[4,11] XI. Quae sit alia merces principum. Nec tamen quod litterae prima facies promittit excludo, quae et longi temporis regnum promittit patribus et eiusdem successionem protendit ad filios qui, sicut temporalis regni, ita erunt et eternae beatitudinis successores. Scio enim quia lex carnali populo loquebatur, qui cor adhuc habens lapideum, incircumcisus mente non carne, uitam ex magna parte nesciebat eternam, magnifaciens si ei bona terrae darentur uel promitterentur in cibum. Carnaliter itaque sapienti facta est promissio carnis, et ei promissa est diuturnitas temporis, qui nondum spem conceperat eternae beatitudinis, et temporale in successionem filiorum protenditur regnum illis qui nondum quaerebant eternum. Patri ergo temporaliter succedit filius, si patris iustitiam imitatur. "Aufer, inquit Salomon, impietatem de uultu regis, et firmabitur iustitia thronus eius". Si enim a uultu, id est a uoluntate, recedit impietas, totius regni opera uirga aequitatis et cultu iustitiae diriguntur. Vnde illud: "Rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo". Ecce quanto priuilegio gaudeant principes, quibus (ut de eterna beatitudine taceam) perpetuatur regni gloria etiam in carne et sanguine suo. Gloriatur Dominus se uirum inuenisse secundum cor suum et, cum eum in regni apicem postmodum sullimasset, succedentium sibi filiorum curriculo regnum ei perpetuum pollicetur. "De fructu uentris tui, inquit, ponam super sedem tuam; et: Si custodierint filii tui mandata mea quae iam dedi, et testimonia mea quae per me uel uicarios meos docebo illos, et ipsi et filii eorum sedebunt super sedem tuam, et ponam in seculum seculi semen eius et thronum eius sicut dies celi. Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustitias meas prophanauerint et mandata mea non custodierint, uisitabo in uirga iniquitates eorum", ut translato regno de gente in gentem et deletis his heredibus qui secundum carnem esse uidentur in semine, transferatur successio ad illos qui fidei et iustitiae inueniuntur heredes. In eoque promissionis subsistit ueritas, et rata permanent quae ex ore Altissimi processerunt, quod iustis regibus successione fidelium semen permanet in eternum. Hoc autem (ut ad praesens de Christo, qui factus ex semine Dauid secundum carnem rex regum est et dominus dominantium, nulla sit mentio) etiam secundum litteram perpetuo arbitror obtinere, ut succedant parentibus filii, si eos in mandatis Domini fideliter fuerint imitati. Adeo quidem ut, si omnibus recte dispositis et in eo manentibus nulla uideatur esse sollicitudo uel officium praesidentis, constat his, qui semel principem admiserunt, de semine illius successorem non defuturum, etsi non ob aliud uel ad conseruandam sanguinis claritatem. Quod et historiarum liquet exemplis. Fertur enim quod, cum magnus Alexander ultimum litus Occeani perlustraret, Bragmannorum insulam debellare parabat. Ad quem illi in his uerbis epistolam miserunt: "Audiuimus, inuictissime rex, praelia tua et felicitatem uictoriae ubique subsecutam. Sed quid erit homini satis, cui totus non sufficit orbis? Diuitias non habemus, quarum cupiditate nos debeas expugnare; omnium bona omnibus communia sunt. Esca est nobis pro diuitiis, pro cultibus et auro uilis et rara uestis. Feminae autem nostrae non ornantur ut placeant; quem quidem ornamentorum cultum potius oneri deputant quam decori. Etenim nesciunt in augenda pulchritudine plus affectare quam quod natae sunt. Antra nobis duplicem usum praestant, tegumentum in uita, in morte sepulturam. Regem habemus non pro iustitia sed pro nobilitate conseruanda. Quem enim locum haberet uindicta, ubi nulla fit iustitia?" His uerbis motus Alexander nullam ratus uictoriam, si eorum pacem perpetuam turbaret, in quiete sua dimisit. Et forte, si eos bello fuisset aggressus, minime praeualuisset aduersus innocentes, eo quod innocentia non facile superatur et ueritas suis uiribus constans de malitia quantumuis armata triumphat. Sed, quia nichil est quod magis desiderent homines quam ut in bonis suis habeant filios successores, ut qui propriam ex conditione praeuident mortem, in propagine carnis suae perpetuent uitam, hoc principibus est promissum, unde maxime possunt ad cultum iustitiae inuitari. Contingit enim eos, qui de se ipsis securi sunt, de statu filiorum iugiter esse sollicitos. In eoque minimum caritatis ordo seruatur, quod amorem, qui patriae parentibus praecipue debebatur, pater transfundit in filios, dum filialis affectus paterni pectoris cellam solus exhaurit. Condigna quoque uice respondent parentibus filii, eundem suis impertientes affectum, quo a parentibus accepti sunt; licet alium ordinem exigat caritas ordinata, quem poetarum doctissimus prudenter expressit. Senem namque Anchisem euersa Troia in humeris pii filii collocauit, parentis Eneae dexteram dedit Aschanio, et marito coniunx Creusa cohesit, antecedentium pro muliebri infirmitate legens uestigia. Compatriotis omnibus ducem dedit, uirum armis et pietate praesignem. Alias enim dux esset inutilis, cum sine uiribus regna adquiri non ualeant aut sine iustitia retineri. Nunc uero omnium unica sollicitudo est, liberos, qualescumque sint, diuitiis et honoribus potius quam uirtutibus insignire. Negligitur etenim quod onus rei publicae imponatur. Expulso Superbo Tarquinio, qui regnauit in urbe nouissimus, cum Brutus primus consul liberos suos de reuocandis in urbem regibus agere cognouisset, eos protraxit in forum et in media contione uirgis caesos tandem securi percuti iussit, ut plane publicus parens in locum liberorum uideretur populum adoptasse. Ego quidem, etsi parricidium perhorrescam, consulis non possum non approbare fidem, qui maluit salutem liberorum suorum periclitari quam populi. Rectene fecerit, iudicent sapientes. Ego enim campum istum oratoribus late patere cognoui, et in eo declamatores in ancipiti materia saepius desudasse, dum in absolutione parricidii fides laborat et parricidalis impietas meritum fidei conatur extinguere. Quod si me ad sententiam urges, respondeo quod in causa Smirnensi Ariopagitas Cneio Dolobellae inuenio respondisse. Ad quem, prouinciam Asiam proconsulari imperio obtinentem, mulier Smirnensis adducta est, confitens se maritum et filium datis clam uenenis occidisse, eo quod illi filium eius ex altero matrimonio optimum et innocentissimum iuuenem exceptum insidiis nequiter occidissent, sibi licitum esse asserens ex indulgentia legum et ius ignorare et suam et suorum et totius rei publicae suae tam atrocem iniuriam uendicare. Ius extra causam erat, cum de facto constaret et de iure quaereretur. Cum ergo Dolobella rem in consilium deduxisset, non fuit qui in causa (ut putabatur) ancipiti manifestum ueneficium et parricidium auderet absoluere, uel uindictam, quae in impios et parricidas processerat, condempnare. Rem itaque ad Ariopagitas Atheniensium, tamquam ad iudices grauiores exercitatioresque, reiecit. At illi causa cognita actores et ream mulierem centesimo anno adesse iusserunt. Sic autem neque ueneficium, quod de lege non licuit, absolutum est, neque nocens punita mulier, cui ex sententia multorum uenia poterat indulgeri. Hoc ita fuisse nonus liber Memorabilium dictorum uel factorum Valerii Maximi docet. Ceterum et Brutum et mulierem deliquisse consentiam facile, eo quod excesserit medicina modum, nimiumque secuta est, qua morbi duxere, manum et, licet magna fuerint crimina, praestantius fuerat eadem sine punientis crimine uendicari. Vnde et infelicitatis testimonium Bruto perhibet etiam poeta laudator; ait enim in sexto Virgilius: "Natosque pater noua bella mouentes ad penam pulchra pro libertate uocabit infelix, utcumque ferent ea facta minores". At infortunium parricidii sic uersu sequenti excusat ut inanis gloriae arguat uanitatem, dicens: "Vincet amor patriae laudumque immensa cupido". Sed, ne quis amodo Brutum imitetur, populum liberis praeferens, frustra sollicitaberis, cum uel uitia liberorum saluti rei publicae praeferantur, licet certum sit quod salutem populi liberis omnibus oporteat anteferri. In libro Regnorum arguitur Saul quod cum, uoto facto de diurno ieiunio sub discrimine illius qui ante noctem contra uotum sumeret cibum, Ionathas filius eius mel quod sceptro, id est, hasta tetigerat, praegustasset, paterno motus affectu contra religionis uotum pepercit filio; cuius praeuaricatione populus Israel ea die uisus est corruisse. Heli quoque, licet sanctus in se fuisse legatur, quia filiorum pepercit uitiis, auersa sella fractis ceruicibus corruens expirauit. Vt de ceteris taceam, quantum quaeso publicam hominum dilexit et quaesiuit salutem qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit illum, ut quae merueramus uincla flagella crucem sustineret immunis et innocens morte turpissima condempnatus? Regum scrutare historiam, ad hoc petitum regem a Deo inuenies, ut praecederet faciem populi et praeliaretur bella eorum et ad similitudinem gentium totius populi onera sustineret. Qui tamen non fuerat necessarius, nisi et Israel praeuaricatus esset in similitudinem gentium, ut Deo rege sibi non uideretur esse contentus. Si enim per se iustitiam coluisset, si in mandatis Domini fideliter ambulasset, pro nichilo humiliaret Deus hostes eorum et super tribulantes eos mitteret manum suam ut solito Dei auxilio unus persequeretur mille et duo fugarent decem milia. Hospitem meum Placentinum dixisse recolo, uirum utique sanguine generosum, habentem prudentiam mundi huius in timore Domini, hoc in ciuitatibus Italiae usu frequenti celeberrimum esse quod, dum pacem diligunt et iustitiam colunt et periuriis abstinent, tantae libertatis et pacis gaudio perfruuntur, quod nichil est omnino quod uel in minimo quietem eorum concutiat. Cum uero prolabuntur ad fraudes et per uarias iniustitiae semitas scinduntur in semet ipsis, statim uel fastum Romanum uel furorem Teutonicum aliudue flagellum inducit Dominus super eos, et permanet manus eius extenta, donec ipsi ab iniquitate per penitentiam reuertantur; quo solo remedio apud illos omnis cessat tempestas. Adiciebat etiam quod merita populi omnem euacuant principatum aut eum faciunt esse mitissimum, cum e contrario certum sit quod propter peccata populi permittit Deus regnare hypocritam, et impossibile esse ut diu regno gaudeat qui populi humiliatione et proprio fastigio superbe nimis exultat. Sed illius dicebat protendi principatum, qui apud se de conscientia humilitatis semper in se angitur quasi regnet inuitus. Haec michi Placentinus hospes; et, ut credo, fidei consentaneum est. Tale aliquid inuenitur in scriptis maiorum. Cum enim Helius Romae praefecturam splendidius ageret, ex senatore imperator creatus est; qui, eum obsecrante senatu ut filium Cesarem, quem habebat, Augustum appellaret: Sufficere, inquit, debet, quod ego ipse inuitus regnauerim cum non mererer. Principatus enim non sanguini debetur, sed meritis; et inutiliter regnat qui rex nascitur non meretur. Et proculdubio parentis affectum exuit qui paruulos suos importabili mole superiecta extinguit. Hoc quidem est suffocare liberos, non promouere. Alendi prius sunt et in uirtutibus exercendi; et, cum in eo profecerint, ut probentur illos uirtutibus antecedere, quos debent honoribus anteire, inuitati ascendant et se ciuium suorum nequaquam subtrahant uotis. Quis enim illos ambigit aliis praeferendos, qui quasi naturali probitatis priuilegio ampliati maiorum titulis inuitantur ad uirtutem et eorundem beneficio futurae bonitatis aliis faciunt fidem? Haec ille. Et quidem eleganter priuilegium expressit principis, cui ex antiquo munere Dei succedunt filii indubitanter, nisi iniquitas subuertat principatum.