[2,3] Caput III. 1 Quae uero in sole et luna secundum naturam signa contigerint, certissima sunt, et auctorum multorum testimonio comprobata. «Solem quis dicere falsum audeat?» Quoties ergo sol in coelo geminari uidebitur, inundationem aquarum subiectus orbis exspectet. Et licet a raritate sui, miraculis uideatur accedere, opus tamen naturae est, quae quidem solem non geminat, sed nubem simillimam facit, uocaturque parhelion. 2 Est enim parhelion nubes simillima soli, signum quidem commune multis, etsi non generale. Signorum siquidem alia particularia, alia uniuersalia. Particularia uero faciunt singulis, uniuersalia multis aut uniuersis. Utraque autem, modo ex elementis, dispositione Creatoris, modo ex natura rerum, modo ex malitia daemonum, homines, Domino permittente, ludificantium, prouenire dicuntur. 3 Sed quae, et quomodo, quaue de causa, iudicium quidem difficile est, et frequenter incertum, et saepe altius quam ut ab homine ualeat expediri. Eis tamen licentiori uanitate mathematicorum referti sunt libri. Aeneas Matre dea monstrante uiam, data fata secutum se asserit, eo quod egredienti Lucifer, qui et Venus, donec ad Italiam perueniret, apparuit auspicanti. Defectus solis uarios, lunaeque labores, rerum euentibus curiositas humana coaptat. [2,4] Caput IV. 1 Vetus refert historia (sic dicta quod est auctor eius incertus, et uetera refert) quod, imminente Hierosolymorum excidio, eclipsis lunae per duodecim noctes continuas etiam in remotissimis locis protracta est, forte significans Iudaicae perfidiae et superstitiosi erroris euersionem, quae, Christo per praedicationem apostolicam mundo illucescente, rectissime contigit. 2 Scriptum est enim: "Stultus mutatur ut luna, sapiens uero cum sole permanet". Alia quoque quam plurima, diuino super incredulos imminente iudicio, acciderunt, quae si per singula, prout ab auctoribus digesta sunt, coepero enarrare, uel sola haec proprium tempus desiderabunt, et otium. Pauca tamen auctore Iosepho compendioso sermone percurram, eo quod ad roborandam fidem nostram proficiunt, et ad retundendam obstinatam Iudaeorum perfidiam. 3 Quadraginta namque, post admissum piaculum, continuis protracta annis, impiorum poena differtur. In quibus et apostoli omnes, praecipue tamen Iacobus, qui dicebatur frater Domini, Hierosolymis episcopus constitutus, indesinenter populum commissae impietatis, et feralis ausi, de scelere commonebant, si forte possent commissi poenitudinem gerere: si possent flere pro scelere, et ultrices poenarum flammas lacrymarum libertate restringere. 4 Ostendebat namque eis Deus per suam patientiam, quod ipsorum quaereret poenitentiam; quia non uult tantum Deus mortem peccatoris, quantum ut conuertatur et uiuat. Mollire autem adhuc mentis eorum duritiam nitebatur diuina maiestas, signis et prodigiis coelitus datis, terroresque simul et minacem dexteram ostendendo potius quam inferendo. De quibus supradicti historiographi fides, ut in certis, etiam in hoc sufficiens erit. 5 Relegamus ergo quid in sexto historiarum suarum libro, de his ipse signauerit Iosephus. «Sed infelicem, inquit, plebem teterrimi quidam homines, et deceptores falsa uaticinantes, suadebant ut euidentibus signis et indiciis iracundiae et indignationis diuinae non crederent, quibus aperte futurum et urbis et gentis praesagiebatur excidium. 6 Sed uelut afflati et amentes, et qui neque oculos neque animas in se haberent, spernebant omnia quae coelitus nuntiabantur. Etenim stella praefulgens gladio per omnia similis, imminere desuper ciuitati, et cometes praeterea exitialibus flammis uisa est ardere per totum annum. Sed et ante excidii tempus ac belli, cum populi ad diem festum conuenirent, octauo die mensis Xanthici, qui est Aprilis, noctis tempore, hora nona tantus luminis fulgor aram templumque circumdedit, ut putarent omnes diem clarissimum factum, et permansit spatio horae dimidiae. 7 Quod imperitis quidem et ignaris prosperum uidebatur; sed legisperitos, et probos quosque doctores non latuit exitiale portentum. In eadem quoque festiuitate uitula sacrificiis admota, et aris assistens, inter ipsas ministrorum manus enixa est agnam. Sed et ianua interioris aedis, quae respiciebat ad orientem, cum esset aere solido induta, ac perinde immensi ponderis, quae uix uiginti uiris summo conatu impellentibus clauderetur, ferreis quoque uectibus et seris munita, ac pessulis in altum demissis teneretur obstricta, repente hora noctis sexta, prima et uicesima die mensis apparuit sponte patefacta. Sed et transacto die festo, post aliquot dies, prima et uicesima die mensis Artemisii, qui apud nos Maius uocatur, prodigiosus apparuit uisus, et fidem pene excedens. 8 Quod uere falsum putaretur, nisi oculorum fidem confirmasset, malorum consecuta pernicies. Etenim prope solis occasum, uisi sunt currus et quadrigae in omni regione per aerem, et armatorum cohortes misceri nubibus, et urbes circumdari agminibus improuisis. In alio item die festo, qui Pentecostes appellatur, noctu sacerdotes ingressi templum, ad ministeria ex more complenda, primo quidem motus quosdam, strepitusque senserunt, tum deinde uoces subitas audiunt dicentes: «Migremus hinc, migremus ex sedibus istis. 9 » Additur his etiam aliud terribilius: «Etenim quidam Ananiae filius Iesus nomine, uir plebeius et rusticus, et ante quartum belli annum, cum ciuitas in pace et abundantia perduraret, in die festo tabernaculorum repente clamare coepit: «Vox ab oriente, uox ab occidente, uox a quatuor uentis, uox super Hierosolymam et templum, uox super sponsos et super sponsas, uox super populum. 10 » Et indesinenter die noctuque per omnes plateas circumiens haec clamabat: usquequo quidam primores ex populo uiri, uelut infausti praesagii indignatione commoti, correptum hominem multis uerberibus afficiunt. At ille nequaquam pro se aliquid loquens, sed nec eos quidem, qui circumsteterant deprecans, easdem uoces pari obstinatione et clamore repetebat. Tunc principes intelligentes, ut res erat, numinis esse in uiro motus, perducunt eum ad iudicem Romanorum, apud quem flagris ad ossa usque laniatus, neque preces neque lacrymas fudit; sed eamdem uocem miserabiliter, et cum quodam eiulatu emittens, per singula pene uerbera proferebat, addens etiam hoc: «Vae, Vae Hierosolymis! 11 » Prosequitur et aliud idem historiographus, maiore gestum miraculo, dicens oraculum quoddam in sacris litteris repertum, quod per idem tempus uirum designaret ex eorum regione processurum, qui totius orbis potiretur imperio. Cuius oraculi praesagium, idem historiographus Vespasianum declarare suspicatur. Sed Vespasianus non aliis, quam illis solis gentibus quae Romano imperio uidebantur subditae, dominatus est. 12 Unde iustius ad Christum haec responsa referuntur, ad quem dixit Pater: "Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae". Et cuius per idem tempus, per apostolos suos: In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum. [2,5] Caput V. 1 At ne tot et tanta mediocris plagae aut perfunctoriae indignationis Dei, aduersus impoenitentiam Iudaeorum, signorum praecessisse uideantur indicia, calamitatem intolerabilem, excidium irreparabile, reprobatae et excaecatae gentis inauditam et cunctis saeculis incognitam seruitutem, succinctus sermo percurrat. 2 Quantis ergo malis tunc uniuersa multitudo tacta sit, utque ipsa Iudaeae terra bello, fame, igni caedibusque uastata sit, quanta populorum millia, patres simul cum coniugibus, ac paruulis liberis, absque numero, et absque discretione trucidati sint, quae etiam diuersarum urbium obsidiones, sed et ipsius magnificae et famosissimae ciuitatis Hierusalem quanta uastitas, et quanta fuerit diuersarum mortium strages, quis per haec singula bellorum exstiterit modus, et ut secundum id quod prophetae dixerant, abominatio desolationis in ipso quondam. 3 Dei famosissimo collata sit templo, utque ad ultimum cuncta ignis populatus sit, et flamma consumpserit, si quis plenius nosse uult, historiam Iosephi relegat. Nos uero ex his ea tantum, quae ad explanationem suscepti operis sufficiunt, assumemus: in quibus refert, quod ex omni Iudaea populi, in die solemni Paschae Hierosolymam, uelut exitiali quadam manu cogente, conuenerant. 4 Quos tricies centena millia dicit hominum fuisse, iusto scilicet Dei iudicio, tempore hoc ultionis electo, ut quod in diebus Paschae Saluatorem Christum Domini, cruentis manibus, et sacrilegis uocibus uiolarunt, in ipsis diebus uelut in unum carcerem, omnis multitudo conclusa, feralis poenae exitium, quod merebatur, exciperet. 5 Praeteribo sane quae in eos uel gladii caede, uel aliis belli machinis collata sunt, explicare; ea tantummodo, quae dirae famis inedia pertulerunt, supradicti historiographi sermonibus proferam, quo legentes haec intelligant quantum piaculi sit, audere aliquid in Christum, et quam grauibus ausa suppliciis expientur. Age itaque, quintus Iosephi historiarum liber ponatur in medio, ex quo omnis eorum luctuosa tragoedia pernoscatur. «Diuitibus autem permanere, inquit, aut perire, unum atque idem erat. 6 » Si enim in urbe permansissent, facultatum suarum causa crimine obiecto, quasi de transfugiendo cogitarent, perimebantur. Necessitas uero famis factiosorum extollebat arrogantiam, et utrumque simul inedia cum temeritate crescebat. Publice quidem frumentum nusquam omnino erat, sed irruentes urbis praedones perscrutabantur domos, et si quid inuenissent, tanquam de his qui fefellerant, poenas sumebant; si uero non inuenissent, nihilominus tanquam eos qui occultius et diligentius absconderant, cruciabant. 7 Indicium uero ab eis haberi pabula capiebant hoc ipso, quod adhuc uiuerent, et subsistere corporibus uidebantur, tanquam qui profecto iam interiissent, nisi absconditos uspiam tegerent cibos. Si quos sane tabescentes macie uidissent, hos cum uenia praeteribant, superfluum putantes perimere, quos paulo post absumeret fames. 8 Multi tamen in occultis omni censu suo mercati sunt unum metrum, si diuites frumenti, et hordei si inferiores fuerunt, et concludentes se in interioribus quibusque penetralibus domus, nonnulli nec in panes confectas fruges edebant: alii uero in quantum uel necessitas, uel metus permitteret, excoquebant. Et mensam quidem nullus exspectabat apponi, sed ex ipso semiusta igni rapientes, propria, uelut furtiua, deuorabant; et erat infelicis illius cibi spectaculum miserabile, cum ualidiores quique inuenta diriperent; imbecillibus uero nihil praeter luctum superesset ac lacrymas: et omnium licet acerbitates rerum superaret fames, nihil tamen ita subruit atque subuertit, sicut uerecundiam. 9 Quidquid enim saluis rebus pudore dignum est, id in hac necessitate contemnitur. Denique et uxores de uirorum manibus, et filii de parentum, et quod est infelicius, matres cibos de paruulorum manibus atque ore rapiebant, et cum dulcissimi liberi, in manibus atque ante ora positi tabescerent, exigua uitae subsidia a dentibus ipsis eximere nemo parcebat. 10 Verum ne ipsos quidem infelices, et perexiguos sumentes latebant cibos: sed continuo aderat praedonum quis, et statim ut clausas cuiuspiam conspexisset fores, indicium credebat hoc esse, quod intrinsecus positi ederent; et repente despicatis foribus, praecipites irruebant, atque ab ipsis, ut ita dicam, faucibus exprimentes, si quid forte insumptum iam fuerat, reuocabant. Verberantur senes, si cibum uindicare tentassent, sparsis etiam crinibus mulieres trahebantur, occultare nitentes, si quid forte deprehensum fuisset in manibus. 11 Nulla senibus reuerentia, nulla erga paruulos miseratio, sed in exiguo panis fragmento paruulos inhaerentes, et ex ipso cui inhaeserant suspensos, elidebant in terram. In eum uero, qui raptores cibo praeuenisset assumpto, crudelius saeuiebant, et excogitabant dira supplicia, obturantes infelicibus naturales digestionum meatus: aliis uero praeacutas sudes per eadem uerenda adigentes. 12 Horresco quae gesta sunt referens. Ad confectionem post haec unius panis, aut cyathi farinae miseros perurgebant. Nam ipsi tortores non patiebantur famem. Esset enim quodammodo tolerabilius si haec compulsi inedia facere uiderentur. Sed ut uel praepararent sibi inposterum cibos, uel ut crudelitas exercitio conualesceret, in his etiam, si qui forte furtim per stationes hostium pro colligendis herbis erupissent, occurrentes eis qui se hostium manus effugisse gauderent, diripiebant quidquid attulerant. Supplicantibus autem et terribile quoddam sibi nomen Dei inuocantibus ut uel partem aliquam ex his quae secum mortis periculo quaesiuerant, indulgerent, nihil prorsus praebebant; sed hoc beneficii loco cesserat, si comprehensum uiuum licuisset euadere. 13 His autem post aliquanta adiungit, dicens: «Iudaeis uero cum egressu urbis omnis pariter spes excludebatur salutis, et inualescens acerbitas famis, domos simul et familias gentemque uastabat; ita ut in penetralibus strata iacerent mulierum paruulorumque cadauera, per plateas uero infelicium senum corpora, fame magis quam aetate consumpta. Iuuenes uero atque omnis aetas robustior, uelut simulacra quaedam in uiis et egressibus oberrabant, corruentes, quocunque loci gressum subripuisset inedia. 14 Sepelire autem cadauera mortuorum proximorum, nec defunctorum multitudo, nec uirium debilitas permittebat; simul et per suae uitae incerta unusquisque uerebatur. Denique aliquanti super eos quos sepeliebant, animas emisere; multi etiam dum prosequuntur funera, priusquam ad sepulcrum ueniretur, efflabant. Et, ut nec planctus ex more defunctis exhibebatur, aut luctus, quia hoc sibi totum uindicauerat fames; sic nec ariditas inediae humorem aliquem cuiquam reliquerat lacrymarum. Obsederant ciuitatem profunda silentia, et nox plena mortis cuncta contexerat. 15 Quibus malis omnibus grauiores soli uigebant praedones, qui ne sepulcra quidem diripere et spoliare cadauera illicitum ducebant, non tam praedam petentes, quam scelus irrisione cumulantes, et aciem gladiorum suorum in cadauerum obtruncatione probantes. Interdum etiam in nonnullos adhuc spirantes, mucro examinandus agebatur, quod alii semineces cum uiderent, supplices dextras praetendebant, ut in se quoque beneficii loco, conuerterent scelus, quo scilicet cruciatibus famis uelocius absoluerentur; sed nouo crudelitatis genere, necem quam sponte inferebant, si rogarentur, negabant. 16 Cum tamen unusquisque deficientium cum gemitu retorqueret oculos ad templum, non de morte propria dolens, sed de impunitate praedonum, quos superstites relinquebant. Et primo quidem sumptu publico, sepelire mortuos iusserant, fetoris intolerantia. Ut uero omnem sumptum coepit uincere multitudo morientium, de muro cadauera praecipitabant. At cum Titus circumiens peruidisset repletas mortuorum cadaueribus ualles, et humani corporis tabo patriam terram rigari, cum ingenti gemitu, eleuatis ad coelum manibus: «Deum inuocat testem, hoc sui causa non prouenire, sed se ista sustinere inuitum. 17 » Et post aliquanta iterum Iosephus talia quaedam prosequitur: «Non cunctabor, inquit, proferre quod sentio. Arbitror enim quod etiam, si aduersus impios ciues, Romanorum paulisper arma cessassent, aut hiatu terrae, aut aquae diluuio, aut Sodomitanis ignibus, et fulminibus coelitus tortis, supplicium ciuitas dependisset, quae multo infaustiorem illis, qui haec perpessi sunt, et nequiorem uirorum praesentem hanc protulisset aetatem, pro quibus omnis gens pariter mereretur exstingui. 18 » Sed in sexto libro de eisdem talia scribit: «Et eorum, inquit, qui per totam ciuitatem famis inedia corrumpebantur, multitudo innumerabilis erat, quorum nec explicari miseria potest. Per singulas namque domos, sicubi aliquid fuisset cibi repertum, bella continuo, et caedes inter charos, ipsosque parentes ac liberos nascebantur, dum non solum e manibus, sed ex ipsis etiam faucibus inuicem cibum rapere certabant. 19 Fides autem nec mortuis erat; sed et ipsi, cum iam spiritum exhalarent, perscrutabantur a praedonibus, ne cui forte intra gremium cibi aliquid desideret. Alii etiam per inediam hiantes, uelut rabidi canes, huc atque huc ferebantur, et quasi insania quadam exagitati, in easdem domos, sub momento temporis, iterum ac saepius irruebant. 20 Omnia tamen necessitas uertebat in cibum, etiam illa quae ne mutis quidem animalibus edere usus fuit. Ad ultimum ne loris quidem, uel cingulis, aut ipsis calceamentis abstinuere. Scutorum quoque indumenta detrahentes, conficienda dentibus ingerebant. Nonnulli et feni ueteris festucas edebant, sed et de quisquiliis collectis paruissimum pondus, drachmis quatuor distrahebant.