[2,7] Caput VII. 1 Quem uero tanta calamitas inuenerit exitum, eodem auctore perpaucis adnectam. Colligens enim supradictus historiographus, omnem numerum peremptorum uel fame, uel siti, uel ferro, undecies centena millia designauit. Caeteros uero latrones, uel sicarios, ac praedones, post urbis excidium, mutuis declarauit interisse uulneribus. 2 Electos autem quosque iuuenum, quos decor corporis et proceritas commendabat, ad triumphum dicit esse reseruatos, reliquos autem qui supra XVII annos agebant aetatis, uinctos ad opera Aegypti per metalla destinatos, uel per caeteras prouincias esse dispersos. Alii quidem ut ad ludos gladiatorios, alii ut ad bestias traderentur. Si qui uero ultra septimum et decimum aetatis reperti sunt annum, per diuersas prouincias in seruitutem distrahi iussi sunt, quorum numerus usque ad nonaginta millia perductus est. 3 Haec uero omnia gesta sunt secundo anno Vespasiani imperii, iuxta ea quae ipse Dominus et Saluator noster Iesus Christus praedixerat: quippe cum ea, quae gerenda erant, praesentia uideret. Tunc cum secundum euangeliorum fidem uidens ciuitatem, fleuit super eam et uelut in auribus eius prolocutus est haec uerba: "Si cognouisses, inquit, et tu, et quidem in hac die quae ad pacem tibi sunt, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia uenient dies in te, et circumdabunt te inimici tui uallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad solum prosternent te, et filios tuos in te". In hunc modum quam plurima diuinae comminationis tonitrua publice induratis auribus resonabant, quousque sanguis iustorum, sed et ipsius iusti singularis et unici, qui ab impiis inique effusus est, iusto Dei iudicio quaereretur. 4 Attriti sunt ergo plagis, bellis strati, et a patriis sedibus diuinae indignationis excisi turbine, ut in urbe gloriosissima, nec lapis super lapidem remaneret, fuitque populi indurati, et quouis lapide durioris tribulatio tanta, quanta non fuit ex quo gentes esse coeperunt, usque ad diem hanc.