[2,19] Caput XIX. 1 Verum, quia probabile est coelestium aliquam esse uirtutem, cum et in terra non credatur aliquid gigni, quod a manu opificis Dei, bonum aliquem non sortiatur effectum. Qui curiosiores sunt, coelestium potentiam inuestigant, et de singulis, quae in sublunari globo proueniunt, astronomiae suae regulis nituntur reddere rationem. Est autem astronomiae nobilis et gloriosa scientia, si clientelam suam, intra moderationis metas cohibeat, quam si licentiori uanitate excedit, non tam philosophiae species, quam impietatis decipula est. 2 Et quidem multa sunt mathesi doctrinali, et diuinatoriae mathesi communia, sed dum diuinatio sobrietatis mensuram excedit, toto dissidens fine non instruit, sed suum dedocet professorem. Quod enim zonas partiuntur, parallelos disterminant, cum singulis suis obliquant zodiacum, quod orbem fere totum coluris cingunt, quod laborem metiuntur planetarum, quod Aplanem nullius erroris participem faciunt, quod a polo arctico, ad antarcticum axem ducunt, quod signa per gradus et puncta diuidunt, quod orientium et occidentium signorum et siderum proportionem tenent, utrique commune est. 3 Utraque tamen in eo physicis acquiescit, quod teneritudinem subtilium corporum, in quasdam sectas uias, et circulorum intracapedines non aestimat dissipari. Asserunt quoque communiter solem caloris auctorem esse, humorumque augmentum, et defectum, quoniam id sensus probat, motui lunari accommodant, et in hunc modum plurima. 4 Caeterum mathesis, quae futurorum pollicetur iudicium, ab elementis philosophiae, ut praedictum est, trahens originem, ultra progreditur, et elationis suae temeritate, in praerogatiuam eius prorumpit, qui stellas numerat, quarum ipse nomina solus, signa, potestates, cursus, loca, tempora nouit. Quoniam hoc ipsum astronomiae suae beneficio, sibi astrologus repromittit. 5 Tantoque longius a scientia ueritatis aberrant, quanto ad eam tumidius irrumpere moliuntur. Signorum ergo naturam reuoluentes, prout eam forte nouerant, dum in stellis comparibus fluctuarent, alia dicunt masculini generis, alia feminini, essentque forsitan multiplicata per sobolem, nisi quia dissociata locis in coitu conuenire non possunt. 6 Planetarum quoque consilia, quoniam et orbis moderatores eos habent, diligenter explorant, quod ex affectione eorum, et motu, et applicatione unius ad alterum, choreisque stellarum facile est inuenire. Saturnus ergo, quia frigidus est et senex, grauis est et nociuus, et de natura malitiam, morositatem contrahit ab aetate. 7 Omnibus igitur inimicus, uix etiam suis scholasticis parcit. Succedit ei Iupiter, econtra propitius et saluber, tantaeque benignitatis in omnes, ut nec de malitia patris, nec matris ferocitate subiecti quemquam offendat, nisi forte et ipse in orbis subiecti dispendia stationarius factus sit, retrogradusue, aut adustionem miserabilem patiatur. Mars ferox, naturaque indomitus, omnes praeter scholasticos suos persequitur. 8 Mitigatur tamen interdum Iouis accessu, uel Veneris, quoniam et ipsa propitia est et benigna. Mercurius uero talis est, qualem uicini planetae permiserunt, cum et ipse conuertibilis naturae sit, potentioribusque cohaereat. Unde plerique eum praesulem eloquentiae opinantur, eo quod illa iuncta sapientiae plurimum prosit, malitiae sociata noceat plurimum. 9 Haec quidem etsi non docuit, sectam tamen erroris attigit Lucanus, cum timorem urbis describeret; bellumque ciuile necessariis astronomiae argumentis ineuitabiliter appropinquante Caesare futurum denuntiaret. Innuit enim poeta doctissimus, si tamen poeta dicendus est, qui uera narratione rerum ad historicos magis accedit, illius malitiam irrefragabiliter adimplendam, qui solus in throno sui domicilii residebat. Et licet figulus Parcarum consilia discutiat, mentemque stellarum, corporum tamen quae uidentur, nondum plenam notitiam tradidit, cum in tota mathematicorum domo, adhuc non sit quaestio expedita, an ex elementis sidera constent, an ex quinta essentia, quam Aristoteles introducit. 10 Nam quod eis obiiciunt pueri, mollia sint, an dura, et si quid huiusmodi est, etiam audire dedignantur, quamuis aliquos famosos, et suo iudicio sapientes, in talibus uiderim miserrime laborare. Expediunt tamen, et suis rationibus probant quid fata deliberent, et deprehensa uoluntas siderum, quem in sublunari globo sortiatur effectum. 11 Et forte sententia numinis irrita est, quam non mathematicus profert; ait ergo: "Quod cladis genus, o superi, qua peste paratis Saeuitiam? extremi multorum tempus in unum Conuenere dies: summo si frigida coelo Stella nocens nigros Saturni accenderet ignes, Deucalioneos fudisset Aquarius imbres, Totaque diffuso latuisset in aequore tellus. 12 Si saeuum radiis Nemeaeum, Phoebe Leonem, Nunc premeres, toto fluerent incendia mundo, Succensusque tuis flagrasset curribus aether. Hi cessant ignes: tu qui flagrante minantem Scorpion incendis cauda, chelasque peruris, Quid tantum, Gradiue, paras? nam mitis in alto Iupiter occasu premitur, Venerisque salubre Sidus habet, motuque celer Cyllenius haeret; Et coelum Mars solus habet. Cur signa meatus Deseruere suos, mundoque obscura feruntur: Ensiferi nimium fulget latus Orionis? Imminet armorum rabies, ferrique potestas Confundet ius omne manu, scelerique nefando Nomen erit uirtus, multosque exibit in annos". Ecce ex qualitate planetarum, et positione signorum, et concursu causarum, quam manifestus belli ineuitabilis sequatur euentus. 14 Hoc etenim ad artis traditionem plurimum spectat, ut de naturali uel causali constet domicilio planetarum. Omnes siquidem praeter solem et lunam, qui soli singulis contenti sunt, duobus domiciliis gaudent, naturali scilicet et accidentali. Naturale quidem cuique domicilium est, in quo quisque creationis suae principium habuit, si tamen genethliaci consentiunt eos a Domino esse creatos. 15 Lunae ergo domicilium cancer est, leo solis, Mercurii uirgo, libra Veneris. scorpio Martis, sagittarius Iouis, Saturni capricornus, et hoc naturaliter. Casualiter uero Saturno cedit aquarius, pisces Ioui, aries Marti, Veneri taurus, in Mercurii sortem gemini cedunt; luna uero commoda est, quam cum aliis stellis, quidquid illi garriant, creauit Deus ut praeesset nocti. 16 Quid enim de sole dicam qui dux et princeps est, et moderator luminum reliquorum? eum utique reclamantibus omnibus his planetariis, non timeo bonum et necessarium profiteri: cum et diem uidentibus cunctis illustret, temperet orbem, anni tempora diuidat, inducat rerum uicissitudines, et alia plurima, quae nunc longum est enarrare. 17 Sed licet multarum utilitatum in eo et in caeteris causae resideant, ipsorum tamen et omnium quae recte sunt, una est et prima causa, quae mundum fecit propriae maiestatis potentia, eumque sapientiae suae uirtute et immensitate formauit, et firmauit, et, ut ei tam substantiam quam formam conferret, sola inducta est bonitate. 18 Verum mathematici uel planetarii, dum professionis suae potentiam dilatare nituntur, in erroris et impietatis mendacia perniciosissime corruunt. Nec cuiuscunque artis regula seruatur illaesa, nisi dum infra proprii generis ambitum cohibetur, praesertim cum iuxta sapientem, frequens sit aliquid extra regulam inueniri. Omnis etenim regula alicui generi rerum accommodata est. 19 Si uero traducatur ad aliud, statim in ueritatem impingit obnoxiam falsitati. Si ergo mathematici probabilis matheseos, id est doctrinalis essent fine contenti, et ueram possent assequi positionem stellarum, et ex signis suis sobria eruditione secundum quod naturaliter proueniunt qualitatem praescire temporum, et speculationis suae iucundissimum carpere fructum. 20 "Cum uero dilatant phylacteria sua et magnificant fimbrias", dum constellationibus et planetis nimium uirtutis ascribunt, eis nescio quam auctoritatem operum ascribentes, in Creatoris prorumpunt iniuriam; et dum coelestia quae tractant ad sobrietatem non sapiunt, iuxta Apostolum stulti sunt. Vide in quantam erroris abyssum, ab ipsis coelestibus cadant. 21 Constellationibus suis ascribunt omnia. Tu uideris an fiat ei iniuria, qui fecit coelum et terram et omnia quae in eis sunt. Deinde eam constellatio rebus necessitatem indicit, ut arbitrii perimat libertatem. An et hoc recte, tecum delibera. Ad tantam denique quidam peruenere uesaniam, ut ex diuersis stellarum positionibus dicant imaginem ab homine posse formari, quae si per interualla temporum, et quadam ratione proportionum in constellatione seruata formetur, stellarum nutu recipiet spiritum uitae, et consulentibus occultae ueritatis manifestabit arcana. 22 Et licet quandoque, quae honesta uel recta sunt, ut se in loco mundo uelle seruari, uel solum Deum, quando aliquid quaeritur precibus, et muneribus inuocandum praecipiat, maligni tamen spiritus hanc esse fallaciam certissimum est, qui ut minus caueatur, innocentiae uel iustitiae praecepta plerumque uidetur afferre. 23 Hanc quidem idololatriae speciem esse fidelium nullus ignorat. Longe uero commodius in coelum ascendunt astrologi, qui academicorum more, quidquid eis occurrerit probabile, suo iure defendunt. Itaque quidam eorum motu quodam irrationali, planetas aduersus Aplanem niti contendunt; alii, auctore Aristotele, eosdem cum firmamento ferri profitentur, quorum neutrum teste Mineio astrologiae regulis inuenitur aduersum. 24 At genethliaci dum ad diuinationem scientiae coelestium nimis insistunt, tam ipsorum coelestium, quam Dei notitiam perdiderunt. Qui tamen inter eos suum commodius excusare uidentur errorem, cum Plotino, auctoritatem operum non detrahunt Creatori, sed semel et simul ab eo legem asserunt institutam; quam nullus unquam conatus euacuat, cum omnia quae disposuit futura sint ut praeuidit. 25 Quod forte Papinius intellexit, cum diceret: "Incipit ex alto, graue et immutabile sanctis Pondus adest uerbis, et uocem facta sequuntur". Ab eo ergo sua potestas attributa est singulis creaturis, in quibus non oportuit coelestia locum tenere nouissimum, et quae digniora sunt aliis, habere minimum potestatis. 26 Eis itaque quantum uoluit contulit, qui etsi sibi retinuerit operis principatum, signorum illis ad minus indixit obsequium. Unde etsi non saepe faciant opera signorum, tamen, auctore Deo, exhibent ministeria. Hinc forte illud: "Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum". Nec mirum, cum et aues, et alia plurima institutione Dei, et naturae beneficio, quaedam futura signis praeueniunt. Si igitur coelestia signa sunt rerum, quae procul dubio uenturae sunt necessario, cum eas immutabilis dispositio ordinauerit, quid prohibet ea quae coelestium praenuntiantur indicio sciri ab homine et homini inuicem indicari? 27 Signa siquidem hominibus data sunt ad eruditionem, non illis, qui coelestium conscii secretorum nullis indigent signis.