[2,22] Caput XXII. 1 Instas tamen dicens, nisi euenerit aliquid quod praeuidit, illud certa significatione complectens, forte lapidem recasurum in terram, fallitur dispositio. Quia ergo lapis non recidere potest, iubes me de duobus eligere, quorum neutrum communiter approbatur, ut uel fatear prouidentiam posse falli, quod fides abhorret, uel, quod absonum est, ex possibili impossibile consecutione uera consentiam euenire. Angustiae quidem sunt undique. 2 Hinc, ne diuinam minuam maiestatem; inde, ne multorum clamoribus et sententiae, quae iam fere omnibus persuasa est, contradicam. Sed quia melius est incidere in linguas hominum, quam impie uersari in Deum, si utrumque uitare non possum, absonus malo uideri, quam perfidus. Nondum etenim omnibus persuasum est, quod ex possibili impossibile non sequatur. 3 Nam hoc nonnulli recipiunt; sed an recte, uiderint ipsi et iudicent. At ut ex uero falsum sequatur, nemo sapiens acquiescit. Verum siquidem ex falso sequitur et uero, sed ex uero, non nisi uerum. Ex possibili quoque et impossibili, interdum possibile sequitur: non tamen ex quouis impossibili omnia impossibilia. Nisi forte aliud tibi persuaserint illi, quorum si omnia uera sunt, ex uno impossibili, sequuntur omnia impossibilia, et ex quouis falso, quaelibet falsa. 4 Si uero obtinuisses ex uero falsum, iure et ex sententia omnium quererer me a semita ueritatis abductum. Non tamen his importunitatibus eatenus premor, ut quod inopinabile est, licet inueniam consortes erroris, propria temeritate tueri contendam. Malo cum academicis, si tamen alia uia non pateat, de singulis dubitare, quam perniciosa simulatione scientiae, quod ignotum uel absconditum est, temere diffinire, praesertim in quo assertioni meae fere totus aduersabitur mundus. Eoque libentius academicos audio, quod eorum quae noui, nihil auferunt, et in multis faciunt cautiorem, magnorum uirorum auctoritate suffulti; cum ad eos etiam in senectute transierit ille, in quo Latinitas nostra solo inuenit, quidquid insolenti Graeciae eleganter opponit, aut praefert, Ciceronem loquor, Romani auctorem eloquii, quem ad eos, quasi in calce uitae, diuertisse, liber De natura deorum inscriptus, docet. 5 Efferant stoici inopinabiles sententias suas, quas paradoxas uocant, ueras quidem, praeclaras, et admirabiles: nos pingui, ut dicitur, Minerua agentes, nihil eorum approbamus, quae omnibus, aut pluribus, aut sapientibus singulis in facultate sua probabilioribus falsa esse uidentur. Nec si Cicero ipse, aut Aristoteles, impossibile ex possibili producant, acquiescendum censeo, me potius, aliqua fallaciae nube deceptum, uerosimiliter opinabor. 6 Hac ergo uia tendiculas tuas egredior, ut dicam prouidentiam falli non posse, rem tamen quae prouisa est, posse non euenire. Sed quid inferre consueueris, scio. Ergo possibile est, eam non esse praeuisam. Esto, inquam. Quo ultra progredieris? Ergo, inquis, reclamante philosophia, et quod est non esse, et quod fuit possibile est non fuisse, et quae iam praeterierunt, reuocari possunt ne fuerint. Et quidem infinitam potentiam Dei, scientiolae et ratiunculae meae legibus non coarcto; nec ei finem, quae non habet, impono. 7 Scio enim quia omnia potest; sed tamen quia mendose colligis patenter uideo. Primo quia diuinae maiestatis immensitatem, paruitatis humanae modulo circumscribis, et aeternitatis immutabilem statum, labentium rerum imagine, et succedentium sibi temporum uarietate distinguis. Sed longe secus esse hic, atque in his ex praecedentibus oportuit concipi, cum aeternitatis statum nullus omnino motus attingat, et creatura quaelibet accessu, uel decessu accidentium moueatur. Homo siquidem si quid prouidet futurorum, statim mentem eius quidam motus aggreditur, ut animus quadam applicatione sui, ad aliud apud se futuri operis speciem praefiguret, eamdemque plerumque nunc quasi in archiuis memoriae depositam, reponit, nunc quasi in speculo natiuae puritatis replicat et reuoluit. 8 Facilius enim est motum hunc ab animo omnino deficere, quam contemplatione iugi animo inhaerere. Et quidem hic motus, si non prouidentia est, aut prouidentiam parit, aut ei cuiuscunque foederis notitia uicinatur. Cum uero motus praecedens, et ex ea concepta species, futuri operis sequela frustratur, inanis est agitatio mentis, et quasi umbra in somnis, sine ueritatis corpore euanescit. Motus tamen, quia reipsa fuit in anima, non potest non fuisse in anima, et anima quae motus agitatione mota est, non mota non fuisse non potest. Porro diuinae simplicitatis status, longe alia conditio est. 9 Ea siquidem uno simplici et indiuiduo aspectu, ut praedictum est, quae sunt, quae fuerunt, et quae uentura sunt, omnia contemplatur, nulloque rerum mutabilium lapsu mouetur: sed in se ipsa semel et simul contuens uniuersa, subsistit inuariabilis, . . . Stabilisque manens dat cuncta moueri. Et licet interdum ei praeteriti temporis aut futuri uerba aptentur, non ei quidquam ex hoc subtrahi uel impendere, sed rerum subiectarum mutabilitas, si quid proprie dicitur, ueraciter indicatur. 10 Cum ergo ipsum aliquid praenouisse audimus, minime intelligimus fluxu temporis eius praeteriisse scientiam; sed si uerborum naturam sequimur, praecessisse tempus, quo ueraciter credatur, eius, quod futurum erat, habuisse notitiam. Sic utique eum ab aeterno certum est omnia praeuidisse, non quod uisui eius motu suo quidquam subtrahat tempus, sed, quia qui uniuerso tempore natura prior est, suus omnia semper comprehendat aspectus. 11 Eius ergo prouidentia in sui dispositione non fallitur, quia eam semper sequela operis comitatur. Sed nec falli potest, qui nec ex mutabilitate rerum, nec ex temporis fuga, aut uersibilitate, potest aliquid absconditum esse ab oculis eius. Hominis uero falli potest, et fallitur dispositio, quia res, cuius apud se praefigurauit speciem, processu temporis aut omnino non euenit, aut in alia specie in publicum procedit. Nec tamen quaecunque praeteriti uerbi significatione clauduntur, rebus sunt aggreganda praeteritis. 12 Nec si me uixisse profitear, florente peripatetico Palatino, ideo mihi uitam elapsam, aut praeteritam esse confiteor. Aut si ab Arianis, Eugenio praesidente, dissensi, non ob praeteriti temporis gratiam a fidei et confessionis illius integritate diuerti. Caeterum, quia quandoque uerum fuit dicere: Nunc uiuo, sic sentio, eleganter et uere fateor in sequentibus, quia tunc uixi, et sic sensi, nec tamen uitam praeteriisse uel sensum. 13 Scio tamen quis dixerit, "quia in hoc erramus, quod mortem non prospicimus. Magna pars eius iam praeteriit. Quidquid aetatis retro est, mors tenet". Sed certe si ei semel fuisset uita elapsa, aut hoc omnino non diceret, aut diceret rediuiuus. Non est ergo necesse praeteriisse quidquid praeteriti temporis significatur uerbo, et licet praedestinati sint multi, non ideo quia electi sunt, praeteriit praedestinatio. 14 Et quamuis non praedestinati esse possint, poterit aliquid quod praeteritum sit, ne praeterierit reuocari. Nota siquidem praedestinationis, quocunque uerbi casu utaris, quantum in eo est, futurum quam praeteritum potius signat, et eum de quo dicitur, nisi iam fore euaserit, indicat esse saluandum. Est enim, ut dici solet, uerbum fecundum, et in se semper uerbi alterius intelligentiam claudit. 15 Non itaque motum aliquem praedestinati ingerit, sed ei qui saluandus est, primitiua disponentis Dei gratia, patere asserit ostium salutis, et ianuam misericordiae, qua procedente tempore possit saluari, imo saluabitur, licet possit et non saluari. Nec mihi illud Aristotelis tui obiicias, "quia fuisse quod fuit, et esse quod est", quoniam est, necesse est ut colligas enuntiationes, quae praeteriti temporis habent copulam, ueras esse praecise, uel praecise et ex necessitate falsas. 16 Minime namque hac obiectione iuuaberis, cum et ipsa Aristotelis uerba faciant quaestionem, et articulo discutiendo nullum, aut paruum ferant suffragium. Regulae siquidem integritatem subuertunt enuntiationes, quae praeteritis uim futuri contingentis adiungunt; puta uerum fuit heri te cras esse lecturum, aut te Plato quandoque sciuit dormiturum. 17 In quibus ex adiunctione futuri, praeteriti temporis uacillat fides. Dum enim tu poteris non dormire, et hoc Plato poterit nesciuisse, non quod motus, qui in anima eius fuit, non fuisse possit, sed quod quae fuit scientia, mutabilitate rerum, et temporis lubrico in opinionem poterit deuocari. Si tamen contingentium futurorum ulla potest esse scientia, quamuis sit indubitata opinio, quae scientiam probabiliter imitatur: item quod heri uerum fuisse praediximus, non fuisse poterit uerum, non quod res praeterita reuocetur, quae in eo nulla praeteriit, sed quod res futura exspectatur, quae ab insidiis fortunae pendet, ut sit. 19 Deinde tu ipse potes prouidisse bonum aliquod, quod forte futurum est bonum, et potest non fore bonum; et idem potes non prouidisse bonum, non quia possis non prouidisse, quod prouidisti, sed quia potest non bonum esse, quod prouidisti. Item potes quid promisisse uel stipulatus esse utiliter, idemque potes non promisisse, aut non stipulatus esse utiliter; quod tamen promisisti uel stipulatus es, non promisisse, aut non stipulatus esse non potes. 20 Praeterea, tu in fundum Sempronianum, illum qui te sequitur, praecessisti; et si alium praecessisti, te alius aut secutus est, aut sequitur, aut sequetur. Cum ergo consequentis euacuari possit euentus, antecedentis quoque ueritas potest infirmari, ut et tu qui praecesseras, non praecessisse possis. Quo tamen ingressus es, non potes non fuisse ingressus, neque quod factum est connumerari potest infectis, neque quod praeteriit, ne fuerit, poterit reuocari. 21 In his enim omnibus quae mente concepta, uel uerbis expressa, uel actu completa transierunt, non possunt, nec poterunt exinde non fuisse, etsi qualia futura erant, dum eadem sui natura certus non fixit euentus, ualeant non fuisse. Talium uero clauduntur ambitu omnia, quae cuiuscunque generis imminentis appellatione clauduntur, licet familiarius ad quantitatem, aut ad aliquid, aut ad quodlibet aliorum naturaliter applicentur. Quid ergo mirum, si ille qui omnia potest, et quae praeuidit, non praeuidisse potest; cum constet fidei quod ea quae praeuisa sunt non euenire possunt, et quae non praeuisa sunt, possunt euenire, nec tamen citra conspectum prouidentiae ualeant euenire. 22 Ait enim Isaias: "Si uolueritis ambulare in praeceptis meis, et audieritis me, bona terrae comedetis. Quod si nolueritis, et me ad iracundiam concitaueritis, gladius deuorabit uos, quia os Domini locutum est". Ecce quia liberum hic seruatur arbitrium, dum si uolueritis, et si nolueritis dicens in utramque partem, non ex iudicio irretractabili fatoue Dei, sed ex merito singulorum omnibus poenam uel praemium repromittit. 23 Esset utique in uoluntatem collata conditio promerendi inutilis, si faciendi uel non faciendi necessitas, esset prouidentiae uel fatorum nexibus illigata. Quod si istud non sufficit contentiosis, an non ex euangelico testimonio poterat in passione Filius rogare Patrem suum, ut exhiberet ei plus quam duodecim legiones angelorum, cum tamen liqueat ex post facto, non hoc, sed oppositum eius, quod contigit, fuisse prouisum. 24 Nec perspicacioris ingenii moueat sensum, si in tantae maiestatis scrutinio exemplis deficimus, nec rationibus abundamus, cum admirationem ratio tollat, et exemplorum inductio singularitatem excludat. Ipsa uero ineffabili singularitate mirabilis, et mirabili immensitate singularis, omnem sensum exsuperat, non modo hominum sed angelorum. Scio equidem quia scrutator maiestatis opprimetur a gloria, et ex edicto Altissimi, bestiam, si montem tetigerit, lapidibus obruendam. 25 Unde quae in talibus praeponuntur, sine praeiudicio meliorum, inuestigantis animo potius dicta sunt, quam temeraria contentione, ad impugnationem ueri aliquid statuentis. Sed nec illud me scire confiteor, cur hoc reprobato alium praeelegerit, nisi quod cum patribus sentio in illo occultam Dei iustitiam uenerandam, in hoc manifestam gratiae misericordiam amplectendam. 26 Nam et ille, qui raptus ad tertium coelum audiuit arcana uerba, quae non licet homini loqui, huius difficultatis articulum non tam discutiens quam admirans, altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae Dei confessione humili ueneratus, iudicia eius incomprehensibilia, et uias imperuestigabiles esse pronuntiat. Incerta et occulta sapientiae Dei, qui sibi manifestata esse congratulatur, opera eius supra sensum hominis magnificata asserit, et dum scrutatur omnia, cogitationes Altissimi nimis profundas agnoscit. 27 Huic ueritati consonat, quod in Ecclesiaste sanctus Salomon in auditu fidelium concionatur: "Est homo qui diebus et noctibus non capit oculis somnum, et intellexi quod omnium operum Dei, nullam inuenire possit homo rationem eorum quae sunt sub sole. Et quanto plus laborauerit ad quaerendum, tanto minus inueniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire". Si ergo inueniri non potest ratio subsolarium, quis plene suprasolarium redditurus est rationem? Quis enim cognouit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit? Constat itaque sic rationem omnium ueritatis ardore quaerendam, ut pia intentio suam infirmitatem agnoscat, et ex omnibus rebus proficiat, dum sibi persuaserit diuinam maiestatem fideliter honorandam, et misericordiae indeficientis abyssum iugiter amplectendam. Denique apud philosophos cautum est, talia manere praedicata, qualia subiecta permiserint, omniumque praedicamentalium uim, et proprietatem naturalium finibus limitari: eamdemque, cum ad culmen theologiae ascenditur, quasi natiuo colore destitutam, et robore, alterari. 28 Plane deficit uis uerborum, et intellectus ipse mortalis succumbit, ubi diuinae discutitur immensitas maiestatis, et in naturalibus obtinet, his scilicet quae rerum numerum augent uel minuunt, ut quod fuit non possit non fuisse; aut non praeteriisse, quod praeteriit, dum tamen quod uerum fuit, secum forte lecturum, nihilominus uerum non fuisse possit. 29 Quod itaque praeteritum est, reuocari non potest ne fuerit, et aeque quod ex insidiis fortunae pendet, dum tamen ex facilitate naturae utriuslibet sortis exspectat euentum, nulla eueniendi sibi necessitas subiicit. Sic forte dum prouidentiae non impletur effectus, quod futurum est, et non euenire potest, potest etiam non fuisse praeuisum. 30 Non tamen, ut praedictum est, inuestigationis audacia omnipotentiam minuo, aut immensitati eius quamcunque praescribo mensuram. Hoc autem cum multis sentio, quia si quid Deus praeuidit, eueniet; et si non euenerit, non praeuidit. Unde probabiliter ad minus colligitur, quia si potest non euenire, potest etiam non fuisse praeuisum. 31 Quid enim ex quo ueraciter consequatur, ipsa ueritas nouit, iuncturamque rationum plene et perfecte primitiua ratio pensat. Hanc autem humano generi indulget academia antiqua licentiam, ut quidquid unicuique probabile occurrit, suo iure defendat. Solebat nostri temporis peripateticus Palatinus omnibus his conditionibus obuiare, ubi non sequentis intellectum, antecedentis conceptio claudit, aut non antecedentis contrarium, consequentis destructoria ponit, eo quod omnes necessariam tenere consequentiam uelint, etsi nonnullae sola, dum tamen magna, sint probabilitate contentae. 32 Sicut enim scientiae assistit euidentior pro sui perspicuitate opinio, sic et singularia quo probabiliora sunt, eo necessariorum fideliorem imaginem praeferunt. Et ne me solius opinionis lubrico fluctuare putes, auctorem quo me tueor magnum profero Augustinum, qui locum illum exponens Euangelii, ubi de multis mansionibus, quae in domo Patris sunt, a Saluatore fit mentio, ait: "Si quo minus dixissem uobis, quia uado parare uobis locum, id est si non essent praedestinati, dixissem, ibo et praedestinabo. Diuersitatem etenim mansionum quae in domo Patris coelestis praeparatae sunt, diuinae praedestinationi coaptat, quae saluandis pro beneplacito disponentis parit diuersa charismata gratiarum et munerum. Cum uero tantus Pater hunc apprehenderit interpretationis sensum, ut dixerit, si non essent praedestinati, dixissem uobis, ibo et praedestinabo, credibile est dum rerum pendet euentus, si omnipotenti placeat, eos qui nondum praedestinati sunt, posse praedestinari ad uitam, et qui iam scripti sunt in libro uitae, exigentibus meritis ab eodem posse deleri". 33 Hinc est forte: Deleantur de libro uiuentium, et cum iustis non scribantur. Itemque: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Qui natus est, inquit Euangelista, ex Deo, non peccat, quoniam generatio coelestis seruat eum. Generatio utique coelestis est aeterna praedestinatio, cuius omnes filii ingrediuntur ad uitam, etsi possibile sit eosdem praeuaricationis merito a iustitia, quae uia uitae est, aberrare. Si mihi non credis, audi uel illum, cui si angelus de coelo contradixerit, dignissimo anathemate condemnabitur. Pater, inquit, ex eis quos dedisti mihi, non perdidi quemquam, sed serua eos. Nonne, quaeso, iam illos perdiderat, qui retrorsum abierant? 34 Nonne etiam quodammodo iam Iudam perdiderat? Sed certe non acceptauerat eum in arcano consilii Filius, nec Pater seruandum inter conscriptos Filio dederat illum, qui non fuerat praedestinatus ad uitam. Si uero alii praeordinati erant, si labi non poterant, quare pro eis tanta sedulitate Filius intercedit? Saluandi ergo erant: et tamen dum peregrinabantur a Domino mortem poterant promereri, ad uitam nulla necessitate praedestinationis arctati. 35 Gloriatur quis quod eum nihil separabit a charitate Christi, et tamen castigat corpus suum, et in seruitutem redigit, ne forte cum aliis praedicauerit, ipse reprobus inueniatur. In Apocalypsi quoque monentur angeli ecclesiarum nunc agere poenitentiam et prima opera facere, ne moueatur candelabrum eorum, nunc tenere locum suum, ne eumdem alteri cedant. 36 Cur ita, si quae futura erant, mutari non poterant? Haec quoque sententia nec gentilium philosophos latuit, qui fatorum seriem dicunt immobilem, non quia moueri non possit, sed quia moueri omnino non contingit. Hinc est illud: "Exire a mediis potuit Pharsalia fatis". Itemque poeticum, quo senex Carnotensis in angustiis fortunae frequentius utebatur: "Fata uiam inuenient, etc. 37 Quae uero elapsa sunt, et secundo dispositionis effectu completa, naturaliter quidem non possunt non fuisse; licet nihil asserere in alterutro audeam in iniuriam disponentis. Ait tamen doctorum doctissimus (Hieronymum loquor): "Audenter loquar, licet Deus omnia possit, uirginem tamen post ruinam suscitare non potest". 38 Potest tamen post coronare corruptam. Et quidem diffinitionem uirginis, eodem interpretante, Apostolus ponit, ut sit uirgo quae sancta est corpore et spiritu. Sed procul dubio Deus et sanctificare animam uirtutibus, et carnem potest redintegrare corruptam, ut tota substantia sui uideri possit, quae ceciderat, suscitata. Quod si, oratorio tropo usus, intellexit quae fuerunt non posse non fuisse, non necesse fuit ad uirginem prostratam recurrere, cum in praeteritis omnibus simili sententia uel errore, hoc idem potuerit inueniri. Sententiam uero ab errore scienter diuido, eo quod sententia semper habere debet ueritatis significationem. Sicut apud sanctum Iob inuenis: Quis est iste inuoluens sententias sermonibus imperitis? Sed forte uirginitatis aliquis gradus est, quem impossibile est a quacunque corrupta apprehendi. 39 Quod autem possibile dicitur, interdum ad facilitatem, quae singulis inest, uel ex fortunae calculo, uel ex aptitudine dispositionis, refertur, quandoque ad ipsam rerum naturam respicit, nunc ad fontem omnium, diuinam reflectitur maiestatem, a qua omnis non modo personarum potentatus, sed rerum omnium quae uideri uel cogitari possunt, potestas est. 40 Hinc illud Salomonis: Omnis potestas a Domino Deo est. Aduersus hanc nulla me unquam contumacia erigam, certus quia ipsa sola est, quae potest animam et corpus mittere in gehennam.