[3,6] Caput VI. 1 Haec tamen pestis, iam in tantum, Domino indignante, inualuit, ut si uentum forte fuerit ad conflictum, uereor ne modestos et bonos uiros possint facilius expellere, quam expelli. Serpit enim illuuio foeda, et morbus cancerosus in omnes, ut nullus aut rarus sit, quem labes ista non maculet. Omnes enim affectant beneuolentiam eorum, cum quibus uiuitur. 2 Quod quidem non modo licitum est, sed honestum; utpote omnia, quae natura uirtutum parens, et recte uiuendi dux optima, gignit. Sed dum hanc affectionem, moderationis regula deserit, fertur in praeceps, discurrensque per omnia agenda, et non agenda, per infamiam et bonam famam, fauoris auceps, gratiae sollicitator incestus, ut cum amicum blanditiis praecorruperit, more meretricantis fortunam subripiat, extenuet facultates, aliena in se congerat spolia, et suum omnia conuertat ad lucrum. 3 Efficitur ergo ut nulla sit ei molesta seruilis obsecundatio, nullum indecens uideatur obsequium, omnium officiorum personas induit, dum praemia omnium fraudulenter praeripiat. Qui sunt enim qui uestibus nitent, qui fastigiati incedunt, qui sequipedarum stipantur comitatu, commilitonum et contubernalium dealbantur obsequio, qui primis salutationibus in foro gloriantur, qui primos recubitus habent in coenis, quorum aures mulcentur fomento praenominum, et quibus nobilium molles reserantur auriculae: quos fortunae gratia alarum suarum remigio ad sublimia subuehit et extollit, et a quibus quaelibet magna domus, dispositionis suae formulam trahit, et habitum mutuatur? 4 Nempe adulatores, qui alienum uiuunt ad nutum, dum eos fraudulenter emungant. Veritas aspera est, et plerumque molestiam parit, dum aliquem palpare dedignatur. Verum amaritudo eius utilior est, et integris sensibus gratior, quam meretricantis linguae distillans fauus. Meliora siquidem sunt (sancto Salomone testante) amici uerbera, quam fraudulenta oscula blandientis. Quidni? Fides enim perfidiae semper antefertur. 5 Non manet fides incolumis, ubi aliud agitur, et aliud simulatur, praesertim animo et uoluntate nocendi. Dicitur enim fides, si sequimur stoicos, eo quod fiat quod dictum est: Lux mea, salus mea, refugium meum, cor meum, et uita mea, dux inuicte, uiuentium sapientissime, omnium largissime et benignissime, uiuendi forma, uirtutis speculum, et caetera huiusmodi importune ingesta, nonne plena sunt, non tam adulationis uitio, quam ueneno? 6 Sunt enim qui nec scurrantis speciem uitant, cum amicitiam profitentur. «Venena, inquit sapiens, non dantur, nisi melle circumlita.» Nullaeque occultiores sunt insidiae, quam hae, quae latent in simulatione officii, aut aliquo necessitudinis nomine. Tu obsequium putas, amicitiam suspicaris, metiris affectum; insidiae sunt. 7 Nec, ut est in fabulis (quoniam et mendacia poetarum seruiunt ueritati), Iuno Semelen deceptam in incendium impulisset, si non esset nutricis induta faciem, et mentita affectum. Tibi credis impendi famulatum: extremae et miserrimae subiiceris seruituti. Nam . . . . . . Cum facilem distillat in aurem Exiguum, de naturae uitiique ueneno, dispeream nisi submoueat omnes qui uera loquuntur, dedignati assentationis subire notam. 8 Lumine submouetur, et bene si non iudicatur inimicus, qui potentis amici uoluptatibus, etiam turpioribus non modo contradicit, sed etiam non consentit. Equidem nec consensus ad gratiam sufficit, approbare, commendare, applaudere, insanienti necesse est: cum omnia malefecerit, laudandus est quasi re bene gesta. 9 Sicut enim identitas uoluntatum, amoris indicium est; sic ex dissensu, inimicitiarum quisque reus arguitur. Proinde satyricus inquit: Quid Romae faciam? mentiri nescio; librum, Si malus est, nequeo laudare et poscere; motus Astrorum ignoro; funus promittere patris Nec uolo, nec possum; ranarum uiscera nunquam Inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, Quae mandat, norunt alii; me nemo ministro Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tanquam Mancus, et exstinctae corpus non utile dextrae. 10 (IUVEN., III, 41.) Fugio ergo urbem tantis obscenitatibus plenam; adulatorum ueneficio toxicatam, suis adulatoribus derelinquo. . . . . . . . . . . . . Viuant Arturius istic, Et Catulus; maneant qui nigrum in candida uertunt. Nec tamen unius urbis tantum uitia depingi credas: iam totius orbis sunt. 11 Quod ad istud, orbem Romam crede: memini me audisse Romanum pontificem, solitum deridere Lombardos, dicens, eos pileum omnibus colloquentibus facere, eo quod in exordio dictionis beneuolentiam captent, et eorum cum quibus agitur, capita quodam commendationis demulceant oleo. Fili mi, inquit Salomon, si te lactauerint peccatores, ne acquiescas eis. Ipsi enim contra sanguinem suum insidiantur; et moliuntur fraudes contra animas suas. 12 Prohibe pedem tuum a semitis eorum. Pedes enim eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.