[4,4] IV. Quod diuinae legis auctoritate constat principem legi iustitiae esse subiectum. Sed quid ad emendicata gentium exempla decurro, quae tamen plurima sunt, cum rectius quisque possit ad facienda legibus quam exemplis urgeri? At ne ipsum principem usquequaque solutum legibus opineris, audi quam legem imponat principibus Rex magnus super omnem terram terribilis et qui aufert spiritum principum: "Cum, inquit, ingressus fueris terram, quam Dominus Deus dabit tibi, et possederis eam, habitauerisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes; eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Egiptum, equitatus numero sulleuatus; praesertim cum Dominus praeceperit uobis ut nequaquam amplius per eandem uiam reuertamini. Non habebit uxores plurimas quae afficiant animam eius, neque argenti et auri immensa pondera. Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in uolumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leuiticae tribus, et habebit secum, legetque illud omnibus diebus uitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum et custodire uerba et cerimonias eius, quae in lege praecepta sunt. Nec eleuetur cor eius in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dextram uel sinistram"; ut longo tempore regnet ipse et filius eius super Israel. Numquid quaeso nulla lege artatur quem lex ista constringit? Haec utique diuina est et impune solui non potest. Singula uerba eius, si sapiant, in auribus principum tonitrua sunt. Taceo de electione et forma eius, quae in principis creatione exigitur; uiuendi formulam, quae ei praescripta est, mecum paulisper attende. Cum, inquit, uerit constitutus, qui se totius populi fratrem religionis cultu et affectu caritatis profiteatur, non multiplicabit sibi equos, quorum numerositate sit subditis onerosus. Equos equidem multiplicare est plures quam ipsa necessitas exigat, uanae gloriae causa uel erroris alterius, congregare. Multum enim et parum, si Peripateticorum principem sequimur, legitimae quantittatis diminutionem in singulis rerum generibus significant uel excessum. Licebitne ergo canes multiplicare uolucresue rapaces aut truces bestias aut quaelibet portenta naturae, cui equorum, qui ad militiam necessarii sunt et usum totius uitae, ex legitima quantitate praefinitus est numerus? Nam de histrionibus et mimis, scurris et meretricibus, lenonibus et huiusmodi prodigiis hominum, quae principem potius oportet exterminare quam fouere, non fuerat in lege mentio facienda; quae quidem omnes abominationes istas non modo a princpis aula excludit, sed eliminat a populo Dei. Equorum nomine totius familiae et impedimentorum omnium necessarius intelligitur usus; cuius legitima quantitas est, quam ratio necessitatis aut utilitatis exposcit, ita tamen ut utile et honestum coaequentur et ciuilitas conscribatur honestis. Philosophis enim iam pridem placuit perniciosiorem nullam esse opinionem illorum opinione qui utile separant ab honest; et sententiam uerissimam et utilissimam esse, honestum et utile in se usquequaque conuerti. Plato, ut ferunt historiae gentium, cum uidisset Dionisium Siciliae tirannum corporis sui septum custodibus: Quod tantum, inquit, malum fecisti, ut a tam multis necesse habeas custodiri? Hoc utique principem non oportet, qui officiis ita sibi omnium uincit affectus, ut quisque subditus pro eo periculis imminentibus caput opponat, cum etiam urgente natura se pro capite soleant membra exponere, et pellem pro pelle et cuncta quae homo habet, ponat pro anima sua. Sequitur: Nec reducet populum in Egiptum, equitatus numero sulleuatus. Magna siquidem diligentia praecauendum est omni qui in sullimitate constituitur, ne inferiores corrumpat exemplis et abusione rerum et per superbiae aut luxuriae uiam ad confusionis tenebras reducat populum. Frequens enim est ut subditi superiorum uitia imitentur, quia magistratui populus studet esse conformis, et unusquisque libenter appetit in quo alium cernit illustrem. Celebre est illud uersificatoris egregii, sensum et uerba magni Theodosii exprimentis: "In commune iubes si quid censesue tenendum, primus iussa subi; tunc obseruantior aequi fit populus, nec ferre negat, cum uiderit ipsum auctorem parere sibi. Componitur orbis regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus humanos edicta ualent quam uita regentis. Mobile mutatur semper cum principe uulgus". Verum singulorum facultates nequaquam omnium copiis adaequantur. De loculis propriis quilibet sumit, at potestas de arca publica uel cimilio haurit; quae si forte defecerit, ad singulorum recurritur facultates. Atqui priuatum quemque suis necesse est esse contentum. Quae si fuerint extenuata, qui nunc potentis appetebat fulgorem, paupertate sordidus confusionis suae tenebras erubescit. Inde etiam Lacedemoniorum decreto potestatibus in usu publicorum bonorum parcitas indicta est, dum tamen hereditariis uti et his quae pinguiori fortuna accedunt, communi iure liceat.