[3,13] Caput XIII. 1 Atqui adulator ei nequaquam parere potest, qui nihil aliud quaerit, nisi ut placeat. Si potest, per se; sin autem personam suppositam, quaerit uxorem forte, aliamue coniunctam uel iure, uel affectione. Affectio tamen efficacior est, eo quod ad naturam familiarius accedit, ipsique unitur animae, quidquid affectionis foedere copulatur. 2 Non est utique perniciosior assentatio, quam ea quae affectionis inductione procedit. Inde est quod saepe mariti arctius amplectuntur, et se riualibus suis exponunt plenius, et saepius inuitant ad coenam matrimonii corruptores, dum, ut prouerbialiter dicitur, amator incautus pudicae magis uxori, quam infidelibus oculis credit. 3 Nonne satis delusus est, qui oculis suis assertionem femineam, quae ex eo solo decipit crebrius, quod intercipitur rarius, anteponit? Pica siquidem puluinaris efficacissima est, et, ut dici solet, cornix nocturna quouis oratore disertior, et cuiusque operis faciem, quocunque libuerit colore, uestit. Quo ergo cautior, eo suspectior habenda est. 4 Si dolus dedit causam contractui, rescinditur, et reuocantur omnia, quae ex eo, uel ob id profecta sunt. Haeredes quoque defuncti in solidum et in perpetuum tenentur de eo, quod ad eos constiterit peruenisse. Sed quid adulatore dolosius? At mihi forte obiicies, quia non omnes noui. Verum quidem est; sed a multis mihi didicisse uideor omnium mores. 5 Duellius iam senex, iam decrepitus corpore cordeque trementi, dolens sibi exprobratum esse in iurgio, quod oris uitio fetidus esset, se domum contulit. Cumque uxori grauius quereretur, quod nunquam eum monuerat huius uitii quaerere medicinam: «Fecissem, inquit, nisi putassem ora uirorum omnium sic olere.» 6 Laudare poteris eius matrimonii pudicitiam, et praeferre patientiam mulieris, quae uiri uitium tanta patientia tulit, ut ille infelicitatem corporis, non uxoris fastidio, sed maledicto senserit inimici. At et ego de adulatoribus aliquid tale respondeo, quia omnes arbitror sic olere. Omnes fallaciam et dolum redolent, et quocunque se uertant, pudicis naribus, hunc important, non odorem, sed fetorem. 7 Quidquid ergo ex ea causa acquiritur, etiam ab haerede iuste potest auelli. Nec credo quod possit petitoribus obuiari, si uindicare audeant, quod adulatoribus contulerunt. Sed quis sapiens et intelliget ista? Aut ad hoc quis idoneus, cum non modo in omni domo, aut conuiuentium coetu, adulantium tanta sit copia, ut si quis modestus aduersus eos mutire audeat, illos "Defendat numerus, iunctaeque umbone phalanges?" 8 Certe dum uir honestus innitens conscientiae, tutumque insistens officiis, esurit, sitit, alget, et multiplices fortunae indignantis iniurias excipit, "Vilis adulator picto iacet ebrius ostro, deliciis ingurgitatur ad crapulam, uino aestuat", lautioribus cibis distenditur, et pro arbitrio uariis artificiis coelum sibi contemperat. 9 Primos habet recubitus in coenis, in conuentibus primos consessus, praeelecto praenomine conclamatur, salutationes excipit primas, primas sententias in iudiciis profert, in demonstrationibus honestissime, in deliberationibus utilissime sentit, quidquid loquitur, sal merum est; quidquid agit, iustitia uel liberalitas. Age ergo et inter istos sapere aude. 10 Illico «multa adulatorum ueniet manus, et ueluti te Iudaei cogent in suam concedere turbam.» Multitudine itaque tuti sunt, et artificio, ut ipsos possint etiam reges, et principes expugnare. Et miro modo inermis populus praeualet in armatos, et mollitie quae robustissima sunt, potenter expugnat. Disposueram tamen silere de mollibus, qui sicut ignominiosi, ita sunt et uidentur innominabiles. 11 Silentium indicit reuerentia morum, et uerecundus animus, natura dictante, illorum declinat aspectum. Quid multa? Si natura negat, facit indignatio uerbum. Apud istos ars est suam pudicitiam prostituere, alienam uiolare, uel oppugnare. Nec quidem simpliciter suam, cum matrimonii temerentur iura, et coniugis adulterium coniux procuret. 12 Dum egreditur sponsa de thalamo suo, coniugem noli maritum credere, sed lenonem. Producit eam, libidinosis exponit, et si spes dolosi nummi refulgeat, affectus callida simulatione prostituit. Filia namque decentior, aut si quid aliud in familia placeat ditiori, publica merces est, exposita quidem, si emptorem inueniat. 13 Sed licet iustus dolor eos aliquatenus cruciet, qui tori participes admittunt, aut faciunt; aegritudo tamen utilitatis compendio mitigatur, uel saltem doloris dissimulat cruciatum. Si enim res serio agatur, si libera donentur cunctis iudicia, non est dolor, sicut dolor ille, quo corpus suum quis uidet aliena libidine pollui. Caetera namque peccata extra corpus sunt; sed qui fornicatur, in corpus suum peccat. Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro de carne mea, ut iam non duo sint uir et mulier, sed una caro. 14 Haec utique sine dolore non scinditur, neque sine inuidia communicatur. Non bene cum sociis regna Venusque manent: et sicut «nulla fides regni sociis,» ita nec tori. Certe facilius est, regni diuitias, quam affectionem coniugii alii cedere. Atqui nec isti coniuges sunt, sed lenones. 15 Tunc demum omnia creduntur exposuisse diuitibus, cum fidei fidem faciat fides uiolata. Sed quid filias et uxores (quod licet iura prohibeant, tamen quocunque modo natura permittit) exponi queror, aut prostitui? In ipsam naturam, quasi gigantes alii, Theomachiam nouam exercentes, insurgunt. Filios offerunt Veneri, eosdemque in oblatione pupparum uirgines praeire compellunt. In illis etenim aetatis maturitas exspectatur; at in his sufficit alienae impudicitiae uoluptatem posse expleri. 16 Pudet dicere, quod se ipsos uiri aetate prouectiores et sensu, turpitudini tantae non subtrahunt, et cum eos in nobiliori sexu natura creauerit, ad deteriorem quantum in ipsis est, ex innata malitia prolabuntur, effeminati uitio et corruptela morum, cum tamen naturae beneficio, feminae esse non possint. 17 Cum lasciuientis diuitis luxus libidini uota sua praecingit, recumbentis pedes calamistratus comatulus excipit, nitorem inuidens meretrici, histrioni habitum, cultum procis, uirginibus ornatum, triumphalem quoque principibus apparatum, et in aliorum conspectu pedes, et ne plus dicam, teneris manibus tibias tractat. Chirothecatus enim incessit diutius, ut manus soli subtractas emolliret ad diuitis usum. 18 Deinde licentia paululum procedente, totum corpus impudico tactu oberrans pruriginem scalpit, quam fecit, et ignes Veneris languentis inflammat. Verum haec abominatio, non tam ostendenda est quam conspuenda, puderetque eam nugis nostris esse insertam, nisi eamdem Apostolus, Romanis scribens, uerbis manifestius expressisset dicens, quia "feminae eorum immutauerunt naturalem usum, in eum qui est contra naturam, et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in inuicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, ut darentur in sensum reprobum, facerentque quod minime conuenirent, et uitiis uniuersis obnoxii, indignationem Dei, et omnium poenarum in se aculeos prouocarent". 20 Et tunc quidem in auribus Romanorum hoc tuba apostolica conclamabat, quando impiissimus imperator Nero, luxuriae saeuientis, puerum Sporum, exsectis testiculis in muliebrem naturam transformare conatus est. Ab eo tempore prouerbium natum est: «Quia usus formosorum abusio est,» et illud: «Formae gratia eo minus grata sapienti est, quo corruptio est gratior corruptori. 21 » Difficilius etenim ab infirmis defensoribus custoditur, quod plures appetunt. Illud incauto facilius subripit fraudulentus, aut inuito pudicitiae praedo uiolentus extorquet. A Patribus tamen pridem diffinitum est, quia pudicitia auferri non potest, nisi mentis corruptio antecedat. Quod enim, ut magnus asserit Augustinus, non praecedente libidine uiolenter patitur corpus, uexatio potius dicenda est, quam corruptio. Ibi ergo seruari pudicitia potest, ubi nulla, nisi uoluntaria esse potest corruptio, in mentis scilicet integritate, ubi in aeternum seruari pudicitia potest. Nec magnum est integram esse carnem, ubi mens tetra corruptione polluitur. 22 At nunc si deceptor amans, aut uiolentus abest, ita male a teneriori aetate instituuntur adolescentes, ut oculis lasciuientibus, nutu faciei, corporis gestu habituque exteriori, et lenocinio uix ipsis meretricibus concesso, sollicitent corruptores, et legum quae in eos iam plurimae latae sunt, nullam habeant reuerentiam uel timorem, licet in eos grauissime animaduertendum decreuerit imperator. 23 Ait enim: «Cum uir nubit in feminam uires porrecturam, quid cupiat?» Ubi sexus perdidit locum, nec scelus est quod non perficit scire, ubi Venus mutatur in alteram formam, ubi amor quaeritur et non inuenitur, iubemus insurgere leges, armari iura, ut gladio ultore, et exquisitis poenis, subdantur infames, qui sunt, uel futuri sunt rei. 24 Sed neque consentientibus parcit, quin eis poenam irroget capitalem, cum et lege diuina facientes, et consentientes, pari poena plectantur. Ipsosque, magno episcopo auctore (Ambrosium Mediolanensem attende), consentientes definiuit esse, qui notum errorem reticent, aut corrigere cum possint, dissimulant. Sed quid de eis uerecundum, odiosumque sermonem protendimus? Ut sortem eorum condigna conclusione claudamus, procul dubio pluet super eos Dominus laqueos ut non effugiant, ignis, sulphur, spiritus procellarum, pars calicis eorum, et cum auctoribus suis, quos Sodoma deuorauit, erunt saeculis in fetorem, et opprobrium sempiternum. 25 Quid proderit, quaeso, eis tunc diuitum fauor? Aut quis potest esse temporalium usus aut uoluptas, quem tantus dolor, et tanta erubescentia non absorbeat?