[3,4] Caput IV. 1 Adulator enim omnis uirtutis inimicus est, et quasi clauum figit in oculo illius, cum quo sermonem conserit, eoque magis cauendus est, quo sub amantis specie, nocere non desinit, donec rationis obtundat acumen, et modicum id luminis, quod adesse uidebatur, exstinguat. Ad haec auditorum aures obturat, ne audiant uerum; quo quid possit esse perniciosius, non facile dixerim. 2 Scitum est illud Laelii, aut potius Ciceronis: «Cuius aures clausae sunt ueritati ut uerum audire non possit, eius salus desperanda est.» Quid uero infidelius quam eum, cui fidem debeas, circumuenire uerborum blanditiis, ludibrio habitus, gestus transfiguratione, et totius uanitatis lenocinio excaecatum in sordes uitiorum impellere et praecipitationis abyssum? 3 Quid odibilius fraude et dolo, quo sub imagine amoris et fidei, in simplicem et credulum et, quod detestabilius est, amicum, perfidiae et inimicitiarum nequitia exercetur? Hoc siquidem genus hominum omnia loquentium ad uoluptatem, ad ueritatem nihil. Verba oris eius iniquitas et dolus, qui etiam errantibus amicis, ad eorum subuersionem ingeminat: Euge, euge. Quos ut plenius noueris, Gnathonem apud comicum uide, et quid de se fateatur ausculta. Negat quis, nego; ait, aio. Denique imperaui egomet mihi, Omnia assentari". Tota enim Gnathonicorum factio, comoedia est. - - - Rides, maiore cachinno Concutitur; flet, si lacrymas conspexit amici, Nec dolet; igniculum si brumae tempore poscas, Accipit endromidem; si dixeris: Aestuo, sudat". 5 Unde Umbricius inquit: "Non sumus ergo pares: melior qui semper, et omni Nocte dieque potest alienum sumere uultum, A facie iactare manus, laudare paratus, Si bene ructauit, aut si quid fecit amicus Quod proferre palam non possit lingua modeste". Quod quidem non modo amico, sed ne libero homine dignum est, cum uera et unica libertas in uirtutis speciem cadat, et turpitudo quos inficit, postremae subiiciat seruituti. 6 Histrionem esse uel mimum, infamiam ingerit his, quos a tantae abiectionis opprobrio naturae uel personae dignitas uidetur excepisse. Porro qui uultum induit alienum, et uarias affectuum alternat facies, incolumitati sensuum insidias parat, et Sordibus auriculis alienis colligit escas; et si histrionem uerbo diffiteatur, eum moribus et turpitudine confitetur. 7 Quod assentatoris proprium est qui ad alterius uiuit nutum, et antequam suum proferat iudicium, de singulis exspectat alienum. Caeterum palpo, qui tamen assentatoris uel adulatoris censetur nomine, quoniam eadem res multis notatur indiciis, hominum mentis explorat, praetentat uoluntatem, ut cui rei uolueris sensus accommodet, ut gratiam illius, cum quo agitur, fraudulenter subripiat. 8 Nouit enim de concursu sensuum et uoluntatum unione, quasi riuulos amicitiae scaturire. Idem siquidem uelle et nolle, (ut ait historicus) ea demum firma amicitia est. Quidni? Consentire suis studiis qui crediderit te Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum. (HORAT., Ep. I, XVIII, 66.) Cum uero praesenserit uoluntatem, sic palpat, sic demulcet, tanta suauitatis perungit gratia, ut uirtuti somnium inducat, et totam moderationis, sine qua nunquam recte uiuitur, formam Lethaei fluminis infusione subuertat. 9 Magnas gratias agere Thais mihi? Iucundus est enim comicus, et aptus qui se nugis nostris frequenter immisceat, ingentes, inquit, Fuerat quidem satis si magnas respondisset. Sed quia adulatoris fraus omnia extollit in maius, et de suo aliquid adiicit unde sibi gratiam cumulet, ingentes inquit. Sed nec mendacium erubescit. Qui enim sibi potuit persuadere, ut honestatem hominis tantae turpitudinis macula decoloraret quacunque de causa, utique persuadebit, ut quod appelit, faciat, «si possit, recte, si non, quocunque modo rem. 10 » Verum qui suo nomine, ut proprie eloquamur, dicitur adulator, uitia cuiusque dealbat, et ne se ipsum uideat, oculos colloquentis quadam nube uanitatis implet, et aures falsis praeconiorum titulis reficit. Ait ethicus: Quid quod adulandi gens prudentissima lauda Sermonem indocti, faciem deformis amici, Et longum inualidi collum ceruicibus aequat Herculis, Antaeum procul a tellure tenentis: Miratur uocem angustam, qua deterius nec Ille sonat, quo mordetur gallina marito. 11 (IUVEN., III, 86.) Hoc autem minime uidetur mirum, si perditissimi homines, et quibus hic grauis morbus, et feculentus sordidatur, ad tantam turpitudinem possunt impelli. Sed hoc potius duco mirabile, quod populum qui sibi credat habeant, qui de se magis alienae linguae acquiescat, quam propriae iudicio conscientiae, dum se ipsum quilibet extra se quaerit, et nosse dedignatur, quam sit sibi curta supellex. 12 Nihil est enim quod credere de se non possit cum laudatur, non modo diis aequa potestas, sed quaecunque anima de fermento superbiae intumescit.