[1,5,0] Caput V. [1,5,1] Sed ecce dum uenatorum tumultus egreditur, aliae, etsi taciturniores, perstrepunt nugae. Tritum siquidem prouerbium est: «Qui lepores agitat, uerba consumit.» At si alios diligentius intueris, consumunt et uitam, quae in ineptiis et factionibus aut flagitiis tota uersatur. Nonne tibi uidetur aleator ineptus, qui tesserarum non tam uiuit, quam perit ex gratia, et omnem iactum sortis suae praesulem facit? estne ars accommoda rationi, cuius quanto quisque studentior, tanto erit exstudiosior? [1,5,2] Attalus Asiaticus, si gentilium historiis creditur, hanc ludendi lasciuiam dicitur inuenisse, ab exercitio numerorum paululum deflexa materia. Cum enim antiquiores illud exercitium duntaxat approbarent, quod ad inuestigationem ueri disciplinasque liberales proficeret, uel recte uiuendi instrueret usum, hic subtili quidem, licet infructuosa inuentione, ueteris exercitii duritiam non temperauit, sed emolliuit, multis adhuc in pristina manentibus grauitate. [1,5,3] A manibus namque Graecorum abacus nondum excidit, aut ratio calculandi, aut ludus in quo plene uicisse est, ad denuntiatum calculum, in campis aduersarii constituisse perfectam et maximam harmoniam. Cum uero in eisdem harmonica arithmetica, uel geometrica trium terminorum medietate exsultat, semiplena uictoria est. Quaeuis alearum, etsi contingant citra triumphi gloriam, aut ludentis felicitatem, aut artis peritiam protestantur. Iucundum quidem et fructuosum est, numerorum nosse certamina, qui depraedationi inueniantur obnoxii, et qua ratione in castris sint alii tutiores, omnium periculorum ignari, nisi forte circumuenti ab hostibus captiuentur. [1,5,4] Huius uoluptate certaminis, Ptolomaeum, Alexandrum, Caesarem, Catonem, ipsum quoque Samium grauiores operas legimus temperasse quo etiam inter ludendum id agerent, unde essent philosophicis negotiis aptiores. Alea uero exciso regno Asiae, inter manubias euersae urbis non sub una tantum specie, migrauit ad Graecos. [1,5,5] Hinc tessera, calculus, tabula, urio uel dardana pugna, tricolus, senio, monarchus, orbiculi, taliorchus, uulpes, quorum artem utilius est dediscere quam docere. Quis enim non erubescat, si sortis suae gratiam, non uirtuti debeat, sed taxillis? Quis fritilli cautelam suae prudentiae non doleat anteferri? Nonne satis improbata est cuiusque artis exercitatio, qua quanto quisque doctior, tanto nequior? Aleator quidem omnis hic est. Mendaciorum siquidem et periuriorum mater est alea, et ex aliena concupiscentia sua prodigit, et nullam habens patrimonii reuerentiam, cum iliud effuderit, sensim in furta dilabitur et rapinas. [1,5,6] Illam uero nonnulli praeferunt, in qua Ulysses lusisse legitur, eo quod ingenii aliquatenus multa meditatione excitare uideatur acumen. Sed ex eo mihi uidetur perditior, cum nihil infelicius sit, quam in eo, in quo minimum proficias, plurimum laborare. Est enim inutilis importunitas deprecantis, qua inutilia acquiruntur, et quaerendi inanis est diligentia, cum inuenisse non proderit. [1,5,7] Posset itaque motus animi, et mentis agitatio, quae ibi frustra distrahitur, rebus pulchrioribus, et melioribus accommodari. Aleam uero a regione morum illius auctoritas prorsus exterminat, qui uniuersum orbem docens in filio, eam denuntiat omnibus fugiendam. Ab ea siquidem armantur ad lites homines, incurrunt inimicitias, in miseram, etsi non miserabilem, incidunt egestatem. [1,5,8] Si denuntiationis quaeris auctorem, illum agnosce, qui "Non sibi, sed toti genitum se credidit orbi". Est tamen cum in aliqua specie sui licenter admittitur, si absque uitio curarum grauium pondus alleuiet, et sine uirtutis dispendio iucundam interpolationem afferat gaudiorum. Omnis uero licentia moderationis suffragio conualescit, et solidae uirtutis usus ab intemperantia deformatur. [1,5,9] Totius uero licentiae moderatrix est loci, temporis, modi, personae et causae praemissa inspectio, quae omnium negotiorum faciem decora uenustate commendat, aut turpitudinis condemnat opprobrio. Est ergo in singulis plurimum habenda ratio personarum, cum natura, conditio, fortuna, suis singulae hominem induant personis, ex quibus quid se deceat, uniuscuiusque erit colligere. Decorum siquidem aliunde non prouenit. [1,5,10] Chilon Lacedaemonius iungendae societatis causa missus Corinthum, duces et seniores populi ludentes inuenit in alea. Infecto itaque negotio reuersus est, dicens se nolle gloriam Spartanorum, quorum uirtus constructo Byzantio clarescebat, hac maculare infamia, ut dicerentur cum aleatoribus contraxisse societatem. [1,5,11] Regi quoque Demetrio in opprobrium puerilis leuitatis, tali aurei a rege Parthorum dati sunt. Eo siquidem munere exhonoranda uisa est adolescentia senilis, et quae in maiestate regni leuia committere minime uerebatur. Nunc uero nobilium in eo sapientia declaratur, si uenaticam nouerint, si in alea damnabilius fuerint instituti, si naturae robur effeminatae uocis articulis fregerint, si modis et musicis instrumentis, uirtutis immemores obliuiscantur quod nati sunt. [1,5,12] Verum a parentibus haec pernicies manat ad liberos. Quid enim faciet filius, nisi quod patrem uiderit facientem? "Si damnosa senem iuuet alea, ludit et haeres Bullatus, paruoque eadem mouet arma fritillo". Fuerat quidem tenerior aetas a libidinibus et uoluptate, parente uitiorum, arcenda propensius; et ne quid licentius illis praesentibus a maioribus fieret, diligentius praecauendum, quia, ut idem ait satyricus "Fortius et citius nos Corrumpunt uitiorum exempla domestica, magnis Cum subeunt animos auctoribus". [1,5,13] Egregiae quidem Eleazarus cum redimendae uitae causa sollicitaretur committere in legem Domini, exempli periculum opposuit, dicens: «Quis ego sum Eleazarus nonaginta annorum, ut transeam ad uitam alienigenarum, et iuuenes religiosos seducam?» Nascuntur ergo maioribus haeredes quidem degeneres, et qui uirilem sexum muliebri mollitie dehonestant.