[4,9] IX. Quid sit declinare ad dexteram uel sinistram, quod princeps prohibetur. Sequitur: Neque declinet in partem dextram uel sinistram. Ad dextram declinare est uirtutibus ipsis uehementer insistere. Ad dextram declinare est in uirtutis operibus, quae in modo consistit, modum excedere. Omnis uero uehementia salutis inimica est, et excessus omnis in culpa; bonarumque rerum consuetudo nimia pessima est. Vnde ethnicus: "Insani sapiens nomen feret, aequus iniqui, ultra quam satis est uirtutem si petat ipsam". Et philosophus: Caue quod est nimium; quia, si haec ipsa cautela modestiam deserit, eo ipso a tramite uirtutis incaute recedit. Salomon quoque: Noli, inquit, esse nimis iustus. Quid ergo nimium prodest, si regina uirtutum iustitia in sui nimietate obest? Alibi quoque: Nimia humilitas maxima pars superbiae est. Ad sinistram declinare est per abrupta uitiorum a uia uirtutum declinare uel deuiare. Item deflectitur ad sinistram qui in subiectorum culpis nimis pronus est ad uindictam; et ad dexteram gressum torquet qui delinquentibus ex mansuetudine nimis indulget. Iter autem utrumque deuium est; sed quod ad sinistram uergit perniciosius est.