[4,2] II. Quid lex; et quod princeps, licet sit legis nexibus absolutus, legis tamen seruus est et aequitatis, geritque personam publicam, et innocenter sanguinem fundit. Nec in eo sibi principes detrahi arbitrentur, nisi iustitiae suae statuta praeferenda crediderint iustitiae Dei, cuius iustitia iustitia in euum est, et lex eius aequitas. Porro aequitas, ut iuris periti asserunt, rerum conuenientia est, quae cuncta coaequiparat ratione et imparibus rebus paria iura desiderat, in omnes aequabilis, tribuens unicuique quod suum est. Lex uero eius interpres est, utpote cui aequitatis et iustitiae uoluntas innotuit. Vnde et eam omnium rerum diuinarum et humanarum compotem esse Crisippus asseruit, ideoque praestare omnibus bonis et malis et tam rerum quam hominum principem et ducem esse. Cui Papinianus, uir quidem iuris experientissimus, et Demostenes, orator praepotens, uidentur suffragari et omnium hominum subicere obedientiam, eo quod lex omnis inuentio quidem est et donum Dei, dogma sapientum, correctio uoluntariorum excessuum, ciuitatis compositio, et totius criminis fuga; secundum quam decet uiuere omnes qui in politicae rei uniuersitate uersantur. Omnes itaque necessitate legis seruandae tenentur adstricti, nisi forte aliquis sit cui iniquitatis licentia uideatur indulta. Princeps tamen legis nexibus dicitur absolutus, non quia ei iniqua liceant, sed quia is esse debet, qui non timore penae sed amore iustitiae aequitatem colat, rei publicae procuret utilitatem, et in omnibus aliorum commoda priuatae praeferat uoluntati. Sed quis in negotiis publicis loquetur de principis uoluntate, cum in eis nil sibi uelle liceat, nisi quod lex aut aequitas persuadet aut ratio communis utilitatis inducit? Eius namque uoluntas in his uim debet habere iudicii; et rectissime quod ei placet in talibus legis habet uigorem, eo quod ab aequitatis mente eius sententia non discordet. De uultu tuo, inquit, iudicium meum prodeat, oculi tui uideant aequitatem; iudex etenim incorruptus est cuius sententia ex contemplatione assidua imago est aequitatis. Publicae ergo utilitatis minister et aequitatis seruus est princeps, et in eo personam publicam gerit, quod omnium iniurias et dampna sed et crimina omnia aequitate media punit. Virga quoque eius et baculus, adhibita moderatione sapientiae, contractus omnium et errores ad uiam reducit aequitatis, ut merito potestati spiritus congratuletur, dicens: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Sed et clipeus eius fortis quidem sed infirmorum clipeus est et qui malignantium iacula pro innocentibus potenter excipiat. Officium quoque eius illis qui minimum possunt, plurimum prodest, et illis qui nocere desiderant, plurimum aduersatur. Non ergo sine causa gladium portat, quo innocenter sanguinem fundit, ut tamen uir sanguinum non sit, et homines frequenter occidat, ut non incurrat nomen homicidii uel reatum. Si enim magno creditur Augustino, Dauid uir sanguinum dictus est, non propter bella sed propter Vriam. Et Samuel nusquam uir sanguinum aut homicida scribitur, licet Agag pinguissimum regem Amalech interfecerit. Hic siquidem gladius est columbae, quae sine felle rixatur, sine iracundia ferit et, cum dimicat, nullam omnino concipit amaritudinem. Nam, sicut lex culpas persequitur sine odio personarum, ita et princeps delinquentes rectissime punit, non aliquo iracundiae motu sed mansuetae legis arbitrio. Nam, etsi suos princeps uideatur habere lictores, ipse aut solus aut praecipuus credendus est lictor, cui ferire licitum est per supositam manum. Vt enim ad Stoicos accedamus, qui causas nominum diligentius inuestigant, lictor dicitur, quasi legis ictor, eo quod ad ipsius spectat officium ferire quem lex iudicat feriendum. Vnde et antiquitus officialibus, quorum manu iudex nocentes punit, cum reo gladius immineret, «Obtempera legis arbitrio» dicebatur, uel «Legem imple», ut rei tristitiam mitigaret uel mansuetudo uerborum.