[2,16] Caput XVI. 1 Est itaque tam ad interpretationem somniorum, quam ad reuelationem aenigmatum et figurarum, solerter attendenda rerum significatio, quae tanto multiplicior est quam uocum, quanto ab operibus naturae, opera uincuntur artificis imitantis naturam. Si quis enim sermo tres aut quatuor habet significationes, statim πολύσημος est, id est multarum significationum. 2 Omnis uero res, quot habet aliarum similitudines, tot gerit earumdem significationes; ita tamen, ut maior nunquam minoris sit signum. Signa siquidem semper minora sunt. Inde est quod hominem substantia quaeuis significat, utpote aliquid commune cum omnibus habentem, quod et in figura reptilium Petri, et in pluribus locis Scripturarum manifestum est. 3 Porro, quo similitudo expressior, eo magis cognata et familiarior est significatio. Similitudo uero aut substantialis est, ut quae ex genere, aut specie: aut accidentalis, aut ex quantitate, aut qualitate, aut uariis accidentium formis: aut imitationis est, ut cum quis alii quouis motu operis conformatur. Et hoc quidem modo potest Creatori creatura esse consimilis, cum tamen nullo substantiali uel accidentali participent. 4 Causae quoque suus conformatur effectus, et reciproce causa, si tamen minor est, effectui suo dicitur esse consimilis. Caeterum similium rerum sicut idem iudicium, ita et eadem nota est. Et quia signa frequenter eadem, in eo uel maxime ars coniectoris apparet, si sub identitate signorum, diuersitatem rerum cauta discretione distinguit. 5 Haec quidem generalia sunt. Quae uero sunt specialia singulorum, latius patent. Non tamen praetereundum est, signorum uim, pro qualitate personarum, saeuiorem aut mitiorem esse. Pecuniae siquidem contrectatio, aliis laetum, tristem aliis euentum denuntiat. Sic ex non apparentibus causis inopina Veneris praesentia amaritudinem fortunae frequentius ingerit. 6 Unde illud Hypsipyles Archemorum lugentis exstinctum : "... Nunquam impune per umbras Attonitae mihi uisa Venus". Si enim ex reliquiis cogitationum, aut Cereris Bacchiue stimulis incitata Venus occurrat, insomniorum uanitati rectius applicabitur, quae omnia coniectorum disciplina, quasi uana contemnit, iuxta illud uiri sapientis: "Somnia ne cures, nam mens humana, quod optat, Dum uigilat, sperat, per somnum cernit id ipsum". 7 Interdum tamen et per antithesin rerum, sequenda sunt ueritatis uestigia, sicut cum magno Pompeio ruina immineret, contraria uisis uaticinata quies, laetitiamque urbis, populi tripudiantis praeconia, plausumque theatri sui, quasi re totius imperii bene gesta, fortuna perituri ducis oculis ingerebat. Res quoque quae turpis et obscena est in superficie, honestissimae ueritatis quandoque substantiam tegit. C. Caesar in minori aetate in somnis sibi uisus est matris incestare cubicula, et turpitudine soporis attonitus, cum rem ad mathematicos retulisset, uniuersam terram ditioni eius subiiciendam responderunt. Sic itaque magnanimi uiri spes ad occupandum imperium erecta est. 8 Denique ad speciem facti quis Uria iustior? quis Dauid nequior aut crudelior, quem decor Bethsabeae ad proditionem, homicidium et adulterium inuitauit. Quae quidem omnia contrarium faciunt intellectum, cum Urias diabolus, Dauid Christus, Bethsabee peccatorum labe deformis, Ecclesia figuretur. Frequens tamen et quasi regulare ius est, ut a similibus ad similia recurrat interpretatio. 9 Verum hanc uisionum, quas quies inducit, diuisionem per opposita non fieri certum est; cum eadem pro parte sit uisio, aliunde oraculum, et propter rerum figuras possit somniis aggregari, et uniuersas eorum species quandoque contingat: quod et studiosis Scripturarum planum est. Visio Africani, Apocalypsis apostoli, Danielis et Ezechielis oracula: somnia Pharaonis et Ioseph, eorum quae dicta sunt faciunt fidem. 10 Personis quoque quibusdam ueritas frequentius illucescit, utpote compositum habentibus animum, alias frequentior error inuoluit. Augustus Caesar, cum aduersus Antonium dimicaturus esset, aegritudine graui laborans, in quiete mandatum accepit, ut ad uictoriam consequenti die praelio interesset. Paruit itaque lectica deuectus in praelium, et uicit. 11 Socrates sibi ex ara Veneris, quae academiae erat, uidit offerri cygnum collum inserentem coelo, rostro tangentem sidera, regionem quae Aplane dicitur, penetrantem et transcendentem aspectus omnium, et tanta uocis sonoritate et laetitia canentem, ut totum mulceret orbem. Sequenti die, Aristides ab academia paruulum filium Platonem Socrati obtulit, litteris et moribus imbuendum. 12 Quo uiso, mentis uiribus ex corporis dispositione conceptis: «Hic est, inquit, cygnus, quem nostro Apollini Venus academica consecrauit.» Plato litterarum, quas persequebatur, causa proficiscens in Aegyptum, se a piratis capi inter eundum et uenundari uidit. Quod et dum iret, contigit.