[2,12] Caput XII. 1 Si uero Platonem sequimur qui asserit naturam esse Dei uoluntatem, profecto nihil istorum euenit contra naturam, cum ille omnia quaecunque uoluit fecerit. Ille quidem dum rerum causas exsequitur, finem omnium diuinam astruit bonitatem. «Optimus est,» inquit. Porro ab optimo longe relegata est omnis inuidia. 2 Itaque consequenter cuncta sui similia, prout natura cuiusque beatitudinis capax esse poterat, effici uoluit, quam quidem Dei uoluntatem, certissimam rerum originem esse, si quis ponat, recte eum putare consentiam. Et quidem sapientia Dei et bonitas, quae rebus omnibus originem praebet, natura rectissime appellatur: contra quam utique nihil fit, quia dispositionem Dei nihil euacuat, aut causas quae in mente illius, qui fecit coelos intellectu, ab aeterno constiterunt, suo priuat effectu. Insunt itaque rebus seminales euentuum causae et originariae rationes, quae praeordinato tempore in suos procedunt effectus, ex eo quidem mirabiles, non quod nullas, sed quod occultissimas habeant rationes. 3 Humor siquidem de intimis terrae uisceribus, ab arborum uel uinearum radicibus, appetitiua quadam uirtute attrahitur, deinde quadam distributione naturae, digeritur per plantarum membra, et cum de sua decoctione profecerit, turgescit in surculos, et quo ad sustentationem sui non indiget, in folia et fructus emittit, qui cum maturuerint, in musta despumant, et sic per interualla temporum consueto usu uina parturiunt. 4 Si uero occulta dispositione Dei, quibusdam naturae cuniculis, digestus et maturatus humor absque temporis interstitio, inopinatum uertatur in uinum, miraculum quidem est, quia altitudo diuinae dispensationis nostrum transcendit intellectum. «Sed, ut ait Sapiens, cadat inscitiae nubilus error, cessent profecto mira uideri.» Non tamen mirabilium Dei fidem uel auctoritatem infringo; sed altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae suae, plena humilitate ueneror et admiror, sciens quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. 5 In multis etenim labi, humana infirmitas est, sicut in nullo aliter sentire, quam res se habeat, angelica uel diuina perfectio.