[2,29] Caput XXIX. 1 Licet tamen ut de futuris aliquis consulatur, ita quidem, si aut spiritu polleat prophetiae, aut ex naturalibus signis, quid in corporibus animalium eueniat, physica docente cognouit: aut si qualitatem temporis imminentis, experimentorum indiciis colligit. Dum tamen his posterioribus nequaquam quis ita aurem accommodet, ut fidei, aut religioni praeiudicet. 2 Sed nec primi audiendi sunt, nisi in eo quod loquuntur a Domino, quod nunquam religionem impugnat, quia uerum uero nequit esse contrarium, nec bonum bono. At physici dum naturae nimium auctoritatis attribuunt, in auctorem naturae, aduersando fidei, plerumque impingunt. Non enim omnes erroris arguo, licet plurimos audierim, de anima, de uirtutibus et operibus eius, de augmento corporis et diminutione, de resurrectione eiusdem, de creatione rerum, aliter quam fides habeat, disputantes. 3 De ipso quoque Deo interdum ita loquuntur, "Ut si terrigenae tentarent astra gigantes", et inani conatu cum Encelado, ut eis Aetnae onus ignifluum imponatur, cupiant promereri. Sed in his facile labi possunt, quia quanticunque ingenii uires, citra profunditatem difficultatis, quae in his uertitur, subsistunt. 4 Ubi uero deficit intellectus, fidei ratione deducta, quae media est, restat sola opinio. Cum uero de inferioribus quaeritur, puta de complexione animalis, de causa et cura aegritudinis, eis omnino nihil deest, praeter effectum operis, si is desideratur. Et quidem theorici, quidquid suum est, faciunt, et forte pro amore tuo amplius erogabunt, et ab eis singularum rerum causas et naturas accipies; sanitatis, aegritudinis, et neutralitatis, censores sunt. Dant sanitatem uerbo tenus, et conseruant. Neutralitatem iubent istuc diuertere. Aegritudinis praeuident et docent causas, indicunt ei initium, augmentum, statum, et declinationem. Quid multa? 5 Cum eos audio, uidentur mihi posse mortuos suscitare, nec Aesculapio Mercurioue creduntur inferiores. Verumtamen in eo magna mentis admiratione distrahor et perturbor, quod a se ipsis tanto uerborum conflictu, et collisione rationum dissiliunt, et discordant. Unum profecto scio, contraria simul uera esse non posse. Quid de medicis practicis dicam? 6 Absit ut de his quidquam peruersum loquar. In manus enim eorum exigentibus peccatis meis, nimis frequenter incido. Non sunt exasperandi uerbis, sed potius demulcendi obsequio. Nolo me tractent durius, nec etiam sentire audeo, quod omnes clamant. Dicam ergo cum sancto Salomone: "Quia medicina a Domino Deo est; et uir sapiens non contemnet eam". 7 Nemo siquidem magis necessarius est aut utilior medico, dummodo sit fidelis et prudens. Quis enim praeconia illius declamare sufficiat, qui salutis artifex, et procreator uitae, in eo Dominum imitatur, et uices eius agit, quod salutem, quam ille operatur, et quasi Dominus et princeps donat, iste oeconomus et minister procurat et dispensat? 8 Nec ad rem attinet, si qui pseudogratiam uendunt, et qui iustiores uideri uolunt, dum nihil accipiant, antequam aeger conualescat, in eo iniquiores sunt, quod beneficium temporis, imo munus Dei, manibus suis ascribunt, cum ille quem Deus erigit et uigor naturae conualescentis, citra operam eius fuerat erigendus. Quamuis istud iam paucorum sit, sibi inuicem suadentibus et replicantibus medicis: «Dum dolet, accipe. 9 » Nec moueor si opera eorum in se compugnent, cum sciam contrariorum plerumque esse eumdem effectum. Sed cum inter manus eorum quis in fata collapsus est, tunc necessarias producent rationes, quibus apparebit, quod uita eius non fuerat ulterius protendenda. Et ut dicitur, quos longa afflixerunt inedia, iam mortuis sorbitiunculas faciunt et inutiles, et delicatos praeparant cibos. 10 Exspectas forte, ut dicam, quod dicit populus, quia hi sunt qui homines officiosissime occidunt. Sed frustra. Absit enim, ut hanc contumeliam proferam, quam si forte audire uolueris, Senecam, Plinium adeas, et Sidonium, qui hoc in auribus tuis clamore ualido replicabunt.