruere, ne aut desiderio, aut carne delinquas. relinque antiqua uitia, quibus in adolescentia tua uanitati stultitiae que seruisti, quia iuuentus insipientiae copulata est. et memento eius qui creauit te in die iuuentutis tuae, antequam ueniant dies malitiae et propinquent anni, in quibus dices: non est mihi uoluntas in eis. semper memento conditoris tui et sic adolescentiae uiam gradere, ut mortis ultimae recorderis, antequam tibi tempus adueniat, quo tristia quaeque succedant. [12c] antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et reuertantur nubes post pluuiam. si de generali consummatione mundi accipimus, uerbis domini hoc capitulum congruit, in quibus ait: erit tribulatio et angustia qualis non fuit a principio creaturae, sed neque fiet. sol enim tenebrescet et luna non dabit lucem suam et stellae cadent de caelo, et uirtutes caelorum mouebuntur. quae sunt custodes domus: ita ut domus intellegatur hic mundus, uiri uero fortes, errore decepti, et dissipandae contrariae fortitudines. quod si specialis uniuscuiusque consummatio, ad uitae huius finem refertur; et sol, et luna, et stellae, et nubes, et pluuiae ei esse cessabunt, qui mortuus fuerit. aliter: laetare, adolescens, o popule christiane, et fruere bonis quae a deo tibi concessa sunt, et in his omnibus scito te a domino iudicandum. nec putes, quia priores rami fracti sunt, et tu insertus es in radicem bonae oliuae, idcirco te esse securum. sed aufer iram a corde tuo, et a corpore uoluptates et ceteris uitiis derelictis, memento creatoris tui, antequam tibi dies malitiae, dies ueniat insanabilis, in qua peccantibus poenae sunt praeparatae; ne, cum peccaueris, occidat tibi sol iustitiae meridie et scientiae lumen intereat, et splendor lunae, id est ecclesiae subtrahatur, et stellae occidant, de quibus scriptum est: in quibus lucetis quasi luminaria in mundo rationem uitae habentes. et alibi: stella a stella differt in gloria. antequam reuertantur nubes post pluuiam; ne prophetae qui corda credentium suo sermone suis pluuiis irrigauerunt, postquam te imbre suo indignum esse perspexerint, reuertantur ad sedem suam; ad eum scilicet, a quo missi sunt. [12d] in die cum moti fuerint custodes domus et perierint uiri fortitudinis. custodes domus, aut sol intelleguntur et luna, et reliquus astrorum chorus, aut angeli qui huic mundo praesident. uiri uero fortitudinis, siue fortes, ut interpretatus est symmachus, qui peribunt, aut ut aquila transtulit errabunt, daemones sentiuntur, a forti diabolo etiam ipsi fortium sortiti uocabulum. quem dominus superans, et ligans, iuxta euangelii parabolam, uastat domum eius. aliter: custodes domus, qui ad corpus hominis referunt cuncta quae scripta sunt, costas significari putant, quod ab ipsis intestina uallentur, et tota uentris mollitudo seruetur. uiros uero fortes, crura aestimant; solem, et lunam, et stellas, ad oculos, nares et aures, et totius capitis sensus coaptant. hoc autem ideo, quia inferius necessitate coguntur, non de angelis et daemonibus, sole, et luna, et stellis, sed de hominis membris intellegere quae sequuntur. et cessabunt molentes quoniam imminutae sunt; et contenebrescent quae uident in foraminibus. in consummatione mundi cum refriguerit multorum caritas et imminutae fuerint animae magistrorum, quae possunt caelestem cibum praebere credentibus, translatae que in caelestia; tunc incipient hi qui ex parte in hoc mundo intuebantur lumen scientiae, inuolui tenebris. si enim moysi dicitur: ponam te in foramine petrae et sic posteriora mea uidebis. quanto magis unaquaeque anima per foramen et quasdam tenebrosas cauernas aspicit ueritatem! aliter: duae molentes sunt, ex quibus unam rapi, alteram derelinqui, euangelium non tacet. quae cum imminutae fuerint, atque cessauerint, necesse est ut omne lumen scientiae auferatur ex oculis. aliter: cessare molentes quia imminutae sint, de dentibus dictum putant. quod cum extrema senectus aduenerit, dentes quoque aut atteruntur, aut decidunt, quibus permoliti cibi in aluum transmittuntur. tenebrescere autem uidentes in foraminibus, oculos arbitrantur quod aetate confectis caliget acies, et intuitus obscuretur. et claudent ostia in platea in humilitate uocis molentis; et consurget ad uocem uolucris; et obmutescent omnes filiae carminis. cum uox molentis fuerit infirmata et magistrorum doctrina cessauerit, consequenter cessabunt omnia. inter quae et ostia claudentur in platea, ut iuxta fatuas euangelii uirgines, unusquisque clausas habeat suae plateae ianuas et illae oleum emere non possint. uel certe, fatuis uirginibus circumeuntibus in platea, claudent cubiculum sponsi qui cum eo intrauerint. si enim arta et angusta est uia quae ducit ad uitam et lata et spatiosa, quae ducit ad mortem, recte, refrigerata caritate multorum, ostium doctrinarum clauditur in plateis. sequenti autem uersiculo, in eo quod ait: et consurget ad uocem uolucris, siue passeris, utemur in tempore, si quando uiderimus peccatorem ad uocem episcopi uel presbyteri per paenitentiam consurgentem. potest quoque hoc extraordinarie, tametsi contextum capituli non sequamur et de legitima resurrectione accipi, quando ad uocem archangeli resurgent mortui. nec mirandum, si angeli tubam passeri comparemus, cum omnis uox ad christum comparata, sit tenuis. et quantum, cum meo possum animo recordari, numquam passerem in malam partem legisse me noui. loquitur in decimo psalmo iustus: in domino confido, quomodo dicitis animae meae: transmigra in montem sicut passer. et alibi: uigilaui et factus sum quasi passer solitarius in tecto. necnon et in alio loco: etenim passer inuenit sibi domum. aliter: clausas in plateis ianuas, infirmos senis gressus accipi uolunt, quod semper sedeat et ambulare non possit. humilitatem autem uocis molentis, de mandibulis interpretantur, quod cibum terere nequeat et uix spiritu coartato, uox eius tenuis audiatur. porro consurgere eum ad uocem uolucris, ostendit, quod frigescente iam sanguine et humore siccato, quibus materiis sopor alitur, ad leuem sonitum euigilet, noctis que medio, cum gallus cecinerit, festinus exsurgat; nequaquam ualens strato saepius membra conuertere. obmutescere quoque, siue, ut melius habet in hebraeo, surdescere filias carminis, aures significat, quod grauior senum auditus fiat et nulla inter uoces ualeant scire discrimina, nec carminibus delectari. quod quidem et berzellai loquitur ad dauid, nolens transire iordanem. sed et ab excelsis timebunt et formidabunt in uia. id est, ardua ingredi non ualebunt et lassis poplitibus, ac trementi uestigio, etiam in plano itinere fluctuantes, offensam gressuum formidabunt. et florebit amygdalum, et impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes. per metaphoram etiam nunc de membris hominis ecclesiastici sermo est. quod cum senectus aduenerit, capillus incanuerit, tumuerint pedes, libido refrixerit et homo morte fuerit dissolutus. tunc reuertetur in terram suam et in domum aeternitatis suae sepulcrum exsequiis que rite celebratis, plangentium funus turba praecedat. florem autem amygdali quem nos pro canis posuimus, quidam sacram spinam interpretantur, quod, decrescentibus natium carnibus, spina succrescat et floreat. porro in eo quod ait: impinguabitur locusta, sciendum ubi in nostris codicibus legitur locusta, in hebraeo scriptum esse, aagab, quod uerbum apud eos ambiguum est. potest enim et talus et locusta transferri. quomodo igitur in ieremiae principio, uerbum soced, si uarietur accentus, et nucem significat et uigilias. et dicitur ad eum: quid tu uides, ieremia? et respondit: nucem. et ait dominus ad eum: bene uidisti, quia uigilabo ego super uerbum meum, ut faciam illud. uel illud: et habet etymologiam nucis, quod uigilaturus sit deus; et retributurus populo quod meretur, sermonis occasio est. ita et nunc ambiguitas uerbi per etymologiam eius, indicat senum crura tumentia et podagrae humoribus praegrauata. non quo omnibus hoc senibus fiat, sed quo plerumque accidat et g-sunekdochikohs a parte, id quod totum est, appelletur. in eo uero ubi nos habemus capparim, in hebraeo habet abiona; quod et ipsum ambiguum est, interpretatur que amor, desiderium, concupiscentia uel capparis. et significatur, ut supra diximus, quod senum libido refrigescat, et organa coitus dissipentur. hoc autem ideo, quia haec uerba ambigua, cum in uocabulis suis, et amygdalum, et locustam, et capparim sonent, aliud deriuata significant et per figuram ad sensus qui seni conueniunt deriuantur. sciendum quoque, quod ubi nunc septuaginta interpretes posuerunt amygdalum, ipsum uerbum sit soced, quod in ieremiae principio est; sed ibi in nucem uersum est, hic in amygdalum. symmachus nescio quid in hoc loco sentiens, multo aliter interpretatus est. ait enim: et super haec etiam de excelso uidebunt et error erit in uia, et obdormiet uigilans, et dissoluetur spiritus fortitudo. ibit enim homo in domum aeternitatis suae, et circumibunt in platea plangentes. cuius interpretationem laodicenus secutus, nec iudaeis potest placere, nec christianis; dum et ab hebraeis procul est et sequi septuaginta interpretes dedignatur. [12e] antequam rumpatur funiculus argenti, et recurrat uitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super lacum. et reuertatur puluis in terram suam sicut erat, et spiritus redeat ad deum, qui dedit illum. uanitas uanitatum, dixit ecclesiastes, uniuersa uanitas. reuertitur ad superiora, et post grande hyperbaton,—quod ab eo loco interiecerat, in quo ait: et memento creatoris tui, in die iuuentutis tuae; antequam ueniant dies malitiae, et antequam tenebrescant sol et luna, et cetera in die qua mouebuntur custodes domus -. nunc coeptam sententiam simili fine concludit, dicens: antequam rumpatur funiculus argenti, et illud uel illud fiat. funiculum autem argenti candidam hanc uitam, et spiramen quod nobis e caelo tribuitur, ostendit. recursum quoque uittae aureae animam significat, quae illuc recurrat, unde descenderat. porro duo reliqua quae sequuntur, contritio hydriae super fontem et confractio rotae super lacum, per metaphoram, mortis aenigmata sunt. quomodo enim hydria quae conteritur, cessat haurire et rota per quam de lacu et puteis leuantur aquae, si confracta fuerit; ut septuaginta interpretes uoluerunt in suo funiculo conuoluta, aquae usus intercipitur; ita et cum funiculus argenti fuerit interruptus, et animae riuus recurrerit ad fontem, interibit homo. et ut manifestius sequitur: reuertetur puluis in terram suam, unde sumptus est, et spiritus conuertetur ad deum, qui dedit illum. ex quo satis ridendi, qui putant animas cum corporibus seri et non a deo, sed a corporum parente generari. cum enim caro reuertatur in terram, et spiritus redeat ad deum, qui dedit illum; manifestum est deum parentem animarum esse, non homines. post descriptionem interitus humani, pulchre exordium, libri sui repetens, ait: uanitas uanitatum, dixit ecclesiastes, omnia uanitas. cum enim cunctus mortalium labor, de quo in toto uolumine disputatum est, huc perueniat, ut reuertatur puluis in terram suam et anima illuc redeat, unde sumpta est, magnae uanitatis est in hoc saeculo laborare et nihil profutura conquirere. et amplius quia factus est ecclesiastes sapiens, adhuc docuit scientiam populum, et audire eos fecit; et scrutans composuit prouerbia. multum quaesiuit ecclesiastes, ut inueniret uerba uoluntatis et scriberet recte uerba ueritatis. sapientiam qua praeuertit salomon omne hominum genus, nunc quoque in fine sui opusculi profitetur, quod non fuerit ueteris legis institutione contentus, sed in profundas se ultro demerserit quaestiones et ad docendum populum, prouerbia, et parabolas composuerit aliud habentes in medulla; aliud in superficie pollicentes. prouerbia quippe non hoc sonare quod scriptum est, etiam in euangeliis edocemur, quod dominus populo in parabolis et in prouerbiis sit locutus, secreto autem apostolis dissoluerit ea. ex quo manifestum est et prouerbiorum librum, non ut simplices arbitrantur, patentia habere praecepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur; ita in eis diuinum sensum altius perscrutandum. super haec addit etiam causas naturas que rerum se uoluisse cognoscere et dei dispositionem et prudentiam. quare unumquodque, uel quomodo factum sit, scire uoluisse, ut quod dauid post dissolutionem corporis et animae, ad caelos recursum se sperat esse uisurum dicens: uidebo caelos, opera digitorum tuorum; hoc nunc in praesenti salomon nisus fuerit inuenire, ut ueritatem soli deo cognitam, corporis uallata septo mens humana comprehenderet. [12f] uerba sapientum, ut stimuli et quasi claui in altum defixi, habentibus coetus, data sunt a pastore uno. ne uideretur post legem dei temerarius subito praeceptor erumpere et sibi uindicare doctrinam, quam moyses non tam sua sponte, quam deo irascente primum, dehinc inspirante susceperat. dicit uerba sua uerba esse sapientium, quae in similitudinem stimulorum corrigant delinquentes et pigros mortalium gressus aculeo pungente commoueant; sic que sint firma quasi claui in altum solidum que defixi nec auctoritate unius, sed concilio atque consensu magistrorum omnium proferantur. et ne contemneretur humana sapientia, ait eam ab uno pastore concessam. id est licet plurimi doceant, tamen doctrinae unus auctor est dominus. facit hic locus aduersus eos, qui alium legis ueteris, alium euangelii aestimant deum, quod unus pastor concilium prudentium instruxerit. prudentes autem tam prophetae sunt, quam apostoli. simul et hoc notandum, quod dicantur uerba sapientium pungere, non palpare, nec molli manu attrectare lasciuiam; sed errantibus et, ut supra diximus, tardis paenitentiae dolorem et uulnus infigere. si cuius igitur sermo non pungit, sed oblectationi est audientibus, iste non est sermo sapientis. uerba quippe sapientium ut stimuli. quae quoniam ad conuersionem prouocant delinquentem et firma sunt, et a concilio sanctorum data, atque ab uno pastore concessa, et solida radice fundata sunt. hoc stimulo necdum paulum, sed adhuc saulum puto in uia confossum erroris audisse: durum tibi est aduersum stimulum calcitrare. et amplius ab his, fili mi, caue. faciendi libros multos non est finis; et meditatio plurima labor est carnis. exceptis his uerbis quae ab uno pastore sunt data et concilio atque consensu prolata sapientium, nihil facias, nihil tibi uindices; maiorum sequere uestigia ab eorum auctoritate non discrepes. alioquin, quaerenti multa, infinitus librorum numerus occurret, qui te pertrahat ad errorem et legentem frustra faciat laborare. uel certe docet breuitati studendum et sensus magis sectandos esse quam uerba, aduersus philosophos et saeculi huius doctores, qui suorum dogmatum falsitates conantur asserere uarietate ac multiplicatione sermonum. contra scriptura diuina breui circulo coartata est et quantum dilatatur in sententiis, tantum in sermone constringitur. quia consummatum breuiatum que sermonem fecit dominus super terram et uerbum eius iuxta est in ore nostro, et in corde nostro. aliter: frequens lectio et cotidiana meditatio, animae solet magis labor esse quam carnis. quomodo enim quidquid manu et corpore fit, manus et corporis labore completur, ita quod ad lectionem pertinet magis mentis est labor. ex quo mihi uidetur, superiora de multitudine librorum aliter sentienda, quam plerique existimant. moris est scripturarum, quamuis plures libros, si inter se non discrepent et de eadem re scribant, unum uolumen dicere; siquidem et euangelium et lex domini immaculata, conuertens animas, singulariter appellantur, cum plura euangelia, et multa mandata sint legis. sic et uolumen in isaiae sermone signatum, omnis scriptura diuina est, et uno capitulo libri, ezechiel ioannes que uescuntur. saluator quoque omnium retro sanctorum uocibus prophetatus, ait: in capitulo libri scriptum est de me. iuxta hunc igitur sensum arbitror nunc praeceptum, ne plures libri fiant. quidquid enim dixeris, si ad eum referatur, qui in principio erat apud deum, deus uerbum, unum uolumen est, et innumerabiles libri una lex, unum euangelium nominantur. quod si diuersa et discrepantia disputaris et curiositate nimia huc atque illuc animum adduxeris, etiam in uno libro, multi libri sunt. unde dictum est: ex multiloquio non effugies peccatum. talibus igitur libris non est finis. bonum enim omne, et ueritas certo fine concluditur; malitia uero atque mendacium sine fine sunt. et quanto plus requiruntur, tanto maior eorum series nascitur. super hac re studium atque meditatio, labor carnis est. carnis, inquam, non spiritus. habet siquidem et spiritus laborem suum iuxta illud quod apostolus ait: plus autem omnibus illis laboraui; non autem ego, sed gratia dei quae me cum est. et saluator: laboraui clamans. finis sermonis uniuersi auditu perfacilis est: deum time et mandata eius custodi. hoc enim est omnis homo, quia omne factum deus adducet in iudicium de omni abscondito, siue bonum, siue malum sit. aiunt hebraei cum inter cetera scripta salomonis quae antiquata sunt, nec in memoria durauerunt; et hic liber oblitterandus uideretur, eo quod uanas dei assereret creaturas et totum putaret esse pro nihilo, et cibum, et potum et delicias transeuntes praeferret omnibus, ex hoc uno capitulo meruisse auctoritatem. ut in diuinorum uoluminum numero poneretur, quod totam disputationem suam, et omnem catalogum in hac quasi anakephalaiôsei~g coartarit, et dixerit finem sermonum suorum auditu esse promptissimum, nec aliquid in se habere difficile; ut scilicet timeamus deum et eius praecepta faciamus. ad hoc enim natum esse hominum, ut creatorem suum intellegens, ueneretur eum metu et honore et opere mandatorum. {siquidem cum iudicii tempus aduenerit, quidquid a nobis gestum est, stare sub iudice, et ancipitem diu exspectare sententiam, et unumquemque recipere pro opere suo, siue mali quid egerit, siue boni. pro eo autem quod nos posuimus: de omni abscondito, siue bonum, siue malum sit, symmachus et septuaginta interpretati sunt, de omni contemptu, uel certe de omni ignorato, quod etiam de otioso uerbo et non uoluntate, sed ignoratione prolato, reddituri simus rationem in die iudicii. aliter: quia timor seruorum est, et perfecta dilectio foras mittit timorem; et in scriptura diuina tam incipientium, quam perfectorum duplex appellatur metus. nunc de consummato in uirtutibus metu dici puto, secundum illud: nihil deest timentibus eum. uel certe, quia adhuc homo est, et necdum dei nomen accepit, hanc habet rationem substantiae suae, ut in corpore positus deum timeat. quia omne factum, id est omnes homines adducat deus in iudicium super uniuersis, quae aliter quam ab eo disposita sunt et dicta, senserunt, siue in hanc partem, siue in illam. uae quippe his qui dicunt malum bonum et bonum malum}.