[3,12] Caput XII. 1 Sed si non modo promissores, sed munuscularios, in gratia illius quem captas, antecedere pergis, te ratiociniis eius immisceas, parcas sumptibus, eo quod secretorum conscius, qui loculis parcit, diligenti patrifamilias displicere non potest. Grata sunt uitia eius, qui deformitatem morum, sumptuum parcitate compensat. «Optimum, ut ait Cicero, si nescis, uectigal parcimonia est. 2 » Tenuis parcus impletur facile, et facillime exinanitur prodigus diues. Arca sane capacissima fundum habet, et breui exitu congestarum aquarum quantalibet copia defluit, fontisque abundantia tollitur, scaturientis uenae fecunditate sublata. Exili plerumque meatu inclusum egerit urna liquorem. Sic minutissimis, dum frequentibus et continuis sumptibus, amplissimae exhauriuntur opes, et breuium subtractione minutiarum, maxima haereditas expilatur, nisi forte prodigus pecuniam inueniat rediuiuam. "Est luxus populator opum, cui semper adhaerens Infelix humili gressu comitatur egestas". 3 Illis ergo parcendum est, quorum necessarius imminet usus, et aliquid adiiciendum est quantitati, quae iugi partium deductione decrescit. Et licet usui defluant unicolae patrimonii, gratum est diligenti patrifamilias, si uel ratiocinii calculo teneantur, peritque dupliciter, quod elabitur nescienti. 4 Ad haec - - - lucri bonus est odor ex re Qualibet. Illa tuo sententia semper in ore Versetur, diis atque ipso Ioue digna, poetae: «Unde habeat quaerit nemo, sed oportet habere!» In his quidem uersari, est arctioris gratiae funibus uincire diuitem, licet uersibilitate ingenii lubricum Protea uincat. 5 Aut si ueritatis deficit gratia, uel ulterioris familiaritatis exhibitio constat. Caeterum licet utrumque non possis assequi, et rerum priuatarum participationem, et calculi cautiones, te secretis ingere, quauis arte. An nescis quod qui pergunt ipsis imperatoribus imperare, "Scire uolunt secreta domus, atque inde timeri?" Et quo studiosus occultantur, eo diligentius sunt perscrutanda. 6 Nempe "Carus erit Verri, qui Verrem, tempore quo uult, Accusare potest". Si tamen inter malos charitas aut amicitia esse potest; hoc etenim quaesitum est. Sed tandem placuit, eam nisi in bonis esse non posse. Magna utique inter molles et malos concordia; sed ea tantum a charitate discedit, quantum lux distat a tenebris. 7 Et licet interdum mali, sicut et boni, idem uelle, et idem nolle possint, amicitiae tamen titulum non assequuntur. Unde et Crispo, historicorum inter Latinos potissimo, sed et ipsi Ciceroni placuit, in malis factionem esse, quod in uiris bonis uera amicitia est. Sed quamuis uitiosus, praepediente malitia, amicus esse non possit, etsi non uenerabilis, uerendus tamen erit, qui conscientia secretorum, conscio terrorem potest incutere. Scitum est illud ethici, quia "Nil tibi se debere putat, nil conferet unquam Participem qui te secreti fecit honesti". Hoc quoque iam pridem uenit in dubium, an quemquam diuitum et potentum, amare contingat. Tandemque receptum est, eosdem nunquam amare, uel raro, et in eis praecipue causis, in quibus se potius, quam alios amare uideantur. 9 Contraria siquidem in eodem esse non possunt. Et quo diuites plurimum cupiditatis, eo habent minimum charitatis. Haec etenim inuicem maxime aduersantur. Porro ut ait quidam: «Omnis diues iniquus aut iniqui haeres est; et rarissimum est, ut diuitiae affluant, nisi amoris et cupiditatis glutino solidentur.» Eas desiderantis animi uigilantia et labor acquirit; sed aegrior sollicitudo retinet et conseruat. 10 Inquit ethicus: "Non minor est uirtus, quam quaerere, parta tueri": Casus inest illic, hic erit artis opus. Cum ergo istud ars, illud casus nomine censeatur, quis eas sine applicatione mentis intensa diutius seruat? Certe uetus prouerbium est: «Quia ubi amor, ibi oculus; et ubi uigil mentis intentio, ibi fixa cordis positio». 11 Unde licet inuito et repugnanti animo plerumque affluant, cor tamen apponere fidelis philosophus prohibet, et Doctor gentium eos, qui diuites fieri cupiunt, in laqueum diaboli, et tentationis dicit incidere. Et qui utroque maior est, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae asserit, Deo et mammonae simul seruiri non posse. Quoniam imperat, aut seruit collecta pecunia cuique. 12 Sed diuiti nunquam seruit, aut raro. Unde liquet diuites frequentius iniquos esse quam haeredes iniquorum. Quomodo ergo regnat charitas, ubi iniquitas dominatur? Utique diues familiaris esse nouit, amicus nunquam, aut raro. Hic tamen non de eo, qui habet diuitias, sermo est, sed qui amat. Ex quibus liquet, quia quantacunque ex familiaritate potentioris gratia uideatur, diligentem cautelam exigit subditorum. 13 Alioquin omnis eius illecebra, «plus aloes, quam mellis» in exitu habitura est. At expedit plurimum ad successus esse conscium secretorum. Quidni? Reuerentia crescit, inualescit auctoritas, arcentur incommoda, proueniunt utilitates, amicorum augetur numerus, cultoribus accedit deuotio, et fortuna totius gratiae suae, et felicitatis auram uidetur beatulis inspirare. 14 Caeterum istorum omnium nouissima quouis absinthio amariora sunt, et si interim non amarescunt, iustam amaritudinis habent suspicionem. Res siquidem periculosa est, diuitum aut potentum communicare secretis. Si quid enim eis per incuriam forte elabitur, cui, nisi conscio imponetur? Quod cubicularii, aut ciniflones, mimiue, aut quicunque nebulonum, quibus delicatus diuitis sensus, aut furor carere non potest, in lupanari uel taberna sparserunt, aut ut se uindicarent a familiaritate potentis, diuulgauerunt in populo, in illius calumniam retorquetur, qui in consiliis aliquem locum uisus est tenuisse. Si motus rerum praescire desideras, meritoria discute, et lixarum castrensium inquire sententias. Nihil enim adeo occultum est, quod eis ex aliqua parte non reueletur. 15 Si mihi non credis, uel Aquinati nostro aures accomoda. Ait enim: "O Corydon, Corydon, secretum diuitis ullum Esse putas? serui ut taceant, iumenta loquentur, Et canis, et postes, et marmora: claude fenestras, Vela legant rimas, iunge ostia, tollito lumen E medio, taceant omnes, prope nemo recumbat: Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi, Proximus ante diem caupo sciet". 16 Procedo. Si terrae secretum suum infodiat, uel arundo succrescens hoc producet in publicum, et leui flatu in auras proferet, quoniam "Auriculas asini Midas habet". Pallas quoque Erichthonium suum occultare non potuit, quin ipsum iam cognitum cornicis garrulitas publicaret: unde quia alieni admissi delatrix fuit et conscia, coloris perdidit uenustatem, et garrulitatis incurrit notam. 17 Praeterea secretarii diuitum, quasi quidam tolutarii uel clitellarii sunt, et qui eorum delictis onerentur: quidquid ab eis delinquitur in istorum infamiam cuditur; nisi forte ea sit de potente opinio, ut nullo possit consilio deprauari. Si enim solemnis est malitia eius, si fraudis et doli uulgata opinio, totius familiae fama purgatur, ac si capitis languor infirmantium denigret dolorem laterum. 18 Alioquin si benignior, si ciuilior creditur potentatus, omnia deliramenta eius familiares, quasi clitellarii, quibusdam nominis sui humeris portant. Sed recte gestorum nil nisi benignitati, aut ciuilitati potentis ascribitur. Et si quando calculus grauior imminet, quasi "pellem pro pelle", animam tuam dabit diues pro fama sua, et ut in te retorqueat culpam suam, caput tuum meritis criminum, poenis non uerebitur obiectare. Sed quod magis mirabile, gratulabitur, si astutia sua industriae tuae labores et sollicitudines, hac mercede donauerit, ut te reddat infamem, et si fecerit, aut finxerit te criminibus inauditis obnoxium. Non est enim malum in ciuitate quod non in diuitis consiliarios impingatur, cum inanis sit excusatio, eo quod omne officium, sibi potentatus conformat, nemoque sapiens diu fluctuat consilio imprudentum. Omnia namque discernit et iudicat. An eum putas in conscientia sua securum quiescere, cuius turpitudinem producere potes in lucem et proferre in publicum? 19 Certe omnis, qui malus est, odit lucem. Et opus omne, artificis sui uidetur habere imaginem. Meretricantium mulierum fucus dum argui ueretur a lumine, petit umbras, et timet ne se ipsis deformiores sint, si immediata luce uidentium obtutibus pateant. Hoc ergo illarum tota uigilantia quaerit, ut quod non est in eis, praestricti oculi uideant, et qui uident, caeci faciant. At in his quae natiuo colore confidunt, longe aliter est, quia "Haec amat obscurum, uolet haec sub luce uideri, Iudicis argutum quae non formidat acumen". 20 Licet itaque secretorum communio aliquid felicitatis uideatur adiicere, securitati tamen plurimum demit. Difficile, aut potius impossibile est illos percurrere, qui, hac uia ad inferos descenderunt, aut poenis nouissimis se ingemuerunt affectos. Heu mihi cur uidi, cur noxia lumina feci! inquit ille, qui an de conscientia alieni, an proprii operis noxa deportationem meruerit, incertum est. Certum tamen est, quod mala aliena nouisse non expedit. 21 Verumtamen siue sciantur, siue non, nihil tutius est quam propriam conscientiam conseruare. Philosophus sic inter hostes uiuendum censuit, tanquam inter amicos; et inter amicos, ac si in mediis hostibus uiueretur. Et satyricus: "Viuendum est recte cum propter plurima, tum de his Praecipue causis, ut linguas mancipiorum Contemnas, nam lingua mali pars pessima serui". 22 Sed non modo propter linguas seruorum, uerum propter gladios, et uenena potentum, et insidias omnium, praecepto satyrici parcendum est.