[1,6,0] Caput VI. [1,6,1] Non tamen curialium nugis musicam calumnietur aliquis sociatam, licet se beneficio eius conentur nugatorum plurimi commendare. Disciplina quidem liberalis est, et siue Pythagoram, siue Moysen, siue Tubal patrem canentium in cithara, editionis suae laudat auctorem, ingenuum habet ortum, et uirtutis suae potentia, specierumque uarietate, et sibi famulantibus numeris, uniuersa complectitur, omnium quae sunt et quae dicuntur, dissidentem et dissonam multitudinem, proportionum suarum, id est inaequali quadam aequitatis lege concilians. [1,6,2] Hac etenim coelestia temperantur, mundana siue humana reguntur: haec instrumenta mores instruunt et informant, ipsiusque uocis articulatae uel inarticulatae substantiam miro quodam naturae opificio, melicis picturis rhythmorum metrorumque coloribus uestiunt, et quadam cultus uenustate perornant. Hanc, ut suffragio commendationis nostrae non egeat, sancti Patres multis laudum praeconiis extulerunt. Denique in eius uirtute maligni spiritus uiolentia cohibetur, et illius etiam in subditis suis minuit musicae gratia potestatem. [1,6,3] Cum enim spiritus malus Saulem inuasisset, psallebat Dauid in cithara in mana sua, donec spiritus a regis infestatione quiesceret. Ut uero nondum reueletur spiritus, qui latet in littera, aequissimum est animam cognati generis gratia mansuescere, et omnem dediscere alienationem, cum ei proprie concentus originis, et naturae melioris arcana resultant. [1,6,4] Eam ex consonantiis musicis esse compositam, quam plurimorum opinio uel sententia est. Totius enim philosophiae princeps Plato, (si tamen Aristotelici acquiescunt) cum eam ex substantia diuidua et indiuidua finxisset, et eadem natura plasmaret et diuersa, ipsam non posse constare credidit, nisi limitum, qui utrinque multifaria sectione ab unitate profluxerant, dissidentiam, hemioliis, epitritis et epogdois uniret. [1,6,5] Limatis et commatis habita ratione, ut sub expressione paucorum, ei quantacunque distantia repugnantium concordia, cognati generis societate doceatur esse finitima. Unde arcano quodam meatu naturae, secretisque cuniculis, uiuacitatis suae uigore per uniuersa discurrit, et cuiuis naturae substantiaeque conformis, rationis, sensus, uitae in singulis pro diuinae dispensationis decreto efficaciam modulatur. [1,6,6] Omnibus itaque alimenta dispensat, et sui puritate uiget in singulis, nisi molis corporeae grauitate prematur; aut tranquillitatem spiritus, exteriorum tumultuum spiritus concutiat. Qua irruente, quid potest esse salubrius, quam si, ut ita dicam, suis naturae uocibus a compressione turbarum ad se ipsam anima reuocetur? Quid denique nostrorum spiritui potest esse similius uoce? [1,6,7] quae cum hic formetur, tam facili, quam inuisibili et ineffabili transitu multorum circumquaque replet auditum, et ui sua corporum integram penetrat densitatem, et quasi tactu quodam mouet animum, et pro arbitrio suo nunc deiicit, nunc extollit. Certe, etsi nulla ratione sit spiritus, eam quoddam uehiculum spiritus esse certissimum est. Et nunc quidem humanum, nunc diuinum, nunc et pythonicum gerit. [1,6,8] Cum uero modis suis elegantius fuerit colorata, uenustate sui mentes etiam seueriores capit, et quadam inductae hilaritatis gratia pellit tristitiam: et si quid pulueris, aut turbinis, aut nebularum cogitationibus ipsis inhaeserat, potenter abstergit. Ad mores itaque instruendos et animos exsultatione uirtutis traiiciendos in cultum Domini, non modo concentum hominum, sed et instrumentorum modos censuerunt sancti Patres Domino applicandos, cum templi reuerentiam dilatarent. Et si militantis Ecclesiae tibi parua uidetur auctoritas, uel triumphatrix illa praeconia musicae non tacebit, cuius seniores uidit, et tibi monstrauit tonitrui filius, et uoces eorum sicut uoces citharoedorum citharizantium in citharis suis. [1,6,9] Quod si illos nondum audisti, regem audias exsultantem, qui te regni et exsultationis suae uult esse participem. Ait enim: Sumite psalmum, date tympanum, psalterium iucundum cum cithara. Ad quid, inquis? Ut laudetis Dominum in tympano et choro, in chordis et organo. Hic est enim usus musicae aut solus, aut praecipuus. [1,6,10] Phrygius uero modus, et caetera corruptionis lenocinia, sanae institutionis non habent usum, sed produnt malitiam abutentis. Dolet igitur et ingemiscit species laudabilis disciplinae, se ab alieno uitio deformari, et quod facies meretricis facta est ei, quae uiriles quoque animos accendere consueuerat ad uirtutem. Amatoria bucolicorum apud uiros graues esse, fuerat criminis; nunc uero laudi ducitur, si uideas grauiores amatoria, quae ab ipsis dicuntur elegantius stulticinia, personare. [1,6,11] Ipsum quoque cultum religionis incestat, quod ante conspectum Domini, in ipsis penetralibus sanctuarii, lasciuientis uocis luxu, quadam ostentatione sui, muliebribus modis notularum articulorumque caesuris, stupentes animulas emollire nituntur. Cum praecinentium, et succinentium, canentium et decinentium, intercinentium et occinentium, praemolles modulationes audieris, sirenarum concentus credas esse, non hominum et de uocum facilitate miraberis, quibus philomena uel psittacus, aut si quid sonorius est, modos suos nequeunt coaequare. [1,6,12] Ea siquidem est ascendendi descendendique facilitas; ea sectio uel geminatio notularum, ea replicatio articulorum, singulorumque consolidatio; sic acuta uel acutissima, grauibus et subgrauibus temperantur, ut auribus sui iudicii fere subtrahatur auctoritas: et animus, quem tantae suauitatis demulsit gratia, auditorum merita examinare non sufficit. [1,6,13] Cum haec quidem modum excesserint, lumborum pruriginem, quam deuotionem mentis, poterunt citius excitare. Si uero moderationis formula limitantur, animum a curis redimunt, exterminant temporalium sollicitudinem, et quadam participatione laetitiae et quietis, et amica exsultatione in Deum, mentes humanas traiiciunt ad societatem angelorum. [1,6,14] Sed unde hanc moderationis formulam tenes? Exsultabunt, inquit, cum cantauero tibi, labia mea. Si ergo ex abundantia cordis os tuum laudem Domini moduletur, si spiritu psallis et mente, psallis denique sapienter, etiam citra articulatae uocis intelligentiam, rectissimam modestiae regulam tenes, et non tam uocis quam mentis iubilo aures mulces Altissimi, et indignationem eius prudenter auertis. Qui autem uoluptatis aut uanitatis affectus exprimit, qui uocis gratiam prostituit concupiscentiis suis, qui lenociniorum clientulam musicam facit, ignorat quidem canticum Domini, modis Babyloniis festiuus in terra aliena. [1,6,15] Qui nescio quo pacto plus placeant, nisi quia "Nitimur in uetitum semper, cupimusque negata". Et aquae furtiuae dulciores, et panis absconditus suauior est. Et quidem Phrygius modus, decreto philosophorum, ab aula Graeciae iam pridem missus est, et caeteri quibus descensus fit in lasciuiam et corruptionem. [1,6,16] Annon recolis Ciconum matres et nurus, totam indignationem suam in Orpheum, qui mares modis suis effeminauerat, usque ad Parcarum inuidiam effudisse, licet ille flexerit manes, duritiamque Ditis mollierit, Eurydicemque suam uocis gratia, etsi infausta sorte meruerit? Exinde huiusmodi hominum quaestus plerumque felicem exitum non exspectat, et forte, quia "Non habet euentus sordida praeda bonos". [1,6,17] Quae uero mentes emolliunt, moresque subuertunt, a nostra aetate undique asciscuntur, licet ipse ultra, quam satis est, uitiis suis abundet. Si quemquam eorum qui uehementius his insistunt, grauem uideris, si modestum, si pudicum, uiris fortibus nostrorum temporum ipsum connumerare memineris. Quandoquidem haec rara auis est. [1,6,18] Proinde quidam uenerabilis uir, circiter septingentarum monialium Pater, hanc monasteriis suis praescripsit legem, ut omnia earum cantica, totius melicae pronuntiationis exuant modos, et ut sola psalmorum et laudum sint significatiua pronuntiatione contentae. Suspecta equidem fuit sancto uiro uoluptati cognata mollities, eo quod uoluptas parens libidinum est. [1,6,19] Quid quod haec ipsa quotidianorum conuiuiorum malitiam acuit; ac si uenena, nisi toxicata sint, nocere non possint? Igni stipulam addere, oleum camino, serpentem intoxicare, nonne dementia est? Licet rerum uitia obtegantur uelo uerborum, quorum eadem substantia est, nulla profecto differentia est. Quae apud Graecos coepulationis aut compotationis censentur nomine, a nobis honestiori nomine conuiuia nominantur. [1,6,20] Coetus siquidem conuiuentium, quam coepulantium aut compotantium uenerabilior est. Conuiuia uero nonne per se satis insaniunt, nisi carminibus excitentur? Nonne istud arguit Dominus, dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad uesperam, ut uino aestuetis. [1,6,21] Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et uinum in conuiuiis uestris; et opus Domini non respicitis, et opera manuum eius non consideratis. Quid quod rex Babylonis non nisi in conuiuio uidit manum scribentis in pariete: Mane, thekel, phares, quo regnum dinumeratuur, appensum dennutiatur et scissum? [1,6,22] Diuino siquidem iudicio principatu iudicatur indignus, qui uasa Domini, humana uidelicet corpora, in uanae uoluptatis gaudia exponit, et sponsi thalamum maligni spiritus immundiciis aperit. "Centum luminibus cinctum caput Argus habebat", quae omnia unius fistulae uoluptate, non tam sopita sunt, quam exstincta. [1,6,23] Tu quis es, qui te circumspectiorem esse confidis.