[1,7,0] Caput VII. [1,7,1] 1 Augusto tympanizante in coena, a quodam milite probrose dictum est: «Videsne ut cinaedus orbem digito temperet?» Cuius ille uerbi percussus amaritudine, os, manus, et animum in aeuum ab huiusmodi leuitate suspendit; habuitque semper gratiam exprobranti. Sed longe secus Nero, non imperatorum, sed hominum foedissimus, qui adeo scribitur captus amoenitate uocis, ut non modo pomis cibisque nocentibus abstineret, sed eius gratia conseruandae, frequenti clysterio uomituque purgaretur, plumbeamque cartellam supino uentre, mandato physicorum, saepius et diutius sustineret. [1,7,2] 2 Adeo uero delectabatur in cantu, ut nec theatro, terraemotu concusso, cum semel coeperat, egrederetur, antequam inchoata finiret. Nec quemquam egredi eo cantante licitum erat. Unde plerique affecti taedio audiendi, simulato funere elati sunt. Milites quoque, nisi alio uerba pronuntiante, non appellabat; nec agebat quidquam serio iocoue, quin phonascus astaret, qui eum suis arteriis parcere hortaretur. [1,7,3] 3 Instrumentorum quoque curiosissimus erat, ut eorum peritiam aliis inuideret, adeo ut publico testimonio se citharoedum principem gauderet appellari. Unde illud: "Citharaedo principe natus Nobilis. Haec ultra nobis quid erit nisi ludus?" In tanta quoque mole imperii omnem perosus est grauitatem. [1,7,4] 4 Philosophiam persequens quasi maiestatis imperii inimicam, et nobiliora ingenia ueritus, se consiliis subdidit histrionum, quorum ipse non erubuit turpitudinem exercere. Hinc illud: "Quod non dant proceres, dabit histrio". Cum uero esset omnium auarissimus, adeo ut nulli quodcunque officium delegaret, quin prosequeretur: «Nosti quid mihi opus sit;» aut illud subiiceret: «Qui omnibus praeest, omnibus indiget :» tamen histrionibus et mimis pecunias infinitas erogare non grauabatur; singulos, prout quisque placuerat, amplissimae dignitatis nomine subornabat, alios patricios, alios senatores dicens. [1,7,5] 5 Hos illustrium spectabiliumue nominibus illustrabat.