[1,8,0] Caput VIII. [1,8,1] Eum uero adhuc aliqui pro parte imitantur, etsi foeditate illius nemo dignetur inuolui, cum gratiam suam histrionibus et mimis multi prostituant, et in exhibenda malitia eorum caeca quadam et contemptibili magnificentia, non tam mirabiles quam miserabiles faciunt sumptus. Illa tamen aetas (ut sic interim dicam) honestiores habuit histriones, si tamen aliquo modo honestum est, quod omni homine libero comprobatur indignum. [1,8,2] Nec tamen histrionem assero turpiter in arte sua uersari, etsi indubitanter turpe sit esse histrionem. Et quidem histriones erant, qui gestu corporis arteque uerborum, et modulatione uocis, factas aut fictas historias, sub aspectu publico referebant, quos apud Plautum inuenis et Menandrum, et quibus ars nostri Terentii innotescit. [1,8,3] Porro comicis et tragicis abeuntibus, cum omnia leuitas occupauerit, clientes eorum, comoedi uidelicet et tragoedi, exterminati sunt. Sed eos in seruili conditione duntaxat plerumque reperies. Quis uero eorum usus exstiterit, poetica docens aperit: "Aut prodesse uolunt, aut delectare poetae, Aut iucunda simul et idonea dicere uitae". [1,8,4] At nostra aetas prolapsa ad fabulas, et quaeuis inania, non modo aures et cor prostituit uanitati, sed oculorum et aurium uoluptate, suam mulcet desidiam, luxuriam ascendit, conquirens undique fomenta uitiorum. Nonne piger desidiam instruit, et somnos prouocat instrumentorum suauitate, aut uocum modulis, hilaritate canentium, aut fabulantium gratia, siue quod turpius est, ebrietate uel crapula? Artem utique elegantiorem docuit Flaccus: "Ter uncti, Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto". [1,8,5] Ait quoque concionator: «Dulcis est somnus operanti, siue parum, siue multum comedat.» Exercitatio siquidem parit et alit quietis gratiam, quae otii continuatione, et quodam inertiae suae marcore perimitur. Utique in desideriis est omnis otiosus, cum et otiositas inimica sit animae, et de domicilio eius omnia studia uirtutis eliminet. [1,8,6] Clamat ethicus: "Cernis ut ignauum corrumpant otia corpus, Et capiant uitium, ni moueantur, aquae"? Quod? inquis. Audi. Disces si eidem credideris. Quaeritur "Aegisthus quare sit factus adulter Causa est in promptu: Desidiosus erat". Litteratissimi ergo uiri consilium est; ut hostis te semper inueniat occupatum, quo uariis tentationibus eius, occupationum tuarum clypeos tam feliciter, quam prudenter opponas. "Vitanda est, inquit ethicus, improba Siren Desidia". (OVID.) At eam nostris prorogant histriones. [1,8,7] Exoccupatis etenim mentibus subrepunt taedia, seseque non sustinerent, si non alicuius uoluptatis solatio mulcerentur. Admissa sunt ergo spectacula et infinita tirocinia uanitatis, quibus qui omnino otiari non possunt, perniciosius occupentur. Satius enim fuerat otiari, quam turpiter occupari. Hinc mimi, salii uel saliares, balatrones, aemiliani, gladiatores, palaestritae, gignadii, praestigiatores, malefici quoque multi, et tota ioculatorum scena procedit. [1,8,8] Quorum adeo error inualuit, ut a praeclaris domibus non arceantur, etiam illi qui obscenis partibus corporis, oculis omnium eam ingerunt turpitudinem, quam erubescat uidere uel cynicus. Quodque magis mirere, nec tunc eiiciuntur, quando tumultuantes inferius crebro sonitu aerem foedant, et turpiter inclusum, turpius produnt. [1,8,9] Nunquid tibi uidetur sapiens, qui oculos uel aures istis expandit? Quis tamen libenter non uideat et rideat, cum praestigiatoris lotio perfusi ars deletur, et oculis, quos malitia sua praestrinxerat, uidendi facultas reparatur? Iucundum quidem est, et ab honesto non recedit, uirum probum quandoque modesta hilaritate mulceri, sed ignominiosum est grauitatem huiuscemodi lasciuia frequenter resolui. [1,8,10] «Auerte, inquit homo cui de regni maiestate multa licebant, oculos meos, ne uideant uanitatem:» sciens utique uerum esse quod alius ingemiscit: quia oculus meus depraedatus est animam meam. [1,8,11] Verumtamen quid in singulis prosit uel deceat, animus sapientis aduertit, nec apologos refugit, aut narrationes, aut quaecunque spectacula, dum uirtutis, aut honestae utilitatis habeant instrumentum. Sacrae quidem communionis gratiam histrionibus et mimis, dum in malitia perseuerant, ex auctoritate Patrum non ambigis esse praeclusam. [1,8,12] Unde quid fautoribus eorum immineat colligis, si facientes et consentientes pari poena recolis esse plectendos. «Qui donant, inquit, histrionibus, quare donant?» Hoc utique in illis fouent, in quo nequissimi sunt. Nempe qui nequitiam fouet, estne bonus? Cum uero omnium istorum sit odibilis, illorum tamen qui minus nocent, malitia tolerabilior est.