[2,2] Caput II. 1 Non tamen, licet omnia uana esse, fidemque auguriis asseram non habendam, ideo signorum, quae a dispositione diuina ad erudiendam creaturam concessa sunt, fidem et fructum euacuo. Multifarie siquidem, multisque modis suam Deus instruit creaturam, et nunc elementorum uocibus, nunc sensibilium aut insensibilium rerum indiciis, prout electis nouerit expedire, quae uentura sunt manifestat. Futuras itaque tempestates, aut serenitates, signa quaedam antecedentia praeloquuntur, ut homo qui ad laborem natus est, ex his possit sua exercitia temperare. 2 Hinc agricolae, hinc nautae familiaribus quibusdam experimentis, quid quo tempore geri oporteat colligunt, qualitatem temporis futuri ex eo quod praeteriit metientes. In qua re nec aues, de quibus sermo praecessit, parentis naturae beneficio arbitror destitutas. Mergus, alcyones, cygnus, arcana naturae frequenter aperiunt. Cum etenim circa medium hiemis, alcyones nidificare, ouaque fouere conspexeris, de decem et quinque dierum gratissima serenitate ne dubites, eosque nautae solent diligentius obseruare, dicunturque dies alcyonitae, quibus uix uel tenuis flatus aura sentitur. 3 Hos ad procreationem pullorum suorum, sibi a natura concessos, uerisimiliter opinaberis. Cum uero fluuialium auium corpora in aquis auidius mergi conspicies, imbres exspecta. Cum clamorem cornicis audieris matutinum, pluuiam petit. Haud ideo credo, quia sit diuinitus illis ingenium, aut rerum fato prudentia maior, Sed quia morantes in aere motus illius citius in se ipsis sentiunt, et inde hilaritatem concipiunt, aut moerorem. 4 Nec mirum, cum et grauiora animalium corpora ad exteriorum motus frequentissime disponantur, et arcano quodam naturae consilio, gerant elementis necessarium morem. Quae enim animalium corporibus bona uel mala immineant si se temporaliter uel extemporaliter reddiderint tempora, ars physicorum regulis suis satis probabiliter comprehendit. 5 Futuram etiam sanitatem, aut aegritudinem, aut statum, quem dicunt neutralitatem, fatalitatem quoque ipsam, ex praecedentibus signis agnoscunt, et interdum, si causas nouerint, efficacissime curant. Si uero (ut uerbo eorum utar) causas ignorant, quomodo curant? Non utique artis beneficio, sed fortunae. Iudicium uero, quod ex signorum cognitione proferunt, etsi difficile, saepe uerissimum est. 6 Multis quoque signis tranquillitas, et uariae tempestatum formae procellarumque produntur, quae uelut in specula lunae orbis insinuat. Ostendit namque rubicundus color uentos, caeruleus pluuias, ex utroque commistus nimbos indicat, furentesque procellas. Laetus ortus serenitatem nauigiis repromittit, quam gestat uultu, praecipue si quarto ortu, is enim auctor certissimus est, neque obtusis cornibus rutila, neque infuso fuerit humore fuscata. 7 Tunc enim "Totus et ille dies, et qui nascentur ab illo, Exactum ad mensem uento pluuiaque carebunt". Sol quoque candens interest utrum aequalibus gaudeat radiis, an obiecta nube rutilet, utrum solito splendore fulgidus, an uentis urgentibus igneus, niue sit pallidus, an pluuia sit impendente maculosus. Aer uero, et mare ipsum nubiumque magnitudo, uel species plurimum afferunt instructionis. 8 Sed et aues, et pisces, futurorum certissima produnt signa, quae Virgilius et Lucanus diuino comprehendunt ingenio; sed et Varro in libris naualibus, dum sollicitos instruit nautas.