[1,0] POLICRATICUS. LIBER I. [1,1] Cap. 1 Quid maxime noceat fortunatis. Inter omnia quae uiris solent obesse principibus, nichil perniciosius esse arbitror quam quod eis fortunae blandientis illecebra aspectum subtrahit ueritatis, dum diuitias suas et delicias congerit mundus, quibus delicati sensus pruriginem uicissim refouet et accendit, ut animus multiplici lenociniorum fraude captus, quadam alienatione sui ab interiore bono deficiens per exteriora mendacia uariis concupiscentiis euagetur. Nouerca siquidem uirtutis prosperitas beatulis suis sic applaudit ut noceat, et infelici successu sic in uia fortunatis obsequitur ut in fine perniciem operetur, conuiuis suis ab initio propinans dulcia, et cum inebriati fuerint, letale uirus miscet et si, quid deterius est. Quo specie sui clarescit amplius, eo stupentibus oculis densiorem infundit caliginem. Inualescentibus ergo errorum tenebris ueritas euanescit, et uirtutum radice succisa seges germinat uitiorum, lumen rationis extinguitur, et totus homo casu miserabili fertur in praeceps. Sic rationalis creatura brutescit, sic imago creatoris quadam morum similitudine deformatur in bestiam, sic a conditionis suae dignitate degenerat homo, uanitati similis factus, eo quod ex honore collata intumuit et a tumore perdidit intellectum. Quid enim eo indignius qui sui ipsius contemnit habere notitiam, qui tempus, quod parca manu datum est ad mensuram in usum uitae et solum reparari non potest, usuraria quadam accessione et poenali repetendum, in uitae dispendia prodigit et in contumeliam auctoris effundit? Quid eo brutius qui ex defectu rationis et impulsu libidinis, dimissis propriis, aliena negotia curat, et non modo negotiis sed et alienis otiis iugiter occupatur? Quid eo bestialius qui omisso officio de media nocte surgit, ut sagacitate canum, uenatorum industria, studia commilitonum, seruulorum fretus obsequio, temporis et famae iactura, rerum laboris que dispendio, de nocte ad noctem pugnet ad bestias? [1,2] Cap. 2 Quid in studiis alienum. Alienum profecto est quod ratio naturae uel officii non inducit, si tamen interdum recte dicitur alienum quod rectius fuerat semper fuisse nullius. Quae uero naturae sunt, peraeque sunt omnium, quae officii, sua sunt singulorum. Aliud itaque ex officio, aliud ex natura, licet naturae ius ex officio debeatur. Parricidii siquidem species est impugnare iura naturae, et sacrilegii instar parentis leges euacuare, et matri omnium honorem debitum non referre. Quod tamen ratio ex honestis causis admittit, non est simpliciter alienum, si modesta forte iocunditas uel utilitas subest et nemini nocetur. Hoc etenim non aduersatur officio uel naturae; sin autem impugnat alterutrum, statim est et simpliciter alienum et usquequaque non licet. Huius utique contrectatio semper est aut erroris aut criminis. [1,3] Cap. 3. Distributio officiorum ex politica constitutione ueterum. Philosophi gentium iustitiam, quae politica dicitur, praeceptis et moribus informantes, cuius merito res publica hominum subsistit et uiget, unumquemque suis rebus et studiis uoluerunt esse contentum, urbanis et suburbanis, colonis quoque uel rusticis sua singulis loca et studia praescribentes. Sollicitudo singulorum et omnium utilitati publicae seruiebat. Naturae, laboris et industriae fructum unusquisque recipiebat ex merito. Nemo quod esset alterius usurpabat, manente in omnibus indiuiduo caritatis affectu. Primus quidem et medius urbis locus Ariopago cessit, unde ad singulas professiones prout ratio cuiusque officii exigebat dispositione congrua institutas, officiorum iura quasi quidam salutis et uitae riuuli diriuarentur. Porro in his uenandi ars uel officium uix permittitur accedere ad suburbanos, cum uenatores, ut agricolae ceteri que incolae rurum ab urbibus nobiliorum que coetu longius arceantur. Omnino enim iniquum est nobiliora ingenia studiis dehonestari minoribus, et eos quos ardua et grauiora manent officia, uoluptatis aut uanitatis occupationibus agitari. Vnde si licenter exerceatur uenatio, artificium uel officium, si contra, leuitatem eam esse aut maleficium censuerunt, edicto eos punientes qui eam contra officium usurparent. [1,4] Caput IV. {1,4,1} Et primi quidem Thebani, si fidem sequamur historiae, eam communicandam omnibus statuerunt. Et ex quo suspecta sit omnibus gens foeda parricidiis, incestibus detestanda, insignis fraude, nota periuriis, huius artificii, uel potius malificii, in primis praecepta congessit, quae postmodum ad gentem mollem imbellemque, leuem et impudicam (Phrygios loquor) transmitteret. Riserunt eos Athenienses et Lacaedemonii populi grauiores, historiarum gesta, naturae morumque mysteria uariis figmentorum inuolucris obtexentes; sic tamen ut ex cautela malorum utilitatem inducerent, aut ex lepore poematis uoluptatem. {1,4,2} In auras itaque raptum tradunt ab aquila Dardanium uenatorem ad pocula, a quibus ad illicitos et innaturales transiret amplexus. Eleganter utique, cum et leuitas ferri possit ab alite, et uoluptas sobrietatis ignara cuiuscunque libidini prostitui non erubescit. Dux Thebanus uisa nuditate illius quam in siluis semper coluerat, cum ab errore pedem sui reuocaret affectus, sub humano sensu se in bestiam stupuit transformatum, ceruisque conformis, cum domesticos canes, uoce et uultu niteretur abigere, uitio prauae consuetudinis, totius substantiae suae dispendio, eorumdem morsibus patuit. {1,4,3} Et forte deam uenatoribus praeferunt, quia mollitie hac uel malitia deos suos uoluerunt infamare. Apri dentibus exstinctum Adonidem deflet Venus, habens semper cum uenatione uel robusta commercium. Dum Maro Carthaginis altae iocaretur hospitium, amantium uota conciliare nesciuit; nisi eis ab opportunitate uenandi dilapsu comitum, siluarum latebras reseraret. {1,4,4} Sic forte quia studium hoc a conscientia turpitudinis odit lucem, sicut econtra legitimi amoris gaudia, solemnes lucis suae praeferunt taedas. Quem mihi dabis uirorum illustrium, qui huic uoluptati uehementer inhaeserit? "Fixerit aeripedem ceruam licet, aut Erymanthi Placarit nemora uictor Alcides", non uoluptati suae, sed publicae prospexit utilitati. {1,4,5} Aprum Calidoniae uastauerit Meleager, non mulsit animum uoluptate, sed hoste patriam liberauit. Fuderit auctor Romani generis ceruorum corpora, non uanae uoluptatis solatium, sed sibi et sociis quaesiuit suffragium uitae. Opera singulorum ex euentu, et proposito colorantur; res quippe decora est, si honesta causa praecesserit. Quis tamen hominum canumque construxit exercitum, ut non tam sua, quam aliena uirtute, cum bestiis dimicarent? Quidni? infelicem bestiolam lepusculum timidum tanto fortasse praedabitur apparatu. Si uero clariore praeda, ceruo forte uel apro, uenantium labor effulserit, fit plausus intolerabilis, exsultant uenatores, caput praedae et solemnia quaedam spolia triumphantibus praeferuntur, regem Cappadocum captum credas. {1,4,6} Sic cornicines et tibicines uideas uictoriae gloriam declarare. Illis moestum indicit femina capta silentium; uel si forte praeda nobilior, circumuenientium potius fraude quam uiribus prosternatur. Si capreolus, uel lepus ceciderit, triumphi gloria reputatur indignus. Praeterea ab octauo gradu capricorni, usque ad geminos, tibicinum et cornicinum exsultatio conquiescit; nisi lupus aut hostis immanior, leo forte, uel tigris, aut pardus, in praedam uenerit, quae quidem nostratum, Deo propitiante, rara gloria est, cum tamen totius anni prolixitas uariis uenantium studiis occupetur. {1,4,7} Albani quidem in Asia canes habent leonibus fortiores: eos uirtute canum, et suae gentis artificio, quasi imbelles bestiolas populantur. Canibus quidem illis nulla ferarum fortior, nulla animosior est. Hos Hercules, tergemino Gerione uicto, ab Italia traiecit in Asiam, eis uirtutem qua leones sternerent, quasi haereditariam derelinquens. Ad haec carnificium eorum artem exigit, et artem facit, suum habet opificem, Chironomanta uolanti Cultello, nunc pugione stricto, nunc hebetata machaera mirabilis, si te casu solemniis eorum contigerit interesse. Caue tamen ne Martem loquendi uerbo quouis offendas; quia aut uapulabis, aut condemnaberis inscitiae bonorum omnium, si eorum figmenta non noueris. {1,4,8} Haec sunt temporibus nostris liberalia nobilium studia, haec sunt prima elementa uirtutis, haec uia felices ad beatitudinis cumulum, compendioso perducit tramite, quo maiores nostri non nisi laboriosae uirtutis gradibus docuerant ascendendum. Aemilianos et Ligures Galli derident, dicentes eos testamenta conficere, uiciniam conuocare, armorum implorare praesidia, si finibus eorum testudo immineat, quam oporteat impugnari. {1,4,9} Quod ex eo componitur, quod eos nunquam cuiuscunque certaminis casus inuenit imparatos. Nostri uero quomodo ludibrii notas effugiunt, cum maiori tumultu et aegriori sollicitudine, et ampliori sumptu, solemne bellum credant bestiis indicendum? Eas tamen mitius prosequuntur, cum quibus humanum genus iustas, earum exigente malicia, exercet inimicitias. Lupus, uulpes, ursus, et quaecunque fera nocentior est, in aliarum quiescit occasu, et solitam exercere malitiam, in uenatorum facie non ueretur. Fertur Annibal occidisse Romanum, qui mandato eius, singulari certamine percusserat elephantem, dicens eum indignum uita, qui cogi potuerat cum bestiis dimicare; licet uerius sit eum ex inuidia noluisse captiuum inauditi triumphi gloria illustrari, et infamari bestias, quarum uirtute gentibus terrorem incusserat. {1,4,10} Quomodo ergo dignus est uita, qui nihil aliud nouit in uita, nisi uanitatis studio saeuire in bestias? Quos uero species illa uenationis oblectat, ut aues auibus insequantur, si tamen hoc genus aucupii uenationi censeas adnectendum, mitiori quidem uexantur insania, sed non impari leuitate. Venatica tam terrestris quam aeria quanto solidior, tanto fructuosior est. {1,4,11} Auctorem occupationis suae ab antiquis historiis Ulixem proferunt, qui primus, excisa Troia, armatas aues attulit Graeciae, quas suaui quadam et grata admiratione uidentium, in cognati generis exitium animauit. Isti quidem magno se tuentur iudice, et "Qui mores hominum multorum uidit et urbes", cuius prouidentia nullis potuit insidiis supplantari, cuius tendiculas nemo hostium indemnis euasi, cuius denique inermis militia ulterius promouit Gracorum gloriam, quam mille ratium armata multitudo. Sed et ipse huius exercitii Circem laudat auctorem, quae carminibus et poculis humanas mentes dicitur immutasse, eo quod arte uerborum, et rerum gratia alliceret mentes hominum, et suae uoluntati conformes in usus quoslibet transformaret. Graecis itaque propinata sunt suspectae uenena uoluptatis; sed ea cum prudens gustasset Ithacus, noluit bibere, ne sub domina meretrice turpis et excors uiuere cogeretur. {1,4,12} Verum quia sapientia rerum omnium nouit usum, prouidit uir circumspectus, finitis laboribus et erroribus, cum eum pudica Penelope, et affectus Telemachi non agnosceret reuertentem, quomodo damna sociorum, quos tanti exsilii dispendium tulerat, Graeciae compensaret. Admiranda fuerat fides canis, cui soli in tanta familia, nec uiginti annorum curricula, memoriam domini, quin redeunti applauderet, abstulerunt, nisi de eius laude, canibus uenatorum gratia ulterius resultaret. {1,4,13} Noui tamen studii Telemachum suum uiuere praecepit expertem, illis solis dicens allata esse nouae uoluptatis solatia, qui amissis parentibus Troiani belli damna sentirent. Unde et artem infructuosam esse coniicio, quam ab unico filio tantus uir studuit sequestrare. Quod uel ex eo mecum coniicies, quod deterior sexus in auium uenatione potior est. {1,4,14} In quo poteras naturam arguere, nisi nosces quia deteriora semper proniora sunt ad rapinam. Inanis etenim est et admodum laboriosa, et quae damna sumptuum, nunquam successuum utilitate compenset. Licet plurimi uenationem exerceant, ut sub eo praetextu sumptus faciant parciores, domi rarius, saepius in mensa aliena, multitudinem uitant, dum siluas, saltus, lacusque circumeunt, pannis induti uilioribus, frugalioribus contenti cibis, dum consortes et famulos, quos macerat ieiuniorum inedia, et tormenta nuditatis affligunt, quosque labor immoderatus exhaurit, uoluptatis aut potius uanitatis imagine consolentur. Eo denique tempore primum captiuantur Athenae, quo interdictae uenationis edictum censuerunt esse soluendum, et artem utriusque uenationis cum exercitio publice admittendam. {1,4,15} Fertur uates Mantuanus interrogasse Marcellum, cum depopulationi auium uehementius operam daret, an auem mallet instrui in capturam auium, an muscam informari in exterminationem muscarum. Cum uero quaestionem ad auunculum retulisset Augustum, consilio eius praeelegit ut fieret musca, quae ab Neapoli muscas abigeret, et ciuitatem a peste insanabili liberaret. {1,4,16} Optio quidem impleta est; unde liquet priuatae uoluptati cuiusuis praeferendam esse multorum utilitatem. In semiuiri Chironis antro (si Graecis per omnia creditur) est institutus Achilles lyrae modis et citharae, et inde traductus ad siluas in strage ferarum, caedibus et foedo uictui assuescens, reuerentiam naturae timoremque mortis abiecit. Quid quod Bacchus eumdem habuit nutritorem? Nempe qui his studiis aut desidiis insistunt, semiferi sunt, et abiecta potiore humanitatis parte, ratione morum prodigiis conformantur. {1,4,17} A leuitate siquidem ad lasciuiam, a lasciuia ad uoluptatem, et cum induruerint, ad flagitia et quaeuis illicita pertrahuntur. Quaeruntur otia post labores, fomes hilaritatis gratior est, si dura praecesserint, reficiuntur auidius quae exinanita fuerint plurimum. Venatores omnes adhuc institutionem redolent Centaurorum. {1,4,18} Raro inuenitur quisquam eorum modestus aut grauis, raro continens, et, ut credo, sobrius nunquam. Domi quippe Chironis habuerunt, unde haec discerent. Caueri namque iubentur conuiua Centaurorum, a quibus sine cicatrice nemo reuertitur. Quod si historiis, quas suis poetae decolorauere figmentis, fides subtrahitur: illi utique credi necesse est, quae ex eo quod scripta est Dei digito, irrefragabilem apud omnes gentes sortita est auctoritatem. {1,4,19} Primus ergo ponitur Nemrod robustus uenator contra Dominum. Eum reprobum fuisse non ambigis, quem omnium doctorum turba condemnat. Traditur hic in tantam elationis erupisse uecordiam, ut non uereretur iura temerare naturae, cum consortes conditionis et generis, quos ingenuos illa creauerat, hic addiceret seruituti. Tyrannidis ergo fastigium in contumeliam Creatoris a uenatore incipiens, alium non inuenit auctorem, quam eum qui in caede ferarum, et uolutabro sanguinis, Domini contemptum didicisset. {1,4,20} Coepit enim potens esse in terra. Sic namque scriptum est: Eo quod non exspectauerit, ut acciperet a Domino potestatem. "Principium regni eius Babylon, dilatatusque est in terram Sennaar", ubi cum tota terra esset unius labii, eorumdemque sermonum, in coelum erecta est turris Babel, habens lateres pro lapidibus, bitumen pro caemento, non habens in fundamento petram; cuius singulari soliditate structa, omnis aedificatio in Domino conualescit. {1,4,21} At improba temeritas ab unitate praecisa, linguarum succidit unitatem, et prima confusionem meruit, quae in se quam in Deo maluit gloriari. Exiuit ab hoc prouerbium. Quasi Nemrod robustus uenator coram Domino, forte quia tantae elationis in se exstitit, ut nec recentis poena diluuii posset instrui, quin in oculis Domini superbiret, et obsequium quod ab homine Domino debebatur, sibi contumaciter usurparet; cum constet quod confusionem linguarum diluuium antecessit. {1,4,22} Babylon, quidem calice aureo uniuersam carnem inebriat, et aduersus Hierusalem, quae sursum est, castra construit procul dubio peritura, quibus quisquis militiam praestat, perpetua sanctorum maledictione damnatur. Esau quoque uenationem exercuit, et benedictione paterna meruit defraudari. In siluis collegit esuriem, ut immoderato aestu lenticulam concupiscens, praerogatiuam primogenitorum exiguo pretio et uili distraheret: et iugum seruitutis haereditariae transmisit in posteros, ut ditioni minoris, qui domi degebat, colla supponerent. {1,4,23} Fruticantibus pilis horrebant manus, nec enim lenis esse poterat tactu, siluestris moribus, cultumque uestis pretiosae domi reliquerat, qui assiduo uenatu uirtutis abiecerat indumentum. Fraternum sanguinem sitiebat, et se ab eo, quem sibi diuina gratia de paterna benedictione praelatum nouerat, placatus ante muneribus, non est ueritus adorari. {1,4,24} Venationis aeriae auctorem iactitant fuisse Machabaeum, qui maioribus occupatus huius uoluptatis, ut creditur, uitam duxit exortem. Egregie siquidem bella gessit, fratribus restituit libertatem, leges erexit, caeremonias innouauit, inundauit sancta, templi faciem, unde sibi credebat prouenisse uictoriam, coronis aureis decorauit, "nullosque illius in actus subrepsit, partemque tulit sibi nata uoluptas". {1,4,25} Postremo pro salute fratrum fusus in acie, germanos legitimi belli reliquit haeredes. Ab aetate prima cui rationis legem natura praescripserat, inspice patriarchas, data lege transi ad duces, procede ad iudices, ad reges progredere, percurre seriem prophetarum, fidelis populi officia et studia perscrutare, quos in serie Veteris Instrumenti legis exercuisse uenaticam? Nempe Idumaeos, et Ismaelitas, et gentes quae Dominum nesciebant. Ubi sunt (inquit propheta, aut si mauis, dum tamen in spiritu, notarius prophetae) qui in auibus coeli ludunt? Ac si tacita subiectione pronuntiet eos, quorum uita iocus est. {1,4,26} Suis euanuisse cum auibus, eosque subiecta pronuntiatione ad inferos descendisse commemorat. Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi, maiores tuos, et dicent se nusquam sanctum legisse uenatorem. Quod si nomini uenatorum de prophetica promissione blandiaris, qua se uenatores missurum Dominus pollicetur, qui de umbrosis et excelsis uenentur erroneos, bestialium uitam noueris increpari, non commendari uenantium uanitatem. Nec te Placidus, uel Eustachius martyr quidem insignis, quem de pia, non tamen canonica scriptura uenantem asseris a Domino uisitatum, nimis demulceat, nisi forte persecutorum Ecclesiae rabiem laudas, eo quod inde ad apostolatum uocatus est Paulus, et inter alios factus est egregius Euangelii praedicator. {1,4,27} Sed fuerint uiri illustres, Alexandri forte, uel Caesares, uenatui dediti; nunquid philosophi, aut aliqui sapientes in populo? Nunquid Socrates, Plato, Aristoteles, Seneca, Soranus, aut qui totius non urbis, sed orbis euacuauit miracula, omnium in se admirationem sapientia et uirtute conuertens, Archytas Tarentinus? Ut redeamus ad nostros, qui et ueritate doctrinae, uirtutis exemplo, et fidei auctoritate praecellunt, quos Augustinos, Hieronymos, Laurentios, Vincentios, quos denique de toto coetu Patrum uexationis huius agitauit insania? Nostrorum quoque temporum luctuosis instruimur exemplis, ab huiusmodi inquietudine temperare, cum proceres nostros inter uenandum ueris uariisque miraculis, indignatio diuina percusserit, bestialemque saepe inuenerint exitum uitae, qui dum licuit bestialiter uixerant. {1,4,28} Regibus quoque ipsis manus Domini non pepercit, et in malitiam eorum condignam et gloriosam exercuit ultionem. Non equidem eorum nomina, uel exempla ex inopia reticentur, nisi ex ea forte quam parit copia, sed ne mentes lugentium adhuc immoderato dolore sauciatas, recentium refricatione uulnerum, grauius ulceremus. {1,4,29} Domestica namque sunt exempla quam plurimis. In tantam uero quidam huius uanitatis instinctu erupere uesaniam, ut hostes naturae fierent conditionis suae immemores, diuini iudicii contemptores, dum in uindictam ferarum, imaginem Dei exquisitis suppliciis subiugarent. Nec ueriti sunt hominem pro bestiola perdere, quem Unigenitus redemit sanguine suo. {1,4,30} Quae ferae naturae sunt, et de iure occupantium fiunt, sibi audet humana temeritas, inspiciente Domino, uindicare, et idem iuris in omnibus ubicunque sint statuit, ac si claustri sui indagine uniuersa cinxisset. Quodque magis mirere, pedicas parare auibus, laqueos texere, allicere modis, uel fistula, ac quibuscunque insidiis supplantare, ex edicto saepe fit criminis, et uel proscriptione bonorum mulctatur, uel membrorum punitur salutisque dispendio. {1,4,31} Volucres coeli et pisces maris communes esse audieras, sed haec fisci sunt, quas uenatica exigit ubicunque uolant. Manum contine, istarum abstine, ne et tu in poenam laesae maiestatis, uenantibus cadas in praedam. A noualibus suis arcentur agricolae, dum ferae habeant uagandi libertatem. Illis ut pascua augeantur, praedia subtrahuntur agricolis sationalia, insitiua colonis, compascua armentariis et gregariis, aluearia a floralibus excluduntur, ipsis quoque apibus uix naturali libertate uti permissum est. {1,4,32} Deus bone, quod oestrum, et caeteras pestes, quae non feras, sed delicias potentum exagitant, toto potentatu suo non possunt abigere, cum et culex in ultionem hominis armatus, acrimoniae suae aculeos in feras recte exorceat. Sic si hic fueris, in annos cogeris sata redimere uel amittere. Elige utrum mauis de aequissimo iure Quiritum, rerum uel salutis utrobique dispendium imminet. {1,4,33} Si uenatorum quispiam pertranseat fines tuos, ei, quae domi habes, incunctanter et reuerenter expone, quodque domi non est, et habet uicinus, in usus illius eme, ne ex edicti licentia tua auferat uel inuito, et de irreuerentia et contemptu cogaris in centuria aut foro praesidis uel proconsulis, aut fortasse in concilio, laesae maiestatis reddere rationem. Protenditur etenim patrimonium fisci, dum de alieno quacunque ratione familia sumptum facit. {1,4,34} Verum ne uenaticam et alias curialium nugas, non tam iudicio quam odio stylus persequi uideatur, eam indifferentibus connumerandam facile libensque consentio, nisi quia immoderato uoluptatis incursu, uirilem animum concutit, et fundamentum subuertit rationis. Non tamen ob hoc erit usquequaque culpabilis, cum et uinum, quod inebriat, subuersionis culpam retorqueat in bibentem, et senex saepe non tam aetatis, quam suo uitio, sensum proferat puerilem. Potest igitur uenatica esse utilis et honesta; sed ex loco, tempore, modo, persona et causa. {1,4,35} Persona namque uenustat studium, dum suo insistit officio et non praeripit alienum. Nec est quod quemquam magis deceat, quam quod officio cuiusque magis accommodum est. Praeclare siquidem ait ethicus, singularum personarum decora describens: "Id unumquemque decet maxime, quod est cuiusque maxime". {1,4,36} » Quid ergo mihi et tibi cum uenatoris professione? Sua namque neglecta turpissimum est, quemque studiosius in aliena uersari. Quid ei cum priuato et rusticano fortasse studio, qui publicae auctoritatis insignibus fulget? Ducem sequatur populus, doctor seminet disciplinam, iudex coerceat delinquentes, studiosos remuneret indulgentia potestatis, priuati minoribus occupentur; honestioribus ingenui, uilioribus seruilis conditio mancipetur; Nam quod turpe bonis Seio Titioque, decebit Crispinum. {1,4,37} Sic utique cum multa sint eiusdem corporis membra, non omnia eidem actui seruiunt, sed sua sunt officia singulorum. Qui ergo tuum uenatori non cedis, cur illius usurpas officium? Nonne reputabis indignum, si ad regnum uel ad pontificium uenator aspiret? Equidem indignius est, si ab alterutro fastigio ad uenatoris carnificium uel sordes prolabaris. {1,4,38} Innatus etenim amor boni semper quaerit ascensum; econtra fomes uitii sponte sua uergit ad casum. Causa quoque actum poterit decorare, si aut necessitate subsistat, aut uigeat utilitate, aut honestate splendescat, cum ex affectu mentis, tota ualeat substantia operis colorari. «Affectus etenim tuus, ut ait sapiens, operi tuo nomen imponit". {1,4,39} Inculpabiliter ex sancti patris mandato uenatum profectus est Esau, ut et patris satiaret esuriem, et promissam benedictionem impensi merito obsequii obtineret. Si enim sine culpa exerceri non posset, nequaquam tantus patriarcha ad opus illius misisset filium, quem benedictionis gratia in caput gentium constituere disponebat. Sed forte mora traxit ad se periculum, quia diutius licito, in opere tamen licito, ex praua consuetudine et immoderato amore morabatur. {1,4,40} Nulla tamen uersatur in culpa qui, urgente stimulo necessitatis, non reprobati studii exercitio uitam cogitur exhibere. Qui otii inertiam uitant, qui gerendis negotiis disponunt membra dum laboribus assuescunt, qui uitiosam corporis fugiunt molem, seruata in omnibus dignitate personae, iustae reprehensionis non patiuntur aculeos. {1,4,41} Opus enim non ex se, sed ex causa fit crimen. Nec aliqua uirtutis ostentatione clarescit, cui uoluptas originem praebet: nouerca siquidem uirtutis est. Non illam dico quam parit pax, patientia, benignitas, longanimitas, gaudium in Spiritu sancto; sed quae amica epulis, potationibus, conuiuiis, modulationibus et ludis, cultibus operosius exquisitis, stupris et uariis immunditiis, animos etiam grauiores effeminat, et quodam naturae ludibrio molliores et corruptiores facit esse uiros quam feminas. {1,4,42} Tempus quoque uenandi culpam extenuat, actumue commendat. Sit autem hic tempus ut in locis quam pluribus inuenitur, ex eo opportunitas gerendorum. Fit ergo intempestiua uenatio, uel ex religionis cultu, uel ex natura rerum, uel ex debito officii, quod uel praetermitti, uel aliis occupationibus postponi non debet. {1,4,43} Sed de his hactenus quia non uenaticam tradere, sed de curialium nugis nugari propositum est. Loci quoque ratio habenda est, scilicet ut in suo, uel communi, uel publico, licita exerceatur uenatio, dum tamen consortibus non irrogetur, iniuria, et locus celebritate sui aut reuerentia ab his inquietationibus non eximatur. {1,4,44} Qui enim in aliena temeraria usurpatione irruit, laqueis iuris tenetur ad poenam. Is uero modus laudabilis est, cum moderatione adhibita prudenter, et si fieri potest, utiliter exercetur, ut mandato comici acquiescas: «Ne quid nimis.» "Nam et Insani sapiens nomen feret, aequus iniqui, Ultra quam satis est uirtutem si petet ipsam". Nihil autem turpius est quam in risum contuentium ora laxare, dum non discendi proposito, uehementius insistis arti, quam nescias, ut si linguam quam non noueris, facetus attentes. {1,4,45} Sunt uero personae, quae non modo ab hoc, sed ab aliis quibusdam, utpote leuioribus et uoluptuosis studiis, in perpetuum submouentur, ut qui in sacris ordinibus constituti, et qui gerunt amplissimos magistratus. Quod enim in aliis futurum erat leuioris culpae, hoc in istis saepe fit criminis. Et quidem semper maiora sunt quae celebratos contractus rescindunt, quam quae impediunt contrahendos. {1,4,46} Porro de uirtute, et ueritate canonum, uenatica clientulis suis non modo claudit ascensum; sed summi sacerdotii gradum adimit iam adeptum. Praeclare illud ut multa fertur dixisse Themistocles: "Magistratus a ludis et quibuscunque leuioribus esse arcendos", ne respublica ludere uideatur, defectumque sui, relicta grauitate, pronuntiet. {1,4,47} Si tamen maioribus, quod quidem rarum est, eos exoccupari contigerit, in annis adolescentiae, ex dispensatione aetatis permittuntur aliquid subtrahere grauitati, et in se clementiores esse, quod maturitatis processu, reipublicae utilitati compensent. Haec ille: "Et utinam audiretur a nostris, ut saltem in prouectiori aetate, nugis suis reipublicae seria anteferrent!" {1,4,48} Tunc etenim totum reipublicae corpus roboris sui integritate uigebit, tunc optimae compositionis specie uenustabitur, et elegantis pulchritudinis decorem induet, si "singula quaeque locum teneant sortita decentem", si fuerit officiorum non confusio, sed distributio. Hoc ita si optimam uiuendi ducem naturam sequimur. Sed nunc quod medicorum est "Promittunt fabri, medici fabrilia tractant", et officium praesidendi a uenatoribus et humilioribus officiis aut etiam maleficiis mutuatur; et priuatorum temeritas aut disciplinae ignorantia, se audet publicis officiis immiscere. [1,5] Caput V. {1,5,1} Sed ecce dum uenatorum tumultus egreditur, aliae, etsi taciturniores, perstrepunt nugae. Tritum siquidem prouerbium est: «Qui lepores agitat, uerba consumit.» At si alios diligentius intueris, consumunt et uitam, quae in ineptiis et factionibus aut flagitiis tota uersatur. Nonne tibi uidetur aleator ineptus, qui tesserarum non tam uiuit, quam perit ex gratia, et omnem iactum sortis suae praesulem facit? estne ars accommoda rationi, cuius quanto quisque studentior, tanto erit exstudiosior? {1,5,2} Attalus Asiaticus, si gentilium historiis creditur, hanc ludendi lasciuiam dicitur inuenisse, ab exercitio numerorum paululum deflexa materia. Cum enim antiquiores illud exercitium duntaxat approbarent, quod ad inuestigationem ueri disciplinasque liberales proficeret, uel recte uiuendi instrueret usum, hic subtili quidem, licet infructuosa inuentione, ueteris exercitii duritiam non temperauit, sed emolliuit, multis adhuc in pristina manentibus grauitate. {1,5,3} A manibus namque Graecorum abacus nondum excidit, aut ratio calculandi, aut ludus in quo plene uicisse est, ad denuntiatum calculum, in campis aduersarii constituisse perfectam et maximam harmoniam. Cum uero in eisdem harmonica arithmetica, uel geometrica trium terminorum medietate exsultat, semiplena uictoria est. Quaeuis alearum, etsi contingant citra triumphi gloriam, aut ludentis felicitatem, aut artis peritiam protestantur. Iucundum quidem et fructuosum est, numerorum nosse certamina, qui depraedationi inueniantur obnoxii, et qua ratione in castris sint alii tutiores, omnium periculorum ignari, nisi forte circumuenti ab hostibus captiuentur. {1,5,4} Huius uoluptate certaminis, Ptolomaeum, Alexandrum, Caesarem, Catonem, ipsum quoque Samium grauiores operas legimus temperasse quo etiam inter ludendum id agerent, unde essent philosophicis negotiis aptiores. Alea uero exciso regno Asiae, inter manubias euersae urbis non sub una tantum specie, migrauit ad Graecos. {1,5,5} Hinc tessera, calculus, tabula, urio uel dardana pugna, tricolus, senio, monarchus, orbiculi, taliorchus, uulpes, quorum artem utilius est dediscere quam docere. Quis enim non erubescat, si sortis suae gratiam, non uirtuti debeat, sed taxillis? Quis fritilli cautelam suae prudentiae non doleat anteferri? Nonne satis improbata est cuiusque artis exercitatio, qua quanto quisque doctior, tanto nequior? Aleator quidem omnis hic est. Mendaciorum siquidem et periuriorum mater est alea, et ex aliena concupiscentia sua prodigit, et nullam habens patrimonii reuerentiam, cum iliud effuderit, sensim in furta dilabitur et rapinas. {1,5,6} Illam uero nonnulli praeferunt, in qua Ulysses lusisse legitur, eo quod ingenii aliquatenus multa meditatione excitare uideatur acumen. Sed ex eo mihi uidetur perditior, cum nihil infelicius sit, quam in eo, in quo minimum proficias, plurimum laborare. Est enim inutilis importunitas deprecantis, qua inutilia acquiruntur, et quaerendi inanis est diligentia, cum inuenisse non proderit. {1,5,7} Posset itaque motus animi, et mentis agitatio, quae ibi frustra distrahitur, rebus pulchrioribus, et melioribus accommodari. Aleam uero a regione morum illius auctoritas prorsus exterminat, qui uniuersum orbem docens in filio, eam denuntiat omnibus fugiendam. Ab ea siquidem armantur ad lites homines, incurrunt inimicitias, in miseram, etsi non miserabilem, incidunt egestatem. {1,5,8} Si denuntiationis quaeris auctorem, illum agnosce, qui "Non sibi, sed toti genitum se credidit orbi". Est tamen cum in aliqua specie sui licenter admittitur, si absque uitio curarum grauium pondus alleuiet, et sine uirtutis dispendio iucundam interpolationem afferat gaudiorum. Omnis uero licentia moderationis suffragio conualescit, et solidae uirtutis usus ab intemperantia deformatur. {1,5,9} Totius uero licentiae moderatrix est loci, temporis, modi, personae et causae praemissa inspectio, quae omnium negotiorum faciem decora uenustate commendat, aut turpitudinis condemnat opprobrio. Est ergo in singulis plurimum habenda ratio personarum, cum natura, conditio, fortuna, suis singulae hominem induant personis, ex quibus quid se deceat, uniuscuiusque erit colligere. Decorum siquidem aliunde non prouenit. {1,5,10} Chilon Lacedaemonius iungendae societatis causa missus Corinthum, duces et seniores populi ludentes inuenit in alea. Infecto itaque negotio reuersus est, dicens se nolle gloriam Spartanorum, quorum uirtus constructo Byzantio clarescebat, hac maculare infamia, ut dicerentur cum aleatoribus contraxisse societatem. {1,5,11} Regi quoque Demetrio in opprobrium puerilis leuitatis, tali aurei a rege Parthorum dati sunt. Eo siquidem munere exhonoranda uisa est adolescentia senilis, et quae in maiestate regni leuia committere minime uerebatur. Nunc uero nobilium in eo sapientia declaratur, si uenaticam nouerint, si in alea damnabilius fuerint instituti, si naturae robur effeminatae uocis articulis fregerint, si modis et musicis instrumentis, uirtutis immemores obliuiscantur quod nati sunt. {1,5,12} Verum a parentibus haec pernicies manat ad liberos. Quid enim faciet filius, nisi quod patrem uiderit facientem? "Si damnosa senem iuuet alea, ludit et haeres Bullatus, paruoque eadem mouet arma fritillo". Fuerat quidem tenerior aetas a libidinibus et uoluptate, parente uitiorum, arcenda propensius; et ne quid licentius illis praesentibus a maioribus fieret, diligentius praecauendum, quia, ut idem ait satyricus "Fortius et citius nos Corrumpunt uitiorum exempla domestica, magnis Cum subeunt animos auctoribus". {1,5,13} Egregiae quidem Eleazarus cum redimendae uitae causa sollicitaretur committere in legem Domini, exempli periculum opposuit, dicens: «Quis ego sum Eleazarus nonaginta annorum, ut transeam ad uitam alienigenarum, et iuuenes religiosos seducam?» Nascuntur ergo maioribus haeredes quidem degeneres, et qui uirilem sexum muliebri mollitie dehonestant. [1,6] Caput VI. {1,6,1} Non tamen curialium nugis musicam calumnietur aliquis sociatam, licet se beneficio eius conentur nugatorum plurimi commendare. Disciplina quidem liberalis est, et siue Pythagoram, siue Moysen, siue Tubal patrem canentium in cithara, editionis suae laudat auctorem, ingenuum habet ortum, et uirtutis suae potentia, specierumque uarietate, et sibi famulantibus numeris, uniuersa complectitur, omnium quae sunt et quae dicuntur, dissidentem et dissonam multitudinem, proportionum suarum, id est inaequali quadam aequitatis lege concilians. {1,6,2} Hac etenim coelestia temperantur, mundana siue humana reguntur: haec instrumenta mores instruunt et informant, ipsiusque uocis articulatae uel inarticulatae substantiam miro quodam naturae opificio, melicis picturis rhythmorum metrorumque coloribus uestiunt, et quadam cultus uenustate perornant. Hanc, ut suffragio commendationis nostrae non egeat, sancti Patres multis laudum praeconiis extulerunt. Denique in eius uirtute maligni spiritus uiolentia cohibetur, et illius etiam in subditis suis minuit musicae gratia potestatem. {1,6,3} Cum enim spiritus malus Saulem inuasisset, psallebat Dauid in cithara in mana sua, donec spiritus a regis infestatione quiesceret. Ut uero nondum reueletur spiritus, qui latet in littera, aequissimum est animam cognati generis gratia mansuescere, et omnem dediscere alienationem, cum ei proprie concentus originis, et naturae melioris arcana resultant. {1,6,4} Eam ex consonantiis musicis esse compositam, quam plurimorum opinio uel sententia est. Totius enim philosophiae princeps Plato, (si tamen Aristotelici acquiescunt) cum eam ex substantia diuidua et indiuidua finxisset, et eadem natura plasmaret et diuersa, ipsam non posse constare credidit, nisi limitum, qui utrinque multifaria sectione ab unitate profluxerant, dissidentiam, hemioliis, epitritis et epogdois uniret. {1,6,5} Limatis et commatis habita ratione, ut sub expressione paucorum, ei quantacunque distantia repugnantium concordia, cognati generis societate doceatur esse finitima. Unde arcano quodam meatu naturae, secretisque cuniculis, uiuacitatis suae uigore per uniuersa discurrit, et cuiuis naturae substantiaeque conformis, rationis, sensus, uitae in singulis pro diuinae dispensationis decreto efficaciam modulatur. {1,6,6} Omnibus itaque alimenta dispensat, et sui puritate uiget in singulis, nisi molis corporeae grauitate prematur; aut tranquillitatem spiritus, exteriorum tumultuum spiritus concutiat. Qua irruente, quid potest esse salubrius, quam si, ut ita dicam, suis naturae uocibus a compressione turbarum ad se ipsam anima reuocetur? Quid denique nostrorum spiritui potest esse similius uoce? {1,6,7} quae cum hic formetur, tam facili, quam inuisibili et ineffabili transitu multorum circumquaque replet auditum, et ui sua corporum integram penetrat densitatem, et quasi tactu quodam mouet animum, et pro arbitrio suo nunc deiicit, nunc extollit. Certe, etsi nulla ratione sit spiritus, eam quoddam uehiculum spiritus esse certissimum est. Et nunc quidem humanum, nunc diuinum, nunc et pythonicum gerit. {1,6,8} Cum uero modis suis elegantius fuerit colorata, uenustate sui mentes etiam seueriores capit, et quadam inductae hilaritatis gratia pellit tristitiam: et si quid pulueris, aut turbinis, aut nebularum cogitationibus ipsis inhaeserat, potenter abstergit. Ad mores itaque instruendos et animos exsultatione uirtutis traiiciendos in cultum Domini, non modo concentum hominum, sed et instrumentorum modos censuerunt sancti Patres Domino applicandos, cum templi reuerentiam dilatarent. Et si militantis Ecclesiae tibi parua uidetur auctoritas, uel triumphatrix illa praeconia musicae non tacebit, cuius seniores uidit, et tibi monstrauit tonitrui filius, et uoces eorum sicut uoces citharoedorum citharizantium in citharis suis. {1,6,9} Quod si illos nondum audisti, regem audias exsultantem, qui te regni et exsultationis suae uult esse participem. Ait enim: Sumite psalmum, date tympanum, psalterium iucundum cum cithara. Ad quid, inquis? Ut laudetis Dominum in tympano et choro, in chordis et organo. Hic est enim usus musicae aut solus, aut praecipuus. {1,6,10} Phrygius uero modus, et caetera corruptionis lenocinia, sanae institutionis non habent usum, sed produnt malitiam abutentis. Dolet igitur et ingemiscit species laudabilis disciplinae, se ab alieno uitio deformari, et quod facies meretricis facta est ei, quae uiriles quoque animos accendere consueuerat ad uirtutem. Amatoria bucolicorum apud uiros graues esse, fuerat criminis; nunc uero laudi ducitur, si uideas grauiores amatoria, quae ab ipsis dicuntur elegantius stulticinia, personare. {1,6,11} Ipsum quoque cultum religionis incestat, quod ante conspectum Domini, in ipsis penetralibus sanctuarii, lasciuientis uocis luxu, quadam ostentatione sui, muliebribus modis notularum articulorumque caesuris, stupentes animulas emollire nituntur. Cum praecinentium, et succinentium, canentium et decinentium, intercinentium et occinentium, praemolles modulationes audieris, sirenarum concentus credas esse, non hominum et de uocum facilitate miraberis, quibus philomena uel psittacus, aut si quid sonorius est, modos suos nequeunt coaequare. {1,6,12} Ea siquidem est ascendendi descendendique facilitas; ea sectio uel geminatio notularum, ea replicatio articulorum, singulorumque consolidatio; sic acuta uel acutissima, grauibus et subgrauibus temperantur, ut auribus sui iudicii fere subtrahatur auctoritas: et animus, quem tantae suauitatis demulsit gratia, auditorum merita examinare non sufficit. {1,6,13} Cum haec quidem modum excesserint, lumborum pruriginem, quam deuotionem mentis, poterunt citius excitare. Si uero moderationis formula limitantur, animum a curis redimunt, exterminant temporalium sollicitudinem, et quadam participatione laetitiae et quietis, et amica exsultatione in Deum, mentes humanas traiiciunt ad societatem angelorum. {1,6,14} Sed unde hanc moderationis formulam tenes? Exsultabunt, inquit, cum cantauero tibi, labia mea. Si ergo ex abundantia cordis os tuum laudem Domini moduletur, si spiritu psallis et mente, psallis denique sapienter, etiam citra articulatae uocis intelligentiam, rectissimam modestiae regulam tenes, et non tam uocis quam mentis iubilo aures mulces Altissimi, et indignationem eius prudenter auertis. Qui autem uoluptatis aut uanitatis affectus exprimit, qui uocis gratiam prostituit concupiscentiis suis, qui lenociniorum clientulam musicam facit, ignorat quidem canticum Domini, modis Babyloniis festiuus in terra aliena. {1,6,15} Qui nescio quo pacto plus placeant, nisi quia "Nitimur in uetitum semper, cupimusque negata". Et aquae furtiuae dulciores, et panis absconditus suauior est. Et quidem Phrygius modus, decreto philosophorum, ab aula Graeciae iam pridem missus est, et caeteri quibus descensus fit in lasciuiam et corruptionem. {1,6,16} Annon recolis Ciconum matres et nurus, totam indignationem suam in Orpheum, qui mares modis suis effeminauerat, usque ad Parcarum inuidiam effudisse, licet ille flexerit manes, duritiamque Ditis mollierit, Eurydicemque suam uocis gratia, etsi infausta sorte meruerit? Exinde huiusmodi hominum quaestus plerumque felicem exitum non exspectat, et forte, quia "Non habet euentus sordida praeda bonos". {1,6,17} Quae uero mentes emolliunt, moresque subuertunt, a nostra aetate undique asciscuntur, licet ipse ultra, quam satis est, uitiis suis abundet. Si quemquam eorum qui uehementius his insistunt, grauem uideris, si modestum, si pudicum, uiris fortibus nostrorum temporum ipsum connumerare memineris. Quandoquidem haec rara auis est. {1,6,18} Proinde quidam uenerabilis uir, circiter septingentarum monialium Pater, hanc monasteriis suis praescripsit legem, ut omnia earum cantica, totius melicae pronuntiationis exuant modos, et ut sola psalmorum et laudum sint significatiua pronuntiatione contentae. Suspecta equidem fuit sancto uiro uoluptati cognata mollities, eo quod uoluptas parens libidinum est. {1,6,19} Quid quod haec ipsa quotidianorum conuiuiorum malitiam acuit; ac si uenena, nisi toxicata sint, nocere non possint? Igni stipulam addere, oleum camino, serpentem intoxicare, nonne dementia est? Licet rerum uitia obtegantur uelo uerborum, quorum eadem substantia est, nulla profecto differentia est. Quae apud Graecos coepulationis aut compotationis censentur nomine, a nobis honestiori nomine conuiuia nominantur. {1,6,20} Coetus siquidem conuiuentium, quam coepulantium aut compotantium uenerabilior est. Conuiuia uero nonne per se satis insaniunt, nisi carminibus excitentur? Nonne istud arguit Dominus, dicens: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad uesperam, ut uino aestuetis. {1,6,21} Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et uinum in conuiuiis uestris; et opus Domini non respicitis, et opera manuum eius non consideratis. Quid quod rex Babylonis non nisi in conuiuio uidit manum scribentis in pariete: Mane, thekel, phares, quo regnum dinumeratuur, appensum dennutiatur et scissum? {1,6,22} Diuino siquidem iudicio principatu iudicatur indignus, qui uasa Domini, humana uidelicet corpora, in uanae uoluptatis gaudia exponit, et sponsi thalamum maligni spiritus immundiciis aperit. "Centum luminibus cinctum caput Argus habebat", quae omnia unius fistulae uoluptate, non tam sopita sunt, quam exstincta. {1,6,23} Tu quis es, qui te circumspectiorem esse confidis. [1,7] Caput VII. {1,7,1} 1 Augusto tympanizante in coena, a quodam milite probrose dictum est: «Videsne ut cinaedus orbem digito temperet?» Cuius ille uerbi percussus amaritudine, os, manus, et animum in aeuum ab huiusmodi leuitate suspendit; habuitque semper gratiam exprobranti. Sed longe secus Nero, non imperatorum, sed hominum foedissimus, qui adeo scribitur captus amoenitate uocis, ut non modo pomis cibisque nocentibus abstineret, sed eius gratia conseruandae, frequenti clysterio uomituque purgaretur, plumbeamque cartellam supino uentre, mandato physicorum, saepius et diutius sustineret. {1,7,2} 2 Adeo uero delectabatur in cantu, ut nec theatro, terraemotu concusso, cum semel coeperat, egrederetur, antequam inchoata finiret. Nec quemquam egredi eo cantante licitum erat. Unde plerique affecti taedio audiendi, simulato funere elati sunt. Milites quoque, nisi alio uerba pronuntiante, non appellabat; nec agebat quidquam serio iocoue, quin phonascus astaret, qui eum suis arteriis parcere hortaretur. {1,7,3} 3 Instrumentorum quoque curiosissimus erat, ut eorum peritiam aliis inuideret, adeo ut publico testimonio se citharoedum principem gauderet appellari. Unde illud: "Citharaedo principe natus Nobilis. Haec ultra nobis quid erit nisi ludus?" In tanta quoque mole imperii omnem perosus est grauitatem. {1,7,4} 4 Philosophiam persequens quasi maiestatis imperii inimicam, et nobiliora ingenia ueritus, se consiliis subdidit histrionum, quorum ipse non erubuit turpitudinem exercere. Hinc illud: "Quod non dant proceres, dabit histrio". Cum uero esset omnium auarissimus, adeo ut nulli quodcunque officium delegaret, quin prosequeretur: «Nosti quid mihi opus sit;» aut illud subiiceret: «Qui omnibus praeest, omnibus indiget :» tamen histrionibus et mimis pecunias infinitas erogare non grauabatur; singulos, prout quisque placuerat, amplissimae dignitatis nomine subornabat, alios patricios, alios senatores dicens. {1,7,5} 5 Hos illustrium spectabiliumue nominibus illustrabat. [1,8] Caput VIII. {1,8,1} Eum uero adhuc aliqui pro parte imitantur, etsi foeditate illius nemo dignetur inuolui, cum gratiam suam histrionibus et mimis multi prostituant, et in exhibenda malitia eorum caeca quadam et contemptibili magnificentia, non tam mirabiles quam miserabiles faciunt sumptus. Illa tamen aetas (ut sic interim dicam) honestiores habuit histriones, si tamen aliquo modo honestum est, quod omni homine libero comprobatur indignum. {1,8,2} Nec tamen histrionem assero turpiter in arte sua uersari, etsi indubitanter turpe sit esse histrionem. Et quidem histriones erant, qui gestu corporis arteque uerborum, et modulatione uocis, factas aut fictas historias, sub aspectu publico referebant, quos apud Plautum inuenis et Menandrum, et quibus ars nostri Terentii innotescit. {1,8,3} Porro comicis et tragicis abeuntibus, cum omnia leuitas occupauerit, clientes eorum, comoedi uidelicet et tragoedi, exterminati sunt. Sed eos in seruili conditione duntaxat plerumque reperies. Quis uero eorum usus exstiterit, poetica docens aperit: "Aut prodesse uolunt, aut delectare poetae, Aut iucunda simul et idonea dicere uitae". {1,8,4} At nostra aetas prolapsa ad fabulas, et quaeuis inania, non modo aures et cor prostituit uanitati, sed oculorum et aurium uoluptate, suam mulcet desidiam, luxuriam ascendit, conquirens undique fomenta uitiorum. Nonne piger desidiam instruit, et somnos prouocat instrumentorum suauitate, aut uocum modulis, hilaritate canentium, aut fabulantium gratia, siue quod turpius est, ebrietate uel crapula? Artem utique elegantiorem docuit Flaccus: "Ter uncti, Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto". {1,8,5} Ait quoque concionator: «Dulcis est somnus operanti, siue parum, siue multum comedat.» Exercitatio siquidem parit et alit quietis gratiam, quae otii continuatione, et quodam inertiae suae marcore perimitur. Utique in desideriis est omnis otiosus, cum et otiositas inimica sit animae, et de domicilio eius omnia studia uirtutis eliminet. {1,8,6} Clamat ethicus: "Cernis ut ignauum corrumpant otia corpus, Et capiant uitium, ni moueantur, aquae"? Quod? inquis. Audi. Disces si eidem credideris. Quaeritur "Aegisthus quare sit factus adulter Causa est in promptu: Desidiosus erat". Litteratissimi ergo uiri consilium est; ut hostis te semper inueniat occupatum, quo uariis tentationibus eius, occupationum tuarum clypeos tam feliciter, quam prudenter opponas. "Vitanda est, inquit ethicus, improba Siren Desidia". (OVID.) At eam nostris prorogant histriones. {1,8,7} Exoccupatis etenim mentibus subrepunt taedia, seseque non sustinerent, si non alicuius uoluptatis solatio mulcerentur. Admissa sunt ergo spectacula et infinita tirocinia uanitatis, quibus qui omnino otiari non possunt, perniciosius occupentur. Satius enim fuerat otiari, quam turpiter occupari. Hinc mimi, salii uel saliares, balatrones, aemiliani, gladiatores, palaestritae, gignadii, praestigiatores, malefici quoque multi, et tota ioculatorum scena procedit. {1,8,8} Quorum adeo error inualuit, ut a praeclaris domibus non arceantur, etiam illi qui obscenis partibus corporis, oculis omnium eam ingerunt turpitudinem, quam erubescat uidere uel cynicus. Quodque magis mirere, nec tunc eiiciuntur, quando tumultuantes inferius crebro sonitu aerem foedant, et turpiter inclusum, turpius produnt. {1,8,9} Nunquid tibi uidetur sapiens, qui oculos uel aures istis expandit? Quis tamen libenter non uideat et rideat, cum praestigiatoris lotio perfusi ars deletur, et oculis, quos malitia sua praestrinxerat, uidendi facultas reparatur? Iucundum quidem est, et ab honesto non recedit, uirum probum quandoque modesta hilaritate mulceri, sed ignominiosum est grauitatem huiuscemodi lasciuia frequenter resolui. {1,8,10} «Auerte, inquit homo cui de regni maiestate multa licebant, oculos meos, ne uideant uanitatem:» sciens utique uerum esse quod alius ingemiscit: quia oculus meus depraedatus est animam meam. {1,8,11} Verumtamen quid in singulis prosit uel deceat, animus sapientis aduertit, nec apologos refugit, aut narrationes, aut quaecunque spectacula, dum uirtutis, aut honestae utilitatis habeant instrumentum. Sacrae quidem communionis gratiam histrionibus et mimis, dum in malitia perseuerant, ex auctoritate Patrum non ambigis esse praeclusam. {1,8,12} Unde quid fautoribus eorum immineat colligis, si facientes et consentientes pari poena recolis esse plectendos. «Qui donant, inquit, histrionibus, quare donant?» Hoc utique in illis fouent, in quo nequissimi sunt. Nempe qui nequitiam fouet, estne bonus? Cum uero omnium istorum sit odibilis, illorum tamen qui minus nocent, malitia tolerabilior est. [1,9] Caput IX. 1 Eos autem qui nocentiora praestigia, artesque magicas et uarias species mathematicae reprobatae exercent, iam pridem sancti Patres ab aula amoueri iusserunt, eo quod omnia haec artificia, uel potius maleficia, ex pestifera quadam familiaritate daemonum et hominum, nouerint profluxisse, uerumque persaepe proferunt sola intentione fallendi, a quibus animam fidelem Dominus arcens, ait: «Si dixerint uobis, et ita euenerit, ne credatis eis. 2 » Praestigium uero Mercurius dicitur inuenisse, quod ex eo sic dicitur, quod aciem praestringat oculorum, fuitque magorum peritissimus, ut quascunque res uellet inuisibiles faceret, aut ut uidebatur, in alias species transformaret. Omnia siquidem unde doctrinam mathesis notat. At diuina mathesis, dum penultimam extendis, figmenta, ad magicam referuntur, cuius plurimae species sunt et diuersae. [1,10] Caput X. 1 Et quidem magi sunt, et ob magnitudinem maleficiorum sic appellantur, qui Domino permittente, elementa concutiunt; rebus adimunt species suas, uentura plerumque praenuntiant, turbant mentes hominum, immittunt somnia, hominesque uiolentia carminis duntaxat occidunt, quod et Lucanum nostrum non latuit. 2 Ait enim: Mens hausti nulla sanie polluta ueneni, Incantata perit. Et ne tibi parua uideatur illius auctoritas, nosti quod Iamnes et Mambre, magi Pharaonis fuerunt. Aegyptus etenim huiusmodi superstitionum et maleficiorum mater est. Nosti, inquam, eos, non modo Moysi restitisse, sed cum eo signis et miraculis contendisse, licet postmodum uel inuiti coacti sunt, digitum Dei in signis Moysi confiteri. [1,11] Caput XI. 1 Varro autem, curiosissimus inter philosophos, quatuor species diuinationis ab elementis mutuatus est, pyromantiam scilicet, aeromantiam, hydromantiam, et geomantiam, multasque species uidebis ex his capitibus pullulare, siue arte, siue furore diuinatio peragatur, quarum nomina, exempli causa, uel pauca subiiciam. [1,12] Caput XII. 1 Incantatores quidem sunt, qui artem uerbis exercent. Arioli, qui circa aras nefandas preces, aut exsecrata sacrificia faciunt, in quorum ceruicibus est manus Domini, dicente propheta: "Ariolos et magos non patieris uiuere". Aruspices sunt inspectores horarum, praescribentes quid qua hora fieri expediat, quorum errorem damnauit Apostolus dicens: "Timeo ne frustra laborauerim in uobis; obseruatis enim dies et annos, et menses et tempora, cum felicitas operis non a tempore, sed a nomine Domini debeat exspectari". Aruspicium quoque in extorum inspectione uiget, quam artem Tages quidam dicitur inuenisse. 2 Unde Lucanus : "Fibris sit nulla fides, sed conditor artis Finxerit ista Tages". Extorum uero nomine censentur omnia, quae cutis extremitate teguntur. Ex quo liquet eos esse aruspices, qui uaticinantur in ossibus animalium, siue sanguine, siue futura praenuntient, siue praesentia pronuntient, uel praeterita. 3 Vaticinium siquidem est, quo, cum intelligentia ueri, abscondita proferuntur: cum et prophetiam non modo de futuris constet esse, sed de praesentibus, et futuris, et praeteritis. Si uero adhibeatur sanguis, ad necromantiam iam accedit; quae inde dicitur, quod tota in mortuorum inquisitione uersatur. Cuiusuis ea esse uidetur, ut ad interpretationem ueri, mortuos ualeat suscitare. 4 Ea namque ludificantium daemonum, et humanae perfidiae illudentium fallacia est. Pythii sunt quos spiritus Pythonicus replet, et frequentius in uirginibus exercetur, ut magis ludificet; ac si immundissimo spiritui placeat integritas mentis aut corporis. Vultiuoli sunt qui ad affectus hominum immutandos, in molliori materia, cera forte uel limo, eorum quos peruertere nituntur effigies exprimunt, cuius illusionis in Pharmaceutria Virgilius meminit: "Limus ut hic durescit, et haec ut cera liquescit, Uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore". 5 Naso quoque in libro Heroidum: "Deuouet absentes, simulacraque cerea fingit, Et miserum tenues in iecur urget acus". Horum uero malitia, etiam cum plurimum nocent, artificio leui dissoluitur, si uidelicet qui suspecti sunt conuenti ab aliquo crimen suum inficientur: aut si confessi fuerint, cogantur maleficium reuocare. Imaginarii sunt, qui imagines quas faciunt, quasi in possessionem praesidentium spirituum mittunt, ut ab eis de rebus dubiis doceantur. 6 Hos idololatras esse sacra Scriptura conuincit, et diuinae maiestatis iudicio condemnatos. Coniectores sunt qui artificio quodam, sibi uindicant somniorum interpretationem. Chiromantici sunt, qui a manuum inspectione, rerum uaticinantur abscondita. Specularios uocant, qui in corporibus leuigatis et tersis, ut sunt lucidi enses, pelues, cyathi, speculorumque diuersa genera diuinantes, curiosis consultationibus satisfaciunt, quam et Ioseph exercuisse, aut potius simulasse describitur, cum fratres argueret subripuisse scyphum, in quo consueuerat augurari. 7 Mathematici sunt, licet appellatio generaliter omnia complectatur, qui a positione stellarum, situque firmamenti, et planetarum motu, quae sint uentura coniiciunt, ut est illud: "Nostra uel aequali suspendit tempora libra Parca tenax ueri, seu nata fidelibus hora. Diuidit in Geminos concordia facta duorum, Saturnumque grauem nostro Ioue frangimus una, Nescio quod certe est, quod te mihi temperat astrum". 8 Ac si stellarum choreas applicationesque unius ad alteram constet rebus, quae ex arbitrii libertate proueniunt, quamdam necessitatis praestare originem, quorum et genethliaci, qui geneses, id est natalitias horas attendunt, imitantur errorem. Unde satyricus: "Nota mathematicis genesis tua". Iidem uero horoscopi nominantur. 9 Unde rursus: "Geminos, horoscope Varo, Producis genio". Viguit autem ista scientia et forte eam aliquatenus licuit exerceri, donec Deum natum nuntiauit stella de coelo, magosque non reprobos primitias fidei ad eum adorandum nouo et inaudito ducatu perduxit. Exinde uero penitus interdicta est. 10 Salissatores qui ex saltu membrorum, aut inopinato corporis motu, prosperum aliquid futurum autumant, uel aduersum. Sortilegi sunt, qui sub nomine fictae religionis superstiosa quadam obseruatione, rerum pollicentur euentus, quod genus sortes apostolorum et prophetarum, et diuidentium, et inspectio tabulae, quae Pythagorica appellatur, obseruatio quoque cuiusque casus in rei de qua quaeritur, significatione. 11 Augurium uero quod est in auium obseruatione, Phryges inuenisse traduntur, quod in uoce traditur aut uolatu. Est autem secundum traditionem eorum, uolatus tam alarum quam pedum: uola siquidem est pars interior palmae uel pedis. Unde apud Maronem in sexto, uolantes pro gradientibus columbae describuntur. Hoc etenim ad hominis pertinet felicitatem, si columbae gradientes dum tamen in pastu itinerantes praecedant. [1,13] Caput XIII. 1 In expeditionem missus consul Romanorum, dum nullius boni ominis sortiretur auspicium, columbas ieiunio confectas, granis sparsis triticeis in uia qua iturus erat, praeferri iussit, ut uel earum omine auspicii duritiam subleuaret. Quae cum diligentius a cibis abstinerent, eas praecipitari iussit in fluuium, ut saltem biberent: submersaeque in flumine, docuerunt consulem cum exercitu submergendum. Hic etenim secutus est euentus. 2 Apes Platonis infantuli mel labiis inferebant, singularem dulcedinem eloquentiae eius futuram praesignantes. Hiero, summus postea Siciliae magistratus, quod uirtute promeruit, a patre nobilissimo uiro expositus est, eo quod ex ancilla susceptus dehonestamentum generis uidebatur, et quasi probrosa clari sanguinis macula. Sed paruulum et indigentem opis humanae apes circa eum melle congesto, plurimis aluere diebus: et sic consilio aruspicum et regnum portendi canentium, a patre agnitus, recollectus, et diligenter institutus est. 3 Paruuli Midae cunabulis formicae grana tritici congerebant, significantes eum futurum ditissimum. Unde et res aureas ipsius attactu fieri poetae finxerunt. Sulpitio sacerdoti lapsus apex de capite, sacerdotium abstulit; occentus soricis auditus M. Fabio praefecturam. Si nugis Iberis per omnia credis, si uestem in operis tui initio a soricibus corrosam senseris, tempera ab incoeptis. 4 Si egrediens limen calcaueris, aut in uia offenderis, pedem contine. Si in procinctu agendorum aliquid damni pertuleris, differes inchoata, ne uel tota intentione frustreris, aut inutiliter impleatur. Exspecta, dum omine meliore faustam agendis horam arripias. Omnia namque sunt aliquid. Cum processeris, abscondita futurorum aues, quas "ominales" uocant, tibi praenuntiabunt. Quaenam sint istae forte interrogas? 5 Quas scilicet de natura hominum in formam auium poetae asserunt esse conuersas. Quid cornix loquatur diligenter ausculta, situmque eius sedentis, aut uolantis nullo modo contemnas. Refert etenim plurimum, a dextris sit an a sinistris, qua positione respiciat cubitum gradientis, loquax sit, an clamosa, an silens omnino, praecedat an sequatur, transeuntis exspectet aduentum, an fugiat; quoue discedat, non negligenter attende. 6 Ait namque Virgilius : "Quod nisi me quacunque nouas incidere lites Ante sinistra caua monuisset ab ilice cornix, Nec tuus hic Moeris, nec uiueret ipse Menalcas". Quamuis in eo uideatur in artem offendisse, quod cornix quam uitae seruatricem asseruit, rerum magnarum ignorat auspicia; nisi forte in ea praeter naturam fiat ostentum, quale est quod imminente bono et optato perosi imperatoris exitio, de rupe Tarpeia per urbem cornix Graeco eloquio protulit: «Bene erit. 7 Quod augur interpretatus ita exposuit: "Nuper quae sedit Tarpei culmine cornix, Est bene non potuit dicere, dixit: Erit". Sed ignosces uiro doctissimo rusticanam simplicitatem exprimenti, aut quia pauperum uita, diuitibus res uideatur exigua, qui humanum genus ut paucis seruiat, asserunt institutum. 8 Coruus uero, quem non minori diligentia obseruabis, rebus maioribus auspicatur, et usquequaque cornici praeiudicat. Porro cycnus in auguriis, ales gratissima nautis, utpote quae aquarum domestica quadam gratia familiaritatis eorumdem secreta praenouerit. An nescis apud Maronem "Bissenos laetantes aere cygnos reducem classem Aeneae, Veneris uaticinio nuntiasse? Eorum namque hilaritas non modo nautis, sed et quibusque peregrinantibus felicium euentuum gratiam spondet, nisi fortioris superetur aduentu. Aquila namque sicut rex auium est, si non alarionem excipias, que forte aquilarum species potentissima est regni sui maiestate omnium auium, si contra loquatur, fidem euacuat. 9 Potuerat apud Statium praesagio uolucrum Graecorum exercitus confortari. Sed fortior ecce aduentans per inane cohors: Amphiarao interprete, Graecorum quoque exitium, patefecit. Licet enim aquila quarumdam auium uiribus superetur, in praenuntiatione ueri nulla potentior est. Cunctis siquidem auibus excellentius uolat, et ab ipsius Iouis arcano nunquam excluditur. 10 Cumque tanto uisus acumine uigere dicatur, ut ab aethere summo pisciculos in fundo maris contueatur, et in ipsum solem, quod nulli animantium licet, figat obtutum, sensuum quidem subtilitate de Iouis gratia conscientiam ueritatis rerumque mysteria mutuatur. Quis enim falsam interpretem dicat, quem consiliorum Iouis nouit esse participem? 11 Locris aduersus Crotonienses dimicantibus, aquila dum pugnabatur superuolans uictoriam dicitur contulisse, cum pauci numero deleuerint infinitos. Hoc tamen ualidiori signo scribitur roboratum, eo quod duo iuuenes procorioris staturae, elegantioris formae, in candido habitu ab utroque latere Locros praecesserint; scilicet, ut erat communis opinio, Castor et Pollux. Omina uero huiusmodi cum geminantur potentiora sunt. 12 Dum Hiero, de quo supra, prima bella iniret, aquila ex improuiso resedit in clypeo progredientis, manu promptum regemque futurum significans. Ea die quia natus est Alexander, duae aquilae tota die praepetes supra culmen domus patris eius sederunt, omen duplicis imperii, Europae Asiaeque praeferentes. Vultures difficultatem portant, duritiam, rapacitatem, sicut habes in origine urbis condendae. Phoenix singularis felicitatis successus pollicetur, quale est, quod noua Roma, uiso phoenice, melioribus auspiciis condita est. 13 Auis picta urbi Pictauorum contulit nomen, leuitatem gentis colore et uoce praefigurans. Ardea rerum arduarum auspicium est. Ciconia quoniam auis concordiae est, concordiam inuenit, aut concordiam facit. Grus semper affert, quod expedit; unde et gruere uerbum antiquum, a quo congruere, quod proficit; et ingruere contra, quod officit. 14 Unde illud: "Bis uitibus ingruit imber". Nec tamen minores contemptui habeas, cum et pica loquax, sicut ad multa, sic ad susceptionem hospitum te faciat cautiorem. Si auis, quae uulgo dicitur albanellus, praeteruolans uiam, a sinistris feratur ad dextram, de hospitii hilaritate ne dubites: si contra, contrarium exspectabis. 15 Aues domesticae artificii huius non sunt expertes, cum galli cantus spem, iter, uel opus inchoantis promoueat. Tiberio nascituro praesignans Liuia, ouum gallinae subductum eo usque nunc suis, nunc ancillarum manibus fouit donec gallus insigniter cristatus exclusus est; unde et augeres puerum qui nasciturus erat, dixerunt regnaturum. 16 Bubonis, strygis et noctuae, semper infausta sunt omina. Noctua tamen eo quod noctis tenebris non caecatur, diligentis hominis uigilantiam signat; ut in portento, quo in hasta Hieronis, cum primum progrederetur ad bellum, noctua dicitur consedisse, significans eum futurum diligentissimum. Bubonem Dido, dum misceretur Aeneae, sensit infaustum. 17 Si accipiter quidpiamue generis huius, sub oculis proficiscentis, solitam rapinam exerceat, inter eundum rapacitas imminebit. Quod et ioculariter innuens, Naso ait: "Odimus accipitrem quia semper uiuit in armis". Regulus quoque ipse, qui et bitriscus dicitur, uera quandoque portendere non dedignatur. Minutae etiam aues, aduentu suo uel recessu, significant familiam nunc minui, nunc augeri. 18 Omnium uero uolatus quanto serenior, tanto laudabilior est. Unde Melampo, augur praenominatus conqueritur, stragem Graecorum coniiciens ex uolatu, "Vides ut nulla serenos Ales agat cursus". A bestiis quoque uiarum tuarum euentus scrutaberis. Leporis timebis occursum, si tamen euaserit. Est enim procul dubio longe commodior in mensa, quam in uia. 19 Lupo obuio congratulaberis: boni siquidem nuntius est, licet solo uisu nocere soleat, ei quem ante praeuiderit, uocemque praecludere. Iuxta illud: "Vox iugit ipsa, lupi Maerim uidere priores". Hiero Siculus litteratorio insistens studio, inter coaequales stylo operam dabat, eique lupus in turba puerorum repente conspectus, tabellam eripuit, successus hominis firmans, inaudita forma prodigii. Quid multa? 20 lupi efficaciam non negabit, quisquis Romanorum genus lupino lacte non ambigit educatum. Unde plerumque quod in eis dulcius est, adhuc lupinum saporem retinet; primique eorum fidem, quam a matre lupa didicerant, sibi inuicem seruarunt, eademque quadam lege naturae manauit ad posteros. Ouibus gratanter obuiam gradieris, dum capram uites, cui alludens poeta ait: "Occursare capro, cornu ferit ille, caueto". 21 Bobus triturantibus, libentius tamen arantibus, obuiabis. Nec displiceat si uiam ruperint, quia mora itineris hospitii gratia compensabitur. Mulus infaustus est, asinus inutilis; etsi utilissimi sint, ad perferenda onera. Equus quandoque bonus est; sed in eo nihil utilius, quam quod humanis usibus seruit. Habet uero iurgiorum et pugnae significationem. 22 Interdum tamen ex colore et uisu mitigatur. Unde apud Virgilium, uisis albis equis, apparente Italia, senior Anchises exclamat: "Bellum, o bellum, terra hospita, portas". Ceruum, capreolum, aprumque siluestrem, onagrum et caetera huius generis, malo prandenti apponas, quam uianti opponas. 23 Aeneas ceruis pro nauium numero fusis, omen quod contrarium uidebatur, ad se sociorumque fortunam, uirtute retorsit. Canis sequipeda commodissimus est: cuius, si uera est Hebraeorum traditio, nec angelus ipse Tobiae socius aspernatus est comitatum. Quid quod Cyrus scelere aui expositus in siluis ut periret, caniculae uberibus regnum adeptus est Persarum. 24 Locusta etsi minimum possit, itinerantium tamen praepedit uota; ex eo forte sic dicta, quod loco stare faciat gradientes Econtra cicada uiatoris promouet gressum, et initiatorum amoenat exitum. Aranea dum a superioribus filum ducit, spem uenturae pecuniae uidetu afferre. Obuius bufo futuros successus denuntiat, mihi tamen uel solo uisu molestus est. 25 Verumtamen omine illo nihil potentius, nihil efficacius est, nihil mortalium unquam inuenies, quod euidentius exprimat ueritatem. Porro si artem diligenter exsequeris, conditionem eius, et dona naturae, situm, gestum, motumque corporis, sensumque sermonis, tota mentis intentione notabis. Sacerdotum obuium aliumue religiosum, dicunt esse infaustum. 26 Ego quoque perniciosum credo, non modo sacerdotibus, sed et uiris sapientibus contraire. Melius quoque est obuiare genti seruorum, quam his qui summa sunt praediti potestate. Feminam quoque, quae capite discooperto incedit, infelicem crede: nisi, ut apud Plinium legitur, publica sit, aut plurium libidini pateat prostituta. 27 Nec expedit illi occurrere, quae "amoto uelo, caput suum deturpare non erubescit". Ab his quae primo audiens inter operis cuiusque auspicia, quid sequatur praenosces. "Hinc Deus incumbens baculo quem dextra gerebat, Omina principiis, dixit, inesse solent. Auditas uoces timida perpendimus aure. Et primam uisam consulit augur auem". 28 Ea siquidem futurorum praenostica sunt. Petilius consul Romanus oppugnans castrum in Sicilia, cui nomen Letum erat, cum milites accingerentur ad pugnam, ait: «Ego hodie Letum capiam.» Casuque sic accidit, cum ipse eadem die fuerit interemptus. Alius quoque consul cum a senatu destinaretur ad expugnandum regem Persarum, a filia quam in ostio domus flentem obuiam habuit, causam quaesiuit; cumque illa responderet, Persam periisse, (sic enim catulus qui forte perierat, dicebatur) profectus in expeditionem triumphum non inuenit, eo quod rex Persarum perierat, quando filia consulis catulum flebat amissum. 29 Ab ipsis etiam elementis, aut temporis qualitate, rerum frequenter trahuntur auspicia. Fortunae duritiam, gratia roris, aut modestus imber emollit. Roscidum quippe, et suppluuiale tempus, aerque sudus, dum operis cuiusque incunctanter ortum prosequitur, creditur eiusdem fortunare processum. Cum Fortuna quae Phrygios exsules liuenti oculo diu perstrinxerat, tandem benignius, quasi de specula gratiae, respexisset, "Olli caeruleus supra caput astitit imber". 30 Venus naufrago filio, apud Didonem hospitium praeparans, eumdem fido Achate comitatum, dum in reginae gratiam introduceret, caua nube obtexit. Tonitrua quoque uarias habent significationes. Si enim aflerant quamcunque fulminis laesionem, infausta sunt. Unde illud: "Saepe malum hoc nobis (si mens non laeua fuisset) De coelo tactas memini praedicere quercus". 31 In his autem et illud perpenditur, an semita una descenderit, an multifaria aeris ruptione diffusos sparserit ignes. Hoc equidem semper tristius est. Dum Caius Caesar ciuili bello patriae immineret, quam fulminosus aer exstiterit, quot habuerit igneos turbines, quot trabes emiserit, nec ueteres historiae sufficiunt enarrare : "Et tunc ignota obscurae uiderunt sidera noctes". 32 Si uero fulminis careat tempestate, si laeuum sonet, deorum creditur nuntiare fauorem. Aeneas Iouem a sinistris tonantem audiens, se eum praemissis sacrificiis opinatur habere propitium. Sed qualitercunque ista se habeant, innatum timorem hominum poterit mitigare, quod nemo sentiet fulminis ictum, si ante tonitrui sonum audierit, aut praeuiderit coruscationem. 33 Tiberius Caesar, turbatiore coelo, lauream coronam gestabat in capite, quia hoc genus frondis fulmine negatur afflari. Tonitrua siquidem timidissime et uehementer semper exhorruit. Est tamen quod procul dubio longe tutiorem facit hominem, si fidem crucis seruet in pectore, iustitiam fidei gestet in capite, et salutiferum signum fidei manus innocens figat in fronte, illum semper prae mente habens, qui cultoribus suis, omnem mundi timorem excutiens, ait: "A signis coeli ne timueritis, quae timent gentes, quia ego uobiscum Dominus Deus uester". Haec quoque uerba inter tonandum uel audita uel dicta, scribuntur a quibusdam noxam fulminis amouisse. 34 Nihil autem est, quod imminentibus signis, ita totum concutiat hominem, sicut mens sibi conscia iniquitatis, et quae scelerum suorum poenam, ad singula timet exposci. Unde ethicus de criminosis: "Hi sunt qui trepidant, et ad omnia fulgura pallent". Econtra iustus confidit ut leo. Et illud: Non contristabit iustum, quidquid ei acciderit. Fulgor equidem igneus si urendo non noceat, celebritatis gloriam affert. 35 Neque quia non urit, igneus non est; si tamen in hoc Plato recipitur. «Duae sunt, inquit ille, ut opinor, uirtutes ignis: altera edax et peremptoria; altera mulcebris et innoxio lumine.» Posteriorem asserit operatricem uisus, et in superioribus uim suam maxime exercere. Ascanium fatalis exsilii cum patre discrimina subeuntem, ignis de coelo quasi succenso capite illustrauit, pronuntians ei deberi felicitatem exsilii, ipsumque futurum in gentem magnam. 36 Alexandri Macedonis et Octauiani Augusti, sub ipso eorum ortu claritas ignis miraculo declarata est. Proficiscentem expeditionem, dum egreditur, prosequens uentus successuum spe fortunat; dum in hostes uexilla feruntur, aeris testimonio uexilla triumphabunt. Si uero patriae imminent, iustissimum metum incutiunt. 37 Terra quoque ipsa mysteriorum conscia est, sed grauia omina frequentius portat, eo quod fundata super stabilitatem suam, mauult quiescere quam moueri. Cum ergo mugitus eius auditur, amaris euentibus condolet, et quo affectu suis compatiatur alumnis, uocis suae tristitia protestatur. Magna siquidem et pia parens omnium est. Studuerat haec ab amplexu hospitis arcere Phoenissam, sed quia conciliatrix hospitii Venus iam praeualuerat, tacta dolore cordis intrinsecus mugiit, quoniam ei mugitus pro gemitu est. 38 Haec eadem quoties tremit, filiis suis praeuidet aliquid metuendum, nisi forte parturiendo laboret. Tunc uero uel omnino facit abortum, aut inutilem fetum parit, quia ut multum, "saepe cum Parturiunt montes, procedit ridiculus mus". Haec sunt quibus totam uigilantiam suam uideas accommodare quam plurimos. Caetera de genere hoc adeo sunt multa, "loquacem Ut lassare queant Fabium". quibus quaecunque domus institerit, eam nec ab ipsa salute arbitror posse saluari.