[2,13] Caput XIII. 1 Hoc quoque diuinae miserationis est, quod signorum suorum indicio ignorantiam nostram quandoque praemunit. Cometa siquidem apparente, creduntur imminere comitia. "An ignoras terris mutantem regna cometem?" Italiae quoque imminente excidio, quae signa contigerint, non nescit quisquis aliquatenus rerum publicarum historias attigit. 2 Historicorum uolumina, quae de rebus memorabilibus scribuntur, prodigiis plena sunt et ostentis. Denique sub Elia et Eliseo multa fidei et uirtutis signa praecessisse non ambigis. Niniuitae quoque signorum indiciis, poenitentiam egerunt in praedicatione Ionae. Infidelitas namque signorum argumentis exigitur, et fides tenera eisdem roboratur. 3 Unde illud: Quod signum ostendis nobis? Et: Iudaei signa quaerunt, Graeci sapientiam. [2,14] Caput XIV. 1 Hic uero intelliguntur signa, quaecunque quouis indicio diuinam homini innuunt uoluntatem. Signum siquidem est, quod se ipsum sensui, et praeter se aliquid animo ostendit. Quaedam tamen signa sunt, quae nulli corporalium sensuum aliquid ostendunt, sed animo cuiuscunque rei specie mediante, aut citra medii difficultatem, uerum falsumue frequenter ingerunt. 2 Signa etenim interdum uera, interdum falsa sunt. Quis nescit somniorum uarias esse significationes, quas et usus approbat, et maiorum confirmat auctoritas? In eis utique quoniam somnus est, animales uirtutes, scilicet sensus, qui dicuntur corporis et sunt animae, quiescunt; sed naturales intenduntur. 3 Contingit interim ut animus corporis exercitio releuatus, in se ipsum liberius redeat, et ueritatem nunc per figuras et aenigmata, nunc immediata facie licentius contempletur. Quod et illum non latuit, qui somni depingens portas, alteram eburneam, alteram corneam finxit. Cum et cornu sit peruium uisui, qui non frequenter errat, et ebur naturae densioris, et usque ad extremam tenuitatem rasum, nullo uisus acumine penetretur. 4 Hoc quidem dentibus, illud oculis uerioribus similius est. "Hinc uera somnia, hinc falsa, ad coelum mittunt insomnia Manes".