[3,11] Caput XI. 1 In eo autem adulatoriae uis magna consistit, si, omissis propriis, aliena commoda curare uidearis, de tuo nunquam aut raro, semper aut saepe loquens de illius, quem aucuparis emolumento. Praeterea manum contine, ne, si quid etiam inuito ingeratur, accipias, dum influat Iordanis in os eius, qui dum omnia cupit, sibi quoque omnia de iure putat competere. Esuriens gula insatiabilium quorumdam animalium, donec satietur, communem aliis inuidet cibum; et in quo aliorum subuenitur inopiae, se fraudem perpeti suspicatur. 2 Sic fortunatus sibi interdum subtrahi putat, quidquid quocunque titulo confertur in alium, teste Crasso, qui, ut dicitur, milite dissimulante, eo quod solus, aut prae caeteris apud Parthos aurum sitierat, aurum bibit. Iugurtha quoque saepe Romanum exarmauit, et fregit imperium, et exercitum, ipsius quoque urbis concussit maiestatem, nunc dans plura, promittens interdum plurima. 3 Sed hoc liberum est his, et saepe conducit, qui aliqua donare consueuerunt. Alioquin promisso gratiae conciliandae non proficit, sed quasi deceptio fraudulenta, illam quae esse uidetur plerumque exstinguit. Tanto quidem ualidius, quo cum prudentiori et grauiori uiro negotium geritur. Simplicitas namque circumuenientium insidiis latius patet, et facilius supplantatur. 4 Unde ille qui non urbem, sed orbem lasciuis impleuit amoribus, sollicitatorem puellarum et impudicum instruens amatorem, ait: "Promittas facito, quid enim promittere laedit? Pollicitis diues quilibet esse potest". At philosophus nunquam, aut rarissime, et hoc ex iusta causa asserit conductibile. Si enim promissionis implendae facultas non suppetit, temerarium est promittere quod praestare non potes. 5 Si enim potestas adfuerit largiendi, nisi uoluntas beneficii producat effectum, promissor non gratiam de promisso, sed de mendacio contrahit maculam. Quod si ex interuallo promissi fidem impleuerit, liberalitatis decor, et beneficii species ipsa fuscatur, eo quod qui distulit, interim uisus est noluisse. Unde uersificator egregius: "Denigrat meritum dantis mora, nam data raptim Munera, plus laudis, plusque fauoris habent". 6 Praeterea quis de futuro certus est, ut sciat se quandoque posse implere quod differt? Nonne consiliarius ueritatis, assertor fidei, electionis uas (Doctorem gentium loquor) fidelium animos, quos aduentus sui exspectatione suspenderat, frustrauit a desiderio suo? Quid aliud agit illa ipsius excusatio, qua apud se non fuisse est et non, sed est tantum commemorat, et se leuitate non usum protestatur? 7 Si non potuit ille, Domino impediente, quod uoluit (hoc enim uoluit quod promisit) quis sapiens secure quod ex facilitate naturae pendet, promittit, cum leuiter possit ex causis quam plurimis impediri? Ad haec ex iusta causa potest interdum mutare quilibet uoluntatem. Dignus etenim beneficio pro tempore uidetur aliquis, qui processu rerum, eodem reperitur indignus. 8 Et interdum indignus est, qui ad frugem melioris uitae conuersus, beneficium meritis etiam a manu extranea, ut uulgo dici solet, extorquet. In his mutare propositum saepe non est criminis, sed uirtutis. Nam, ut a fabulis doceamur, Theseus unico filio suo non fuisset orbatus, si uoluisset mutare propositum. Et Phoebus, urgente stimulo doloris, quem de Phaetonis ruina conceperat, exsul a coeli regione, Admeti non pauisset armenta, si ei uotum quo se, Stygis interposito sacramento filio ambitioso obligauerat, mutare licuisset. 9 Et ne fabularum instrumenta contemnas, rex incredulus, quod ex euangelica habes historia, salubrius incautum et perfidum soluisset iuramentum, quam in exstinguenda lucerna uerbi, auferendo praeambulum gratiae, ueritatis occidendo praeconem, mensam pollueret, conuiuium incestaret, regiam pessundaret maiestatem, dum incestui cuncta seruiunt et obtemperant saltatrici. 10 Ethica quidem regula est, quia non omnia sunt semper promissa soluenda; si forte aut accepturo damnosa, aut perniciosa sint promittenti. Et lex amicitiae illa praeualuit, qua sola honesta peti licet ab amicis aut fieri. Ipsoque iure cautum est, ut nulla promissio, quae turpem aut tristem habeat exitum, impleatur. Postremo antecedens promissio, consequentis beneficii gratiam aut exstinguit, aut minuit. 11 Et sicut iacula, quae praeuidentur feriunt minus, et quae omnino non praecauentur magis laedunt, ita et in beneficiis quod ex promissione conceptum est, minus accipitur, et quod ex insperato prouenit, gratius acceptatur. Licet enim nuda promissio apud iuris, ut dicitur, peritos non pariat actionem, promissor omnis apud ueritatem (ut dici solet) pollicem fixit, et iure ciuili cessante, fidei naturaliter obligatur. 12 Sed quis actor durius aget, quam fides, si ipsa coeperit accusare? Si agit conscientia, quis absoluet? Certe: "Exemplo quodcunque malo committitur, ipsi Displicet auctori, prima est haec ultio, quod se Iudice, nemo nocens absoluitur". Si uero ipsa iustificat, quis condemnat? 13 Procul dubio qui in illo timetur articulo, Dominus est, ubi et dies contemnitur humanus, et conscientia quod obloquatur non inuenit. Si uero animam accusant opera, et illi conscientia testis assistit, et causam ueritas examinet aequitatis, quis, quaeso, praetor in ream, obnoxiamque mendacio grauius uindicabit? Sane, praetor, etsi uiua uox iuris esse dicatur, sententiam eius ueritas plerumque retractat. 14 Sed ueritatis sententia manet irretractabilis. Quia iustitia eius iustitia in aeternum, et lex eius aequitas. Econtra in praetorio saepe summum ius summa iniuria est. Quisquis ergo promittit, debitor est, et ueritatis urgente sententia, sponsionis fidem compellitur adimplere. Porro quod necessitas extorquet, gratiam minuit. 15 Unde illud philosophicum quod praemisi: «Promittere ne festines, ne cum uolueris non possis, aut nolis ex iusta causa cum possis, aut cum effeceris gratiam perdas, aut minuas; eo quod te ante illaqueaueris in uerbo oris tui.» Fit tamen ut non modo licitum sit promittere, sed et conductibile. Et ut aliorum ad praesens taceantur exempla, Paracletum Christus ipse discipulis et promisit et misit. 16 Eisdemque quid futurum esset illis, qui omnia pro eo reliquerant interrogantibus, sedes in regeneratione promisit, et iudiciariam, quam cum eo habituri sunt, potestatem. Ex quibus constat, quod causa propositum, opusque commendat, ut liqueat ex his, quia non necesse est, philosophi regulam uitiari.