LIBER TERTIUS. CAPUT I. Quomodo Porphyrium legi oporteat, et alios auctores. 1 Equidem ex animi mei sententia, sic omnem librum legi oportet, ut quam facillime potest, eorum, quae scribuntur, habeatur cognitio Non enim occasio quaerenda est ingerendae difficultatis, sed ubique facilitas generanda. Quem morem secutum recolo Peripateticum palatinum. Inde est, ut opinor, quod se ad puerilem de generibus et speciebus, ut pace suorum loquar, inclinauit opinionem: malens instruere et promouere suos in puerilibus, quam in grauitate philosophorum esse obscurior. Faciebat enim studiosissime, quod in omnibus praecipit fieri Augustinus, id est «rerum intellectui seruiebat. 2 » Itaque sic Porphyrius legendus est, ut sermonum, de quibus agitur, significatio teneatur, et ex ipsa superficie habeatur sensus uerborum; sic enim satis introductorius erit, et facili breuitate conspicuus. Sufficiat ergo introducendo nosse, quia nomen generis multiplex est, et a prima institutione significat generationis principium, id est parentem a quo, uel locum in quo quis genitus est. Unde Polynices ab Adrasto genus interrogatus, ait utrumque complectens, Cadmus origo patrum, tellus Mauortia Thebae. Deinde hinc translatum est, ad significandum id quod de differentibus specie in quid praedicatur. Item et species multipliciter dicitur; nam ab institutione formam significat, quae in lineamentis membrorum consistit: unde et speciosus, idem est formoso. 3 Hinc autem sumptum est, ad significationem eius, quod, inquit, de differentibus numero praedicatur. Unde constat nomina haec, non esse secundae impositionis, sed cum primae sint, ex translatione deuocari ad aliam significationem. Quod quia non ornatus, sed necessitatis causa, contingit, aequiuocationi comparatur. 4 Tertiam eiusdem apponit Boetius significationem, dicens, formam substantialem speciei, puta humanitatem, hominis speciem appellari. Sed hanc subtilem speciem nominat, et ex industria asserit, a Porphyrio praetermissam, ne nimia grauitate introducendorum animos retardaret. Quid ergo sibi uoluit qui non modo hanc contra consilium auctoris, sed quidquid aliud excogitari potest, adiiciunt? 5 Hoc credo appetunt, ut uideantur multa scire et benedixisse, cum id egerint, ut minus fuerint intellecti. Idem fiat in differentia, proprio et accidente. Vocabulorum simpliciter aperiantur significationes, apprehendatur illa, quae proposito congruit, per descriptiones certissimas, deinde singulorum sequantur diuisiones. 6 Postremo differentiae singulorum ad singula, sicut occurrunt, in superficie assignentur: et Porphyrium perlegisti. 7 Littera enim suauiter excutienda est, et non more captiuorum acerbe torquenda, donec restituat quod non accepit. Porro austerus nimis et durus magister est, tollens quod positum non est, et metens quod non est seminatum, qui Porphyrium cogit soluere, quod omnes philosophi acceperunt; cui satisfactum non est, nisi libellus doceat, quidquid alicubi scriptum inuenitur. 8 Plane ueritas est amica simplicitati; et «qui indebitum exigit, quod debitum erat accipere, saepissime demeretur.» Quidquid autem litterae facies indicat, lector fidelis et prudens interim ueneretur ut sacrosanctum, donec ei alio docente, aut Domino reuelante, ueritas plenius et familiarius innotescat. Quod enim unus fideliter et utiliter docet, alter aeque fideliter et utiliter dedocet. 9 Siquidem recte docentis officium pro ratione temporis et personae, quod cuique nouerit expedire, dispensat. Nam Porphyrius, corpus asserit esse genus hominis, quoniam et animalis. Aristoteles autem hoc dedocet, et eorum purgat errorem, qui genus secundum quid opinantur de specie praedicari; non enim secundum quid de specie praedicatur. 10 Ex quo palam est, uisibile aut sensibile, non esse genus animalis, praedicantur enim secundum quid, id est secundum corpus, non animam: quare, inquit, corpus non erit genus animalis, eo quod pars est. Nullo enim modo pars de toto praedicatur: ita quidem, si locutio propria; nam in figuratis nihil prohibet. Tradunt utique grammatici, tropum locutionis esse, qui Synecdoche appellatur, et nomen totius, parti, et itidem partis nomen, toti attribuit; res enim, dignioris aut notioris partis, plerumque suscipit nomen. Unde homo, qui ex anima constat et corpore, et sicut Cicero, Apuleius, et quod maius est, Hieronymus, Augustinus et multi alii, tam nostrorum quam gentilium, testantur, non magis est corpus quam anima, sed quodammodo minus corporis censetur nomine secundum publicum usum, quoniam pars illa euidentior est, et sensibus notior; aeque tamen uerum est, sed a solis philosophis recipitur, ipsum esse animam. 11 Nec tamen ob hoc, esse incorporeum sequitur; quoniam, ut aiebat Abaelardus, negatio uehementior est. Figuratiuae quoque locutionis progressum inhibebat; eo quod figuras non licet extendere, quae ipsae non recipiuntur, nisi cum expedit. Nullum autem genus figuraliter aut translatiue, de specie praedicatur, semper enim, et proprie uerum est de omni eo, cuius est genus. 12 Si quid autem, non modo in Porphyrio, sed in quauis scripturarum, intellectu difficilius occurrit, non statim deterreat legentem, aut audientem, sed praecedat; quia se inuicem interpretantur auctores, et singulae scripturae, uicissim sunt indices aliarum, unde legentem, plurima, aut nulla, aut paucissima latent. CAPUT II. De categoriarum utilitate et instrumentis. 1 Categoriarum liber Aristotelis, elementarius est, et accedentis ad logicam quodammodo infantiam excipit; tractat enim de sermonibus incomplexis, in eo quod rerum significatiui sunt, quo nihil prius est apud dialecticum. Praemittit autem de aequiuocis, uniuocis et denominatiuis, quoniam eorum notitia definienti, diuidenti et colligenti plurimum necessaria est. 2 Siquidem aequiuocatio multos inducit errores, si lateat, et negotiantes impedit, si unus nesciat quo ferat alius intellectum. Manifestato autem, ut ait Aristoteles, quot modis dicatur, et ad quid ferens ponat, ridiculosus uidebitur interrogans, si non ad hoc sermonem faciat. Utilis autem et ad non paralogizari, et ad paralogizare. Scientes enim quoties dicitur, non paralogizabimur; sed sciemus si non ad idem sermonem faciat, qui interrogat, et ipsi interrogantes, poterimus paralogizare, semper quidem, si eorum quae multipliciter dicuntur, alia fuerint uera, alia falsa: nisi et his qui respondet nouerit quoties dicitur. 3 Uniuocorum quoque et denominatiuorum, adeo necessaria est cognitio, ut haec tria scilicet aequiuoca, uniuoca et denominatiua, asserat Isidorus categoriarum instrumenta; siquidem, quaecunque praedicantur, aut aequiuoce, aut uniuoce, aut denominatiue, suis applicantur subiectis. Aequiuoce quidem, si non eodem sensu; uniuoce, si eodem; denominatiue, si non prorsus eodem, nec prorsus alio, sed adiacente sibi uicinitate quadam intellectu uerborum, sicut manente conformitate uocum. 4 Sic a bonitate bonus, a fortitudine fortis dicitur, ut ex ipsa uerborum forma perpendatur quodammodo adiacens intellectus. Unde ex opinione plurium, idem principaliter significant denominatiua, et ea, a quibus denominantur; sed consignificatione diuersa aiebat Bernardus Carnotensis, quia albedo significat uirginem incorruptam; albet, eamdem introeuntem thalamum aut cubantem in toro; album uero, eamdem, sed corruptam. 5 Hoc quidem quoniam albedo, ex assertione eius, simpliciter, et sine omni participatione subiecti, ipsam significat qualitatem; uidelicet coloris speciem, disgregatiuam uisus. Albet autem, eamdem principaliter, etsi participationem personae admittat. Si enim illud excutias, quod uerbum hoc, pro substantia significat, qualitas albedinis occurret, sed in accidentibus uerbi, personam reperies. Album uero, eamdem significat qualitatem, sed infusam commistamque substantiae, et iam quodammodo magis corruptam. 6 Siquidem nomen ipsum pro substantia subiectum albedinis, pro qualitate, significat colorem albentis subiecti. Videbatur etiam sibi tam de Aristotele, quam de multorum auctoritatibus niti. Ait enim, album nihil aliud significat quam qualitatem. Multa quoque proferebat, undique conquisita, quibus persuadere nitebatur, res interdum pure, interdum adiacenter praedicari, et ad hoc denominatiuorum scientiam perutilem asserebat. 7 Habet haec opinio, sicut impugnatores, sic defensores suos. Mihi pro minimo est ad nomen in talibus disputare, cum intelligentiam dictorum sumendam nouerim ex causis dicendi. Nec sic memoratas Aristotelis, aliorumue auctoritates interpretandas arbitror, ut trahatur istuc, quidquid alicubi dictum reperitur. Nam apud eumdem motus de animali, uigilatio de bipede, astruitur praedicari: et sic plura. 8 Alioquin analyticorum exempla, non recte procederent, et apud eumdem: quod si caecitas et caecum esse, idem essent, de eodem praedicarentur. Nunc autem homo, caecus dicitur; caecitas uero, minime. Non est itaque ex leui occasione uerbi, menti auctorum praeiudicandum, quae ex circumstantia sermonis pensanda est. 9 Non enim omnis dictio semper eodem formatur schemate. Plane denominatiua, non eumdem his a quibus denominantur, intellectum significant, nec in eamdem rem descendit animus his auditis, nec eorumdem appellatiua sunt; a se enim inuicem plerumque remouentur, et ad ea sequitur contradictio. Interdum tamen se patienter admittunt, et de eodem simul, uel de se inuicem praedicantur denominatiue coniugata. 10 Nam et bonitas bona, una unitas dicitur. Regulare tamen est, ut ad ea sequatur contradictio, quod tamen ex causa consignificationis magis, quam significationis asserunt euenire. Et hoc quidem probabiliter: an satis uere, diiudicent periti. Nam ad ea, quae idem significant, ex causa significationis duntaxat, sequitur contradictio. 11 Singularis enim numerus positus eiusdem nominis pluralem tollit, ut si quid homo est. Illud homines non est. Nihil equidem refert, unde proueniat, cum eo tendat dialectices tota intentio, ut sermonum uim aperiat, et ex eorum praedicatione, examinandi ueri et statuendi, scientiam assequatur. Hoc agit, siue diuidat, siue definiat, siue colligat, siue ea, quae fuerint collecta, resoluat. Ergo denominatiua, significant quodam modo qualia ex aliquibus, illa uero, a quibus denominantur, notant a quibus qualia. 12 Nam fortitudo significat, ex quo quis fortis; fortis autem, qualis quis ex fortitudine: unde et fortitudinis dicitur nomen, non ut cuius, sed ut ex quo; indicat enim causam. Hinc est illud Gregorii: «Angelus nomen officii est, non naturae,» siquidem ex officio est, sed personae, significatque, ut dictum est, quodammodo quale quid illo ministret officio. 13 Plura sunt ad hunc modum, ut consul, dignitatis; studiosus, uirtutis: Platonicus, Socraticus, professionum sunt nomina; praedictas itaque res significant. Ex quo liquet quoniam significare, sicut et praedicare, multipliciter dicitur; sed quis modus familiarissimus sit, discernere palam est. Inde est quod iustus, et similia, passim apud auctores, nec dicuntur iustum, nunc iustitiam significare, uel praedicare. 14 Sed aut omnino non conuertitur, aut rarissime inuenitur; si tamen hoc alicubi, quod iustitia iustum significet, aut praedicet. Boetius autem in libro De Trinitate: «Cum, inquit, dico Deus iustus est, qualitatem uideor praedicare; sed praedico substantiam, imo, eam quae est supra substantiam.» Quare, inquam, qualitatem uidebitur praedicare, si hoc nomen iustus non praedicet qualitatem. 15 Tale est illud Aristotelis, qualitatem significant, ut album; quantitatem, ut bicubitum. Sic utique quia dantur a qualitate uel quantitate, ita et qualitatem praedicant, quam apposita demonstrant inesse subiectis: interdum dicuntur significare qualia, quoniam appositione sua declarant qualia sint subiecta. Sed haec a se, si sit benignus interpres, non multum distant, etsi audito albus intelligatur in quo albedo; cum autem albedo dicitur, non intelligatur in quo talis color, sed potius color faciens tale. 16 Illud uero quod audita uoce concipit intellectus, ipsius familiarissima significatio est. CAPUT III. Quae sit praedicamentorum conceptio, et quibus contenta sit sobrietas philosophantium. 1 Quia ergo aut aequiuoce, aut uniuoce, aut denominatiue, ut sequantur indifferentiae rationem, singula praedicantur; ipsaque praedicatio quaedam ratiocinandi materia est, praedicamentorum praemissa sunt instrumenta, quae negotiantium ex arte operam impediunt, aut promouent, aut procurant; nam multiuoca, et diuersiuoca, quae Boetius adiicit, magis ad grammaticam pertinent. 2 Multiuoca autem sunt, cum in eiusdem rei intellectum et nominationem, plura uerba concurrunt: ut ensis, mucro, gladius. Diuersiuoca, quae sensu et uoce diuersa sunt: ut homo, lapis. Rationem uero indifferentiae, quam semper approbamus, liber iste commendat prae caeteris, etsi ubique diligenter inspicienti, manifesta sit. Agit enim nunc de significantibus, nunc de significatis, aliorumque doctrinam facit nominibus aliorum. Sunt qui librum istum, quoniam elementarius est, inutilem fere dicunt, et satis esse putant ad persuadendum, se, in dialectica disciplina et apodictica, esse perfectos, si contempserint uel ignorauerint illa, quae in primo commento super Porphyrium, antequam artis aliquid attingatur, docet Boetius praelegenda. 3 Longe mihi alia mens est, nec uideo quomodo, sine isto, quis magis possit esse logicus, quam sine litteris litteratus. Hinc enim quid in rebus singulare, quid uniuersale, quid substantia, quid accidens, quid in sermonibus aequiuoce, quid uniuoce, quid denominatiue dicatur, conspicuum est. Hinc incomplexorum significatio innotescit, hinc rectissime inuestigationis docetur modus, hinc ad notitiae perfectionem prima et dilucida patet uia. 4 Siquidem ad habendam perfectam cuiusque rei notitiam, Peripateticae disciplinae, quae in inuestigatione ueri laborat, prae caeteris uidentur ista sufficere. Primo quidem nosse de aliquo an sit; deinde, quid, quale, quantum, ad aliquid, ubi, quando sit, quomodo situm, quid habeat, faciat, patiatur. 5 Nouissima speculatio est in singulis quare sit; et quae iam non modo ad angelicam perfectionem, sed ad diuinae maiestatis praerogatiuam accedit; ei namque soli rerum omnium causa innotuit cuius uoluntas omnium primaeua causa est, et qui quatenus uoluit, singulis, cur ita sit, uoluit reuelare: «Omnia namque ad plenum nosse, diuina; in nullo labi, angelica; in plurimis bene sentire, humana perfectio est. 6 » Cumulus itaque scientiae, in hoc duodenario solidatur. Inuestigatio philosophica, undenarii sobrietate contenta est; et, si ultra progreditur, profectum suum gratiae ex magna parte ascribit. Nam pulsantibus aperit gratia, et uoluntatem suam, quae originalis omnium causa est, reuelat Dominus his, qui ex toto corde quaerunt eam. Porro logicus decem institutionis suae elementa cognoscit, et cum in his plene fuerit educatus, in parte contradictionis aduersarium pergit ex intentione plenius conuincere. 7 Hae ergo, quae dicuntur naturales, et quodammodo elementares sunt, praeiacent quaestiones, scilicet, quid, quantum, quale, etc. 8 Et exinde, cum in his gymnosophistae fuerint instituti, contradictionem formant, eamque, ut dici solet, in arcto campo distrahentes, ad reprimendam partem oppositam, rationis suae nituntur aculeis, tendit enim quisque euacuare, quod apud alium statutum est. Sed quia naturalium prima est inquisitio, in ipsa primo decem praedicamenta formata sunt, excogitatique sermones, quibus de his, quae primo occurrunt sensui aut intellectui, qualia sint corpora aut spiritus, quid, quantum et quale esset, aut secundum caeteras quaestiones naturaliter procedentes, declaretur unumquidque eorum. 9 Unde et praedicamenta dicta sunt, siue in sermonibus, siue in rebus, decem genera praedicabilium, quae sic ad singulares indiuiduasque substantias applicentur, quae de ipsis iudicent quid sint, quantum, quale, ad aliquid, ubi, quando, situm, quid habeant, faciant aut patiantur. Primum itaque praedicamentum est in his, quae de aliqua substantiarum indicant quid sint. Secundum in his quae quantum, tertium ad aliquid, quartum quale, quintum ubi, sextum quando, septimum situm esse, octauum habere, nonum facere, decimum pati. 10 Et haec quidem sic multiplicata sunt, quoniam apud philosophos maxime uigebat speculatio corporalium, cum ante Zenonem, aut nullus, aut pauci admodum, aliquid de anima, aut spiritibus incorporeis recte senserint. Hic enim est, sicut Hieronymus auctor est, qui immortalitatem tradidit, animarum. Utique situm esse, et quaedam alia, uix congrue poterunt spiritibus applicari, quoniam haec praedicamenta, pro parte corporibus praecipue addicta sunt. 11 Prima itaque contemplatio, et quodammodo naturaliter philosophantium, uersatur in speculatione substantiarum, sequens autem, mathematica est, imitaturque naturam. Unde mathemathicus ab antiquis dictus est «simia naturalium philosophorum.» Sicut enim naturae scrutator, inquirit de Cleonte, aut Callia, quid sit, aut qualis, aut quantus, sic mathematicus, cum substantiam eius abstraxerit, inquirit de ea quid sit, aut qualis, aut quanta, et deinceps, naturalium more philosophorum, ad ulteriora progreditur. 12 Sed apud eos, qui purioris philosophiae uigent acumine, pridem receptum est, secundae mathesi locum non esse, ne philosophicus labor procedat in infinitum, et semper uagetur inquisitio, quae semper tendit ad finem. Utique iam spoliatus omnino amplius nudari non potest, et siue formam a materia abstraxeris, siue materiam subduxeris formae, superfluus erit exinde labor, aut circumstantiis et proprietatibus, quas non admittit, uestire formam, aut quas illa non habet, spoliare materiam. 13 Ergo quidquid ultra tentatur, non constitutio naturae, sed figmentum animi est, subtilitate mathematica laborantis. Cum enim quaeritur quid est albedo, et respondetur color talis, quidquid ei ad subsistentiae discretionem adiicitur, aut effectum redolet, et sic substantiae obnoxium est, aut potestatem sapit, cuius forte operatio nondum est. 14 Quod si processerit inquisitio, ut quaeratur quanta, aut ubi sit ad corporalium diuerticula fugiendum est. Unde pauciores illos credo peragrasse philosophos, qui naturae arbitrio mathematicum per omnia coaequant: opinantes in aliis inueniri haec genera praedicamentorum, quae in corporibus et spiritibus manifesta sunt. Omnia ergo genera speciesque substantiarum, et qualitatum, aliorumque, primo ingerunt praedicamento, quoniam appositione generis speciei primae satisfit quaestioni, id est declaratur de aliquo quid ipsum sit. 15 Deinde pro genere quaestionum sequentia disponunt. Hoc quidem ab Aristotele uidetur alienum, ait enim: manifestum quoniam quidquid est, significat quandoque quidem substantiam, quandoque autem quale, quandoque aliquid aliorum praedicamentorum; nam, quando posito homine, dixerit ipsum hominem esse uel animal, et quid est dicit, et substantiam significat. Quando uero posito albo colore, quod positum est, dixerit colorem esse, quid est, dicit, et quale, significat. 16 Sic posita cubitali magnitudine, si dixerit eam esse magnitudinem, quid est, dicit, et quantum significat. Similiter autem et in aliis, unumquodque enim talium, siue idem de eodem dicatur, siue genus, de hoc quid est significat; quando autem de alio, non quid est significat, sed quantum, aut quale, aut aliquid aliorum praedicamentorum. Equidem non hic uidetur auctor exprimere, quod in eodem praedicamento, etsi eumdem modum habeant praedicandi, sint omnia genera, aut quod nouem genera accidentalium rerum non praedicentur de substantiis, aut quod eodem modo praedicentur de subiectis et de contentis suis. 17 Isidorus, Alcuinus, et quidam alii sapientum, omnia alia de primis substantiis asserunt praedicari, et sententiam plenissimam decem praedicamentorum absolutione perficiunt, ut in hoc eorum patet exemplo: «Augustinus, magnus orator, filius illius, stans in templo, hodie infulatus, disputando fatigatur.» Perfecta enim sententia est, et subiecti, id est illius de quo agitur, substantiam, qualitatem et quantitatem, cum caeteris, indicat; etsi forte minus proprium dederit quantitatis exemplum. 18 Utique sicut primam substantiam, suis informatam accidentibus, parens omnium natura creauit, sic et singularia accidentia, quibus eadem informatur, substantiis singularibus concreauit. Ea uero quae intelliguntur a singularibus abstracta, qualia sunt secundae substantiae, ut dictum est, quaedam ex ratione probabili, animi figmenta sunt. 19 Et quidem sicut in substantiis hae primae dicuntur, quae reuera substantiae sunt, et singularitate essentiae accidentibus subiacent; illae uero secundae, quae ex conformitate singularium intellectu non casso concipiuntur; sic et primae, ratione proportionis, possunt dici quantitates et qualitates, quae primis singulariter insunt, et secundae quantitates, et sic in aliis, quae a singularibus quadam ratione similitudinis, abstrahuntur. Constat autem, ut ait Isidorus, appellatas esse categorias, eo quod non possunt nisi ex subiectis agnosci. 20 Unde et praedicamenta recte nominantur, eo quod rebus praesentibus, quas constitutio naturae ostendit, dicata, id est addicta sunt. Dicare siquidem, addicere est, iuxta illud Virgilii: Connubio iungam stabili propriamque dicabo. Sic autem addicta sunt aliis, ut agnosci nequeant sine illis. 21 Nam, ut praemissum est, si phantasiae rerum uoluantur in mente, inanis est conceptio, si exemplum eius inueniri non potest in re subiecta. Siquidem «uniuersitas singularium, historia naturae est, a qua eximitur,» quidquid in rebus actualiter nequaquam inuenitur. Et quoniam agnoscuntur ex subiectis, talia sunt, ut ait Boetius, praedicata, qualia subiecta permiserint. 22 Unde uirtus praedicamentorum, quae in operibus naturae uiget, circa diuinam excellentiam euanescit. Illuc enim tracta uerba mutantur omnino, aut falsa sunt; multiplicatur et labor cum errore eorum, qui uim praedicamentorum extendunt ad omnia, et fines naturalium excedentes, subuertunt integritatem artis, dum regulas non patiuntur suis generibus limitari. 23 Omnis enim regula, et uniuersitas omnis, alicui generi accommodata est, cuius ambitum si lasciuiendo excesserit, illico uitiatur. Profecto rerum praedicamentalium, et sermonum, perutilis est notitia et euidens ab Aristotele disciplina, uniuersa describit, diuidit et docet quae ueniant ad comparationem, quae susceptibilia contrariorum sint, quae sint, quorum contraria, quae totius contrarietatis ignara: exemplum relinquens posteris quo ad ueri notitiam compendiosissime peruenitur. 24 Et quia multiplicitas sermonum, plerumque intelligentiam claudit, quoties dicatur unumquodque docet esse quaerendum. Eo enim pertinet, quod in oppositis, et his, quae prius aut simul, dicuntur et in speciebus motus, et huiusmodi modis librum expleuit. Nihil enim utilius ad scientiam, aut uictoriam, distinctione eorum, quae multipliciter proferuntur. 25 Contingit autem tractu temporis, et acquiescente utentium uoluntate, multiplicitatem sermonum nasci, itemque exstingui. Nam apud Aristotelem «cultellus acutus, anguli acuti,» esse significabat, cum modo potius uideatur indicare facile secantis acumen, sic enim dicitur: «gladius bis acutus,» quoniam utrinque facile secat. 26 Quamuis et hoc perspicacius intuenti ab acumine angulorum appareat euenire, corpus enim acutissimum est, ubi in angulo acutissimo coeunt superficies eius. Nam si obtusus superficierum coeuntium fuerit angulus, et corpus obtusum esse in aliquo multiplicius dicitur, quam Aristotelis tempore diceretur, et quae tunc uerba aliquam, nunc forte nullam habent significationem, siquidem Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque, Quae nunc sunt in honore uocabula, si uolet usus, Quem penes arbitrium est, et ius, et norma loquendi; sed plane magis dedocent quam erudiunt, qui in hoc libello legunt uniuersa, et eum breuitate sua contentum esse non sinunt. 27 Quidquid alicubi dici potest hic congerunt quibus grauior esse uidetur confessio, quam ignorantia ueri. Deridebat eos noster ille Anglus Peripateticus Adam, cuius uestigia sequuntur multi, sed pauci praepediente inuidia profitentur, dicebatque se aut nullum, aut auditores paucissimos habiturum, si ea simplicitate sermonum et facilitate sententiarum dialecticam traderet, qua ipsam doceri expediret. 28 Habui enim hominem familiarem assiduitate colloquii, et communicatione librorum, et quotidiano fere exercitio super emergentibus articulis conferendi. Sed nec una die discipulus eius fui, ei tamen habeo gratias, quod eo docente plura cognoui, plura ipsius, quoniam aliud ratione consulta praeelegeram, ipso arbitro reprobaui. 29 Itaque hic, sicut ubique, facilitati arbitror seruiendum. Neque haec omnia eo praelibaui proposito, ut ubique dicantur; sed ne sileantur ubique, quae alicubi dici expedit, librum commendaui. Nec poenitet, quoniam reuera commendabilis est. Caeterum si plus iusto charitati indulgeatur, quae ad prima artis elementa studiosius rudes et detrectantes inuitat, . . . . . Sic pueris olim dant crustula blandi Doctores, elementa uelint ut discere prima: et quia ei a plerisque amplius derogatur, eo uehementius commendatur; ut enim ait Aristoteles: «omnino insistenti omnino est aduersandum. 30 » CAPUT IV. Quae sit conceptio et utilitas Periermeniarum, uel rectius Periermenias. 1 Liber Periermeniarum uel potius Periermenias, ratione proportionis syllabicus est, sicut praedicamentorum elementarius; nam elementa rationum, quae singulatim tradit in sermonibus incomplexis, iste colligit et in modum syllabae comprehensa producit ad ueri falsique significationem. Tantae quidem subtilitatis est habitus ab antiquis, ut in praeconium eius celebratum ferat Isidorus, quia Aristoteles quando Periermenias scriptitabat, «calamum in mente tinguebat.» Caeterum (ut pace omnium loquar) quidquid in isto docetur libro, compendiosius et manifestius poterit quilibet doctorum, quod et multi faciunt, excepta reuerentia uerborum, in doctrinalibus parare rudimentis, quas introductiones uocant: uix est enim aliquis, qui haec ipsa non doceat, adiectis aliis, non minus necessariis. 2 Hoc utique, quia sine his, artis scientia comparari non potest. Percurrunt itaque quid nomen, quid uerbum, quid oratio, quae species eius, quae uires enuntiationum, quid ex quantitate sortiantur, aut qualitate, quae determinate uerae sunt aut falsae, quae quibus aequipolleant, quae consentiant sibi, quae dissentiant, quae praedicata diuisim, quae coniunctim praedicentur, aut conuersim, et quae non: item quae sit natura modalium, et quae singularium contradictio. 3 In his autem articulis operis huius praecipue summa consistit, habetque sicut sententiarum subtilitatem, ita non mediocrem difficultatem uerborum. Utrisque uero habenda est gratia, quoniam et sensus erudiunt, et uerba exercent. Praeterea reuerentia exhibenda est uerbis auctorum, cum cultu et assiduitate utendi, tum quia quamdam a magnis nominibus antiquitatis praeferunt maiestatem, tum quia dispendiosius ignorantur, cum ad urgendum aut resistendum potentissima sunt. 4 Siquidem ignaros in modum turbinis rapiunt, et metu perculsos exagitant, aut prosternunt; inaudita enim philosophorum uerba tonitrua sunt. Licet itaque modernorum et ueterum, sit sensus idem, uenerabilior est uetustas. Dixisse recolo Peripateticum Palatinum, quod uerum arbitror, quia facile esset aliquem nostri temporis librum de hac arte componere, qui nullo antiquorum, quoad conceptionem ueri, uel elegantiam uerbi, esset inferior, sed ut auctoritatis fauorem sortiretur aut impossibile, aut difficillimum. 5 Hoc ipsum tamen asserebat maioribus ascribendum, quorum floruerunt ingenia, et inuentione mirabili pollentes, laboris sui fructum posteris reliquerunt. Itaque ea, in quibus multi sua tempora consumpserunt, in inuentione sudantes plurimum, nunc facile, et breui, unus assequitur; fruitur tamen aetas nostra beneficio praecedentis, et saepe plura nouit, non suo quidem praecedens ingenio, sed innitens uiribus alienis, et opulenta doctrina Patrum. 6 Dicebat Bernardus Carnotensis nos esse quasi nanos, gigantium humeris incidentes, ut possimus plura eis et remotiora uidere, non utique proprii uisus acumine, aut eminentia corporis, sed quia in altum subuehimur et extollimur magnitudine gigantea. Et his facile acquieuerim, quia artis praeparatitia et multos articulos ueritatis tradunt artium praeceptores, etiam in introductionibus suis, aeque bene antiquis, et forte commodius. 7 Quis enim contentus est iis, quae uel Aristoteles in Periermeniis docet? Quis aliunde conquisita non adiicit? Omnes enim totius artis summam colligunt, et uerbis facilibus tradunt. Vestiunt enim sensus auctorum quasi cultu quotidiano, qui quodammodo festiuior est, cum antiquitatis grauitate clarius insignitur. Sunt ergo memoriter tenenda uerba auctorum, sed ea maxime quae plenas sententias explent, et quae commode possunt ad multa transferri, nam et haec integritatem scientiae seruant, et praeter hoc a se ipsis tam latentis quam patentis energiae habent plurimum. 8 Sunt autem pleraque, quae si a suis auellas sedibus, aut nihil, aut minimum sapiunt auditori, qualia fere sunt omnia analyticorum exempla, ubi litterae ponuntur pro terminis, quae, sicut ad doctrinam proficiunt sic tractata, alias inutilia sunt. 9 Regulae quoque ipsae, sicut plurimum uigoris habent a ueritate doctrinae, sic in commercio uerbi minimum possunt, nam quod dicitur in toto esse alterum alteri, uel in toto non esse, et uniuersaliter aliquid de aliquo praedicari, uel ab aliquo remoueri, idem est. Frequens tamen usus est alterius uerbi, et alterius fere intercidit, nisi quatenus ex condicto interdum admittitur. 10 Fuit fortasse tempore Aristotelis utriusque usus celebrior, sed nunc prae altero uiget alterum, quoniam ita uult usus. Sic et in eo quod dicitur contingens, aliquatenus derogatum est ei, quod apud Aristotelem obtinebat. Iam enim nequaquam contingens possibili comparatur, hoc tamen in tractatu modalium sensisse uisus est. Licet enim possibile est albere gentem Aethiopum, speciemque cygnorum nigrescere, neutrum tamen contingens est. 11 Quod si haec quis, quoniam possibilia sunt, contingere opinatur, hoc in publico praedicet, Aristotelis auctoritate deducta, et plane, renitente publicae suasionis usu, aut insanis uidebitur assidere, aut certe parum sobrius esse. Sed ut ad alium migremus sensum, quo contingens non coaequatur quidem, sed circumscribitur a possibili, quoniam minus est, et hic illi usui derogatum esse uidebimus. 12 Nam ut ait in Analyticis Aristoteles: «Contingere, et contingens» est, quo non existente necessario, posito autem esse, nihil erit propter hoc impossibile. Haec autem significatio contingenti deducit quidem necessarium, sed alias possibili coaequatur. Sed neque ista iam obtinet. Siquidem Hobinellum regnare non est necessarium, neque eo posito quidquam erit propter hoc impossibile; si uero contingens esse regnare Hobinellum dicas Wintonae, non tibi quis facile acquiescet. 13 Et ut planius liqueat in quantum sit ille usus abolitus, in nulla significationum, quas ei ascribit, memoratum iam plene obtinet uerbum. Ait enim Aristoteles, quoniam contingere duobus modis dicitur, uno quidem, quod plerumque fit et deficit, necessarium ut canescere hominem, uel augeri, uel minui, uel omnino quod natum est esse: hoc enim non continuum habet necessarium eo quod non semper est homo. 14 Nam, cum homo est, aut ex necessitate, aut ut in pluribus est. Alio autem infinitum, quod et sic, et non sic, possibile, ut animal ambulare, uel ambulante fieri motum terrae, uel omnino quod a casu fit. Nihil enim sic magis natum est, uel econtrario. Nunc autem ut sequamur usum, Quem penes arbitrium est, et ius, et norma loquendi, illud solum esse contingens quod interdum euenit, iam dicitur: alioquin neque propter amotam necessitatem, neque propter assistentem possibilitatem, dicetur contingere. 15 Patet itaque quod usus Aristotele potentior est, in derogando uerbis, uel abrogando uerba; sed ueritatem rerum, quoniam eam homo non statuit, nec uoluntas humana conuellit. Itaque si fieri potest, artium uerba teneantur, et sensus. Sin autem minus dum sensus maneat, excidant uerba; quoniam artes scire, non est scriptorum uerba reuoluere, sed nosse uim earum atque sententias. CAPUT V. In quibus consistat corpus artis, et de topicorum utilitate. 1 Artis praeparatitia praecesserunt, ad quam suus opifex, et quasi legislator, rudem omnino tironem, irreuerenter, et ut dici solet, illotis manibus, non censuit admittendum. Sicut enim in arte militari, instrumentorum, quibus res militaris instruitur, praeparatio, praecedit artem; sic huius sacri adeuntibus cultum, quaedam elementa praemittuntur, et quasi instrumenta tironum, quorum usu compendiosius ad ipsum corpus artis accedant, et commodius, quod profitentur, exerceant. 2 Utilissima quidem sunt, et si non satis proprie dicantur esse de arte, satis uere dicuntur esse ad artem. Parum autem refert si magis dicatur, an sic. Ipsum itaque quodammodo corpus artis deductis praeparatitiis, principaliter consistit in tribus, scilicet topicorum, analyticorum, elenchorumque notitia: his enim perfecte cognitis, et habitu eorum per usum et exercitium roboratis, inuentionis et iudicii copia suffragabitur in omni facultate, tam demonstratori quam dialectico et sophistae. 3 Porro in his maxime necessaria est, praecipue probabilitatem sectantibus, scientia topicorum quae, etsi inuentionem principaliter instruat, iudiciis tamen non mediocriter suffragatur. Et quamuis, ex opinione multorum, dialectico et oratori principaliter faciat, ipsam fere aequaliter proficere arbitror iis, qui uersantur in grauitate demonstratoris, aut in fallacia et agone sophistico. 4 Siquidem sibi inuicem uniuersa contribuunt, eoque in proposita facultate quisque expeditior est, quo in uicina et cohaerente instructior fuerit. Ergo et tam analytica, quam sophistica conferunt inuentori, et topica itidem conducit iudicanti: facile tamen acquieuerim, singulas in suo proposito dominari, et accessorium esse beneficium cohaerentis. 5 Cum itaque tam euidens sit utilitas topicorum, miror quare cum aliis a maioribus tandiu intermissus sit Aristotelis liber, ut omnino, aut fere, in desuetudinem abierit, quando aetate nostra, diligentis ingenii pulsante studio, quasi a morte, uel a somno excitatus est, ut reuocaret errantes, et uiam ueritatis quaerentibus aperiret. Neque enim sermonum aut rerum tanta est difficultas, ut a studiosis non possit intelligi, et utilitas tanta est, ut prae caeteris expediat hunc agnosci. Satis enim inter caetera, quae translationis arctissima lege a Graecis tracta sunt, planus est; ita tamen, ut facile sit auctoris sui stylum agnoscere, et ab iis duntaxat fideliter intelligatur, qui sequuntur indifferentiae rationem, sine qua nemo unquam nec apud nos, nec apud Graecos, sicut Graecus interpres, natione Seueritanus, dicere consueuerat, Aristotelem intellexit. 6 Sane ipso librorum numero quasi quodam perfectionis auspicio, utilitatem operis commendauit, et omnium, quae in multis uoluminibus dilatauit antiquitas, quasi sementem dedit. Singula uerba eius, tam in regulis quam in exemplis, non modo ad dialecticam, sed fere ad omnes proficiunt disciplinas. Octo quidem uoluminibus clauditur, fiuntque semper nouissima eius potiora prioribus. 7 Primus autem, quasi materiam praeiacit omnium reliquorum, et totius logicae quaedam constituit fundamenta: docet enim quid syllogismus, quid et ex quibus demonstratio, quae principia artium et fidei, quae ab artibus est, quis syllogismus dialecticus, quis litigiosus, quid probabile, quod paralogista falsigraphusue non sequitur. Item quid propositio, quid problema. Et quoniam ad problematum discussionem, probationemque positionum progrediendum est, ex quibus sint problemata, id est quae propositiones ex arte deducantur in quaestionem adiicit, habita distinctione praedicamentorum, ex quorum natura manat ratio quaestionum. 8 Neque enim ad omnia quae quaeri possunt, quoniam nec omnia quaerere prudentis est, suas formas applicat: sed ad ea, quae digna quaesitu sunt, et cognita, aliquid conferunt. Quolibet namque proferente contraria opinionibus, aut contemptibilia quaelibet, contemptibiliterque inquirente, sollicitari non expedit. Quia ergo ratio praedicamentorum, aut maiora, aut aequalia praedicat de subiectis, problematum dialecticorum quadripartitam docet esse naturam. Vult enim (etsi de hoc possit, ut de caeteris articulis, disputari) ubi de maiori et substantiali quaeritur, inquisitionem generis esse; si de pari et substantiali ambigitur, de definitione fieri quaestionem. 9 Quod si de maiori et accidentali, dubitatur, de accidente; si de pari et accidentali de proprio constat inquiri. Verum quia de aliquo quaerenti quid aut quantum, aut quale sit, minus subiecto non dicitur recte, nec minus praedicari, nec de minori quaestio esse monstratur. Proinde quid genus aut definitio, quid accidens sit, aut proprium, docet longe commodius iis, qui in Porphyrio, aut categoriis explanandis, singuli uolumina multa et magna conscribunt. 10 In consilium illorum non ueniat anima mea, nec aliquis amicorum meorum praeceptoribus his utatur. Ad haec, quid inductio, et ubi ea uti expediat, et quoties dicatur oppositum, dicit, et qualiter oporteat diuidi ea quorum multiplex est significatio. Siquidem ad multa prodest, uel illud nosse, quod aequiuocatio neque comparationem, neque numerum pluralem admittit, ut coniunctim colligat, quod diuisim positum est. 11 Nam uox, et angulus, aut cultellus, nequaquam dicuntur acuta, uel alterum acutius altero, quamuis singulum dicatur acutum. Ad hoc quoque prodest haec speculatio multipliciter dictorum, ut ex contrariis uis contrariorum saepissime perpendatur; si enim unum eorum aut aequiuoce, aut uniuoce dicitur ad multa, simili modo et reliquum, ut quidem in omnibus, aut in pluribus. Nam quoniam acuto in uoce graue contrarium est, in magnitudine autem leui, palam quoniam leue aut graue aequiuoce diceretur ad plura. 12 Volenti autem scire quid agatur, necesse est uim sermonis excutere: qua ignota, fidus uerborum intellectus constare non potest. Eo spectat illud Augustini, tractum quidem ab Aristotele, quoniam de fonte isto hauserunt omnes, quia in omni enuntiatione spectanda sunt tria: dictio, dicibile, et res. Est autem res, de quo aliquid, dicibile, quod de aliquo, dictio, quo dicitur hoc de illo. 13 Interdum tamen dictionem, rem esse contingit, cum idem sermo ad agendum de se assumitur, ut in iis quae praeceptores nostri materialiter dicebant imposita et dicibilia; quale est, homo est nomen, currit est uerbum. Porro res, ut in pluribus, et dicibilia pertinent ad naturam; dictio uero ex hominum pendet arbitrio. 14 Itaque ad ueri examinationem necesse est rem non omnino notitiae esse subtractam, rei subiectae, id est de qua agitur, dicibile conuenire, et dictionem, ut omnis increpandi tollatur occasio, utrique esse cognatam. CAPUT VI. De utilitate et conceptione trium librorum in topicis. 1 Sicut autem elementarius est praedicamentorum, periermeniarum uero syllabicus, ita et topicorum liber, quodammodo dictionalis est. Licet enim in periermeniis agatur de simplici enuntiatione, quae utique ueri falsiue dictio est, nondum tamen ad uim colligendi pertingit; nec illud assequitur, in quo dialectices praecipua opera uersatur. 2 Hic uero primus est in rationibus explicandis, doctrinamque facit localium argumentationum, et sequentium complexionum pandit initia. Et sicut iuxta ethicum: «Discipulus prioris est posterior dies,» ita primus sequentium librorum instructorius est. E quibus itaque locis sint problemata, primus aperit. Sequentes, unde, et quomodo probentur exponunt, et quae propositio magis aut minus argumentabilis sit, et quare. 3 Non tamen huic operi tantum tribuo, ut inanem reputem operam modernorum, qui equidem nascentes et conualescentes ab Aristotele, inuentis eius multas adiiciunt rationes, et regulas prioribus aeque firmas. Caeterum hoc Aristoteli debetur, quoniam qui a parte totum probari docuit, et a duplici parte, uel triplici, aut amplius, inferri posse monstrauit. Eodem modo et in aliis. Ergo non modo Themistio, Ciceroni, Apuleio, et Boetio, adiectorum habemus gratiam; sed Peripatetico Palatino, et aliis praeceptoribus nostris, qui nobis proficere studuerunt, uel in explanatione ueterum, uel in inuentione nouorum. 4 Miror tamen quare Peripateticus Palatinus, in hypotheticarum iudicio tam arctam praescripserit legem, ut eas solas censuerit admittendas, quarum consequens in antecedenti clauditur aut destructo consequenti perimitur antecedens. Siquidem argumenta recipiebat facile, sed hypotheticas respuebat, nisi manifesta necessitate urgente. Forte ideo, quod omnes, ut ait Boetius, uolunt necessariam tenere consequentiam. 5 Volunt utique, quoniam hoc profitentur adiecta conditione; sed nihilominus quaedam, ob euidentem probabilitatem, quae necessitati plerumque assidet, admittuntur. Sicut enim argumenta dialecticis sufficiunt probabilia, sic et probabiles consequentiae: sed utrisque uis urgens deest, si necessitas desit: ut si instantiam dederis, docens in quo non sit. 6 Aristoteles autem fere ubique consequentias ponit, siue astruere, siue destruere doceat, quod positum est. Et quia ad unum multa sequuntur, habenda est ratio unde plura astruendo uel destruendo proueniant. Ut enim ait Aristoteles: omnis qui dixit quidlibet, quodammodo multa dixit, eo quod plura unicuique ex necessitate consequentia sunt. Ut qui hominem dixit esse, et quoniam est animal dixit, et quoniam animatum, et quoniam bipes, et quoniam mentis et disciplinae susceptibile. Est autem rationabile problema, ad quod ratiocinationes fiunt et spissae et bonae. 7 Totus itaque secundus liber in eo uersatur, quod est de accidente. Et cum naturam accidentium eleganter doceat, tam rationum firmitudine quam exemplorum iucunditate, ad multa commodus est. Et quia solum accidens ad comparationem uenit, tertius comparabilium uim aperit, et insistens naturae accidentium, quae sit eligendi aut fugiendi ratio, et in ipsis eligendis, quae praeelegenda, et in fugiendis, quae prae caeteris fugienda, regulariter monstrat. 8 Ex quo liquet, quantum haec disciplina physicae et ethicae prodest. Cum haec disciplinae particula, in appetendis et deuitandis, et in omnibus denique comparabilibus uigeat, plane huius lata est commendatio, et male neglectus a prioribus, cum utilitate conspicua, et uerborum gratia iucundus sit, et tam ethicae quam physicae plurimum prosit. CAPUT VII Breuis ratio quarti et quinti. 1 Quartus autem exercet problemata, quae sunt a genere, et sic generis et speciei, et ad se, et ad alia, cohaerentiam docet. Ut liquidum sit omnibus, quanto dispendio temporis nostri neglectus sit a praeceptoribus nostris, in hac speculatione, non credo diutius immorandum: cum de rerum generibus multa superius dicta sint, et non sit nostri propositi, in hoc opus speciales commentarios facere. Hoc tamen ab Aristotele (quoniam Porphyrius, quem paruuli sequuntur, aliud docuit) adiiciendum puto, quoniam sicut genus uniuoce, et non denominatiue, sic nec secundum quid, praedicatur. Unde constat corpus non esse genus animalis; ait enim, considerandum, si in aliquibus secundum quid participatur genus; ut si animal aliquod sensibile uel uisibile dicatur. 2 Nam secundum quid sensibile uel uisibile dicitur animal, nimirum corpus; secundum autem animam, non. Quare non erit genus sensibile uel uisibile animalis. Latent autem quandoque, et totum in partem ponentes, ut animal corpus sensibile. Nullo enim modo pars de toto praedicatur. Quare non erit corpus genus animalis, eo quod pars est. 3 Utique genus omne, de specie uerum est, et de indiuiduis, sine translatione et figura. Nunquam enim improprie praedicatur, quoniam nulla familiarior est assignatio quam substantiae, quae in genere et specie rectissime iudicatur. Corpus autem de homine, figuratiue scilicet, per synecdochen dicitur. Et quo liquet, quod qui ob unius partis euidentiam corpus dicitur, idem et anima dici potest, ob alterius dignitatem. 4 Sed minutiores philosophi, cum Porphyrio, uulgi sequuntur opinionem; qui fere id solum consueuit approbare, quod sensibus patet. Plato autem, et tam Stoicorum quam Peripateticorum dogma, hominem rectius animam, quam corpus dici declarat. Quam secutus sententiam Marcus Tullius in libro De republica, ait: Tu non es is quem exterior figura designat, sed mens cuiusque, is est quisque. 5 Doctoribus quoque Ecclesiae, Augustino et caeteris, id ipsum placuit. Si quis hinc dubitat, legat Scripturas, quae principatum personale quodammodo animae tribuunt; et corpus hospitio comparant, aut indumento. 6 Item quintus copiosissime docet quot modis dicatur proprium; et in his, quid proprie et multipliciter docet quando recte positum sit, et quando sit perperam assignatum. Utilissima autem est haec speculatio ad astruendum, et destruendum, quoniam proprium, quod proprie dicitur, et cuius proprium est, se inuicem mutua praedicatione concludunt. CAPUT VIII. De titulo definiendi qui exercetur in sexto. 1 Porro sextus de definitione est, et artem definiendi luculenter tradit, ut qui istum plene nouerit, in statuendis aut euacuendis definitionibus haesitare non debeat. Porro regulam definiendi arctissimam docuit, et quam plene aut nullus, aut rarus assequitur. Itaque Aristotelem prae caeteris omnibus, tam aliae disserendi ratiocinationes, quam definiendi titulus illustraret, si tam patenter astrueret propria quam potenter dextruxit aliena. 2 Caeterum sicut ualidior hic expugnator exstitit, quam assertor, ita plerique ualidius asserunt, quam impugnent; neque enim omnes omnia possunt, et quisque si efficaciam attendat gratiae, proprio munere insignitur. Ut de fidelibus taceam, Naso carmina, Cicero causas feliciter agit; Pythagoras naturam excutit; Socrates morum praescribit normam; Plato de omnibus persuadet, Aristoteles argutias procurat. Sumpserunt hinc doctrinae suae primordia Marius Victorinus, et Boetius cum Cicerone, qui singuli libros definitionum ediderunt; illi quidem definiendi nomen, usque ad quindecim species dilatauerunt, describendi modos definitionis uocabulo supponentes. 3 Huic uero, de substantiali praecipue cura est; quae sic constare debet ex genere et substantialibus differentiis, ut proposito coaequetur. Recte enim assignata est, cum fuerit aequalis definito, et planissima utitur interpretatione. Amouenda est ergo non modo aequiuocationis impostura, sed omnium quae incerta sunt fugienda obscuritas: quoniam euidens esse debet, quae redditur ut aliud innotescat. 4 Ergo et translationes declinandae, et quaecunque proprie non dicuntur. Ut lex, mensura uel imago eorum quae naturaliter iusta sunt. Sunt autem, ut ait Aristoteles, huiusmodi, peiora translatione; nam translatio facit quodammodo notum, quod significatum est per similitudinem. Omnes enim transferentes, secundum aliquam similitudinem transferunt. 5 Quod autem huiusmodi est, non facit notum; nam neque similitudo inest, secundum quam mensura uel imago lex est, neque dici solet. Quare si proprie mensuram uel imaginem legem esse dicit, mentitur. Imago enim est, cuius generatio per imitationem est. Hoc autem non inest legi. Si autem non proprie, palam, quoniam obscure dixit, et peius quolibet eorum, quae secundum translationem dicuntur. 6 Nota autem sic accipienda sunt, quod bene dispositis intellectu innotescant. Quod autem nec ex simpliciter notioribus, nec ex his, quae nobis notiora positum est, non facit ad definitionem. Aequicolam quoque, id est aequimembrem, definito oportet fieri definitionem, ut si quaeratur quid sit speculatiua scientia, neutrum, nec speculatiua scilicet, nec scientia, relinqui debet ambiguum. 7 In ipsis quoque substantialibus definitiuis nihil ponendum est, quod uergat ad passionem. Auctore siquidem Aristotele, omnis passio magis facta, abiicit a substantia. Differentia autem non huiusmodi. Nam magis saluare uidetur id, cuius est differentia. Et simpliciter impossibile est esse singulum, sine propria differentia. Nam cum non est gressibile, non erit homo. 8 Simpliciter autem dicendum, secundum quae alteratur habens, nihil horum differentia illius. Omnia enim huiusmodi, cum magis fiunt, abiiciunt a substantia. Quare si aliquam huiusmodi differentiam assignauit, peccauit. Simpliciter autem non alteramur secundum differentias. Unde etiam Plato arguitur, mortem in animalium definitione ponens. 9 Licet enim non fiat, id est magis aut minus praedicetur, eo quod huiusmodi non suscipiunt magis aut minus, differentia tamen non est; sed forte rectius habitum notat, et passionis habilitatem, aut magis necessitatem indicat patienti. Hoc autem facile suadebitur Christiano, qui immortalitatem exspectans, conditionem uiuendi credit mutandam in melius, non corrumpi naturam. 10 Glorificabitur enim substantia, et sine corruptione sui eximetur a necessitate patiendi. Ipsa quoque habilitas passionis perpetiendae euanescet, quando mortale immortalitatem induet morte absorpta; et corruptibile nunc, incorruptionem possidebit. Nec mirum mortalitatem passibilitati ascribi, cum immortalitas ipsa, secundum Aristotelem, passio sit dicenda. 11 Ait enim: Passio uitae et casus, immortalitas uidetur esse. Quoniam autem uerum est quod dicitur, palam fiet, si quis concedat ex mortali aliquem fieri immortalem. Nullus enim dicet aliam eum uitam sumere, sed casum aliquem, uel passionem huic eidem adgenerari: quare non est genus uita immortalitatis. Utique et hinc constat, quia mortale et immortale, non sunt uiuentium species aut differentiae, sed potius modos uiuendi indicant, aut naturae conditionem. 12 Equidem nihil mali in substantia, nam quod cuiusque optimum, inest substantiae maxime. Est autem difficile, nisi multam rerum notitiam habenti, regulariter eam definire, cum substantialia saepe incerta sint, uel ob difficultatem rerum, et ignorantiam, uel propter ambiguitatem sermonum. Sunt etiam pleraque, quae, urgente natura, propriis definitionibus carent; ut principia, eo quod sursum pergentibus, eorum, quia non sunt genera, non occurrunt et indiuidua: eo quod differentiis substantialibus ab inuicem non separantur. 13 Porro hic descriptiones pro definitionibus sunt, probabiles quidem magis, quo ad definitionum formam magis accesserint. Earum tamen maior est indulgentia. Est autem quidlibet fecisse facilius quam benefecisse, quia uirtus semper in arduo est. Cum uero de definitione constabit, ad construendum destruendumque propositum, efficacissima est; quia cum ipso pariter infirmatur, aut conualescit. CAPUT IX. De problemate eiusdem, et diuersi, quod agitatur in septimo: et communia quaedam topicorum. 1 Septimus quoque a definitionibus pendet, euoluitque problemata, quae de eodem sunt, et diuerso. In huius autem discussione plurima attritio est, quoniam contrarium concursus rationum, dubitandi materia est. Caeterum sicut diuersum, sic et idem alicui multipliciter dicitur; nam utrumque genere, specie et numero. 2 Sed quae genere diuersa sunt, illico et sequentibus. Econtra, quae idem numero, statim et caeteris modis uniuntur. Maxime indubitanter, quod unum est numero, et idem alicui, ab omnibus idem uidetur dici; nam et hoc est esse simpliciter idem. Solet autem et hoc assignari multipliciter; proprie autem et primum, quando nomine uel definitione idem assignatum fuerit; ut uestis, tunicae, et animal gressibile bipes, homini, et quod natura fertur sursum, igni. 3 Tertium uero quando ab accidente, ut sedens uel musicum Socrati: omnia enim haec unum numero uolunt significare. Quoniam autem uerum est, quod nunc dictum est, ex permutantibus appellationes aliquis addiscet; saepe enim praecipientes nomine uocare aliquem sedentium, permutamus; quando forte non intelligit is, cui praeceptum facimus, uelut ab accidente, et eo magis intelligente, et iubemus sedentem uel disputantem uocare ad nos: palam quoniam eumdem opinantes, et secundum nomen, et secundum accidens significare; ergo idem (quemadmodum dictum est) tripliciter diuidatur. Itaque non modo definitionum, sed generis, proprii, accidentis, necessaria est cognitio, tam ad astruendum quam ad destruendum ea problemata, quae de eodem sunt et diuerso, sed nihil ad alterutram operam definitione utilius, quoniam nihil efficacius, nihil notius est. 4 In iis autem septem uoluminibus, ob ubertatem locorum, constare rectissime dicitur summa topicorum; quae, ut ait Isidorus, sic dicta sunt, quoniam t?p??? continent, id est locos, qui sunt argumentorum sedes, fontes sensuum et origines dictionum. Pro eo enim disciplina ipsa dicta est topice, quod locorum doctrinam facit. 5 Qui uero librum hunc diligentius perscrutatur, non modo Ciceronis et Boetii topicos ab his septem uoluminibus erutos deprehendet, sed librum diuisionum, qui compendio uerborum, et elegantia sensuum, inter opera Boetii, quae ad logicam spectant, singularem gratiam nactus est. Non omnes tamen locos huic operi insertos arbitror, quia nec potuerunt, cum et a modernis, huius praeeunte beneficio, aeque necessarios euidentius quotidie doceri conspiciam. Versatur in his inuentionis materia, quam hilaris memoriae Willelmus de Campellis, postmodum Catalaunensis episcopus, definiuit, etsi non perfecte, esse scientiam reperiendi medium terminum, et inde eliciendi argumentum. 6 Cum enim de inhaerentia dubitatur, necessarium est aliquod inquiri medium, cuius interuentu copulentur extrema; qua speculatione, an aliqua subtilior, uel ad rem efficacior fuerit non facile dixerim. Medium uero necessarium est, ubi uis inferentiae in terminis uertitur, si enim inter totas propositiones sit, ut potius sit obnoxia complexioni partium, quam partibus complexis, medii nexus cessat. 7 In iis autem, quae terminis, aut terminorum partibus, uim urgendi habent, locus ab ea habitudine est, quae est inter id quod demitur conclusioni et id quod dempto succedit, succedentia enim a praecedentibus conuincuntur. Quod autem utrobique manet immobile, nec probantis uiolentiam, nec probati recipit fidem, et sicut a significatione contrahunt termini ut uniuersales dicantur esse, uel singulares, sic ut unus sequatur ex altero, uel propulsetur ab altero, facit cohaerentia uel repugnantia significationum. Nisi enim res significatae sibi cohaereant aut repugnent, non est quare in terminis familiaritas aut hostilitas requiratur. 8 Non est autem facile in singulis semper explorare, quam firmus rerum sit nexus, aut quanta dissensio, et ob hoc quid simpliciter necesse, quidue magis probabile sit, indicare interdum difficilius est. Sed quod frequentissime sic, probabile quidem, quod nunquam aliter, magis probabile, quod aliter esse non posse creditur, necessarii suscipit nomen. 9 Nam penes naturam est necessariorum possibiliumque definitio, sola siquidem uires suas agnouit. Adamas diu habitus est insecabilis, quia nec ferri nec chalybis uerebatur acumen, tandem uero, cum plumbo et sanguine hircino sectus esset, patuit factu facile, quod prius impossibile uidebatur. Ergo solitus rerum cursus diligenter aduertendus est, et quodammodo excutiendus naturae sinus, ut necessariorum probabiliumque natura clarescat; nihil enim est, quod ad locorum notitiam magis prosit, nihil quod ueritatis notitiam amplius pariat, nihil quod ad docendum aut ad persuadendum magis proficiat, et omnium dicendorum paret laudabilem facultatem. CAPUT X. De utilitate octaui. 1 Familiare est omnium peritorum artificum, artis suae instrumenta praeparare, antequam experiantur usum, ne conatus propriae facultatis inanis sit, si domesticis caruerit instrumentis. Sic in re militari, praeuidet dux arma, et impedimenta militiae. Architectus, cum instrumentis materiam perquirit, in qua se, et illa, exerceat. 2 Nauta clauum, rudentes, remos, anchoras, et caetera nauigii armamenta componit, ut eorum fretus adminiculo, propositum artis possit rectius expedire. Itaque pari modo, rei rationalis opifex, et campi doctor eorum, qui logicam profitentur, in praecedentibus instrumenta disputandi, et quasi arma tironum suorum locauit in arena, dum sermonum simplicium significationem euolueret, et item enuntiationum locorumque naturam aperiret. 3 Consequenter autem instrumentorum exercitium docet, et quodammodo congrediendi artem tironibus tradit, et quasi membra moueat colluctantium, proponendi et respondendi, conuincendi et euadendi, uias monstrat, et eam propter quam caetera praemissa sunt, facultatem praeceptis informat. Ut autem praemissae similitudinis sequamur proportionem, quemadmodum categoriarum elementarius, periermeniarum syllabicus, praemissi topici, dictionales libri sunt: sic topicorum octauus, constructorius est rationum, quarum elementa, uel loca, in praecedentibus monstrata sunt. 4 Solus itaque uersatur in praeceptis, ex quibus ars compaginatur, et plus confert ad scientiam disserendi, si memoriter habeatur in corde, et iugi exercitio uersetur in opere, quam omnes fere libri dialecticae, quos moderni praeceptores nostri in scholis legere consueuerant; nam sine eo, non disputatur arte, sed casu. 5 Caeterum ut plurimum prosit, aliorum necessaria est cognitio, qui etsi non abundent praeceptis, nisi raro, rerum tamen sermonumque utilissimam doctrinam faciunt. Quia ergo exercitatio dialecticae ad alterum est, pares, quos producit, et quos rationibus muniuit, et locis, sua docet arma tractare, et sermones potius conserere quam dexteras, et tanta cautela imbuit, ut totius eloquentiae praecepta hinc tracta principaliter, uelut a primitiuo fonte originis suae, manare perspicuum sit. 6 Indubitanter enim uerum est, quod fatentur Cicero et Quintilianus, quia hinc non modo rhetoricorum adiumentum, sed et principium rhetores, et scriptores artium assumpserunt: postmodum tamen propriis dilatata est institutis. Versatur ergo tota dialecticae agitatio, quoniam alter alterius iudex est, inter opponentem et respondentem. 7 Horum uero uterque finem suum assequitur, si nihil omittat ex contingentibus: si proposito sic insistat, ut et se, et orationem increpationi subducat. Non enim semper eadem est increpationis occasio; nam plerumque propositi, plerumque proponentis culpa est. Siquidem, ut ait Aristoteles, non est in altero tantam bene finire commune opus; nam et qui litigatorie interrogat, praue disputat, et qui in respondendo non concedit quod uidetur, neque suscipit quidquam, quod uult interrogans inquirere: manifestum etiam quoniam non similiter increpandum, et per se rationem, et interrogantem. 8 Nihil enim prohibet rationem quidem prauam esse, interrogantem uero, ut contingit, optime contra respondentem disputare; nam contra dyscolos, non possibile fortasse statim, quales quis uult, sed quales contingit, facere syllogismos. Est autem prauus socius qui impedit commune opus. Qualiter uero facienda aut uitanda sit alterutrius increpatio, an utilius, an subtilius et strictius doceat, incertum habeo. 9 Porro bene interrogantis opus est, ut faciat respondentem improbabilissima dicere, et alia quidem, quam quae propter positionem sunt necessaria: respondentis autem, non propter eum uideri accidere impossibile, aut quod praeter opinionem est, sed propter positionem. Diuersum enim fortasse peccatum est, ponere primum, quod non oportet, et positum non seruare secundum modum: at opponens, etsi interdum ad inductionem, ut detur uniuersale, aut in magnitudinem orationis, aut ut manifestior sit oratio, negotietur, in omnibus praecipuam uirtutem ducit occultationem conclusionis, ut oratione per conclusionem expleta, quaeratur propter quid. 10 Unde in nuptiis Mercurii et philologiae, dialectica in manu serpentem gestat, et formulas, ut astutia serpentis, quae propositum tegit, mordeantur incauti et rudes, aut improbi per rationis formulas erudiantur, aut conuincantur. Consistit autem cautela, in ordine et modo explendi propositum, siue diuidendum, seu definiendum, seu colligendum sit: recteque procedit ex praeexistenti cognitione locorum et argumentationum, aliorumque sermonum, quibus definitiones et diuisiones explicantur. 11 Nam loci argumentandi, et diuidendi, definiendique, plerumque sunt communes; sed uis artis in argumentationibus amplius uiget. In ipsis quoque syllogismis uiolentior est, siue integritate sui perfectus sit, siue media propositione subtracta, ad modum enthymematis conclusionem acceleret: ideoque usus magis eius facit ad alterum. 12 Inductio uero leuior est, siue maturiori incessu a pluribus progrediatur ad unum uniuersale, aut particulare, siue acriori impetu ab uno, ad exempli formam inducto, ad unum, inferendo prosiliat. Hic autem modus magis oratoribus congruit: interdum tamen ornatus aut explicationis causa, conducit et dialectico; magis enim persuasorius est quam urgens. 13 Unde, sicut Marcus Tullius in rhetoricis testis est, Socrates hoc argumentandi genere saepissime utebatur. Caeterum cum exempla ad probandum quid, aut plura feruntur, aut singula, conuenientia esse debent, et ex quibus scimus: qualia Homerus, non qualia Cherillus. Si autem ab auctoribus transsumantur, Homero quidem Graecus, Latinus autem Virgilio utatur et Lucano; domestica namque exempla magis mouent, et ignota, dubiorum non faciunt fidem. 14 Ad occultationem uero propositi, imo ut uterque gignadiorum noti compos facilius sit idiotismus et orthonoismus, perutilis est. Ut uterque scilicet sic artem dissimulet, quod aut eam non habere credatur, aut quod habita nolit uti. Semper enim suspecta est artis ostentatio; et econtra facilius admittuntur, uia simplici gradientes. Sed prae omnibus utrique expedit nosse fideliter, circa quid confligentium uersetur intentio. 15 Siquidem non facto manifesto quid est quod positum est, non est facile argumentari; nam ex hoc, uel ad nomen, aut saepe nulla est disputatio. Ratio enim non habet processum, nisi intellectus altercantium alicui innitatur articulo. Nam ut obuiatio sit, necesse est eamdem teri uiam. Ergo aut una debet esse interrogatio, aut multiplicitas suis est rationibus distinguenda. Unde Aristoteles, quoniam autem concessum est respondenti, non intelligenti, dicere, quoniam non intelligo, et multipliciter dicto, non ex necessitate confiteri, uel negare; palam quoniam primum quidem, nisi planum sit quod dicitur, non pigritandum dicere, non intelligere. 16 Nam saepe ex eo quod non plane interrogantibus dant, obuiat aliquod difficile. Si autem notum quidem sit, multipliciter autem dictum, si in omnibus quidem uerum uel falsum sit, quod dicitur, dandum simpliciter, uel negandum. Si uero in aliquo sit falsum, in aliquo autem uerum, significandum est quoniam multipliciter dicitur, et propter hoc, aliud quidem falsum, aliud autem uerum; posterius enim diuiso incertum, si et in principio conspexerit, dubium. Si autem non praeuiderit dubium, sed in alterum respiciens posuerit, dicendum ad eum, qui in alterum ducit, quoniam non ad hoc inspiciens dedi, sed ad alterum eorum; nam pluribus existentibus, quae sub eodem nomine, uel sub eadem oratione sunt, facilius est dubitatio. 17 Si uero planum sit et simplex quod interrogatur, aut sic, aut non, respondendum: Ut enim est apud Agellium: «Qui in talibus plus uel minus respondet quam quaeratur ab eo, lineam recte disputandi ignorat aut dissimulat.» 18 Siquidem qui aut multiloquio, aut distorta responsione collegam impedit, non modo prauus socius, sed manifeste proteruus est; praesertim si non habens instantiam, admissis particularibus, contradicit uniuersali; nam sine instantia quae sic, uel uideatur, prohibere orationem, proteruire est. Si ergo in multis apparente, non dederit uniuersaliter, qui non habet instantiam, manifestum quoniam proteruit, nisi forte contra habent argumentari, quoniam non uerum est quod infertur. 19 Siquidem si consequens falsum est, palam est quoniam ex antecedentibus ueris non prouenit: nam ex uero nunquam falsum, «pro eo quod ueritatis integer sinus nec parit nec alit mendacium.» Non tamen sufficit in contrarium argumentari; eo quod plura contraria opinionibus, plerumque facile non soluuntur, hinc inde colluctantibus argumentis; nam Zeno quod non contingit moueri, neque stadium pertransire, et Empedocles ab aduerso omnia moueri contendit. 20 Sed paucorum opinio, praesertim quam firmissima ratio non munit, aeque firmae et communiori opinioni non derogat. Itaque proteruus est, qui in talibus, nec instantia, nec contrariis utitur argumentis; est enim in disputationibus proteruia, responsio praeter hos modos syllogismi corruptiua. Ita quidem, ex parte respondentis; nam in interrogante nihilominus est, si patefacto quid datum sit, inepta uerbulorum occasione in contrarium tendit, fidelem non recipiens intellectum, sed aucupans syllabas, et ad nomen inaniter disputans. 21 Tanto quidem improbior est proteruia, quanto acrius quisque sic urget. Caeterum uterque alterius propositum impedit, sine proteruiae uitio, si officii sui partibus probe renitatur, aut urgeat: puta si tardum natura uel usu, adhibita celeritate quis urgeat; si acrem ingenio, uel exercitii assiduitate, quis, adhibita grauitatis mora, retardet; si tegit quis propositum, ut arte deludat; si alter detegit occultatum, ut prudenter euadat, et quidem in hunc modum plurima. 22 Si uero falsum sequi uideatur ex uero, etsi ubi fallacia sit non sit perspicuum, constat quoniam sophisticus est syllogismus, aliaue argumentatio fallax quidem et perfida, cui fidem haberi non oportet. Hoc autem litigiis, quam demonstrationi, aut exercitationi dialecticae magis facit; nam sophisma est syllogismus litigatorius; philosophema uero, demonstratiuus; argumentum autem, syllogismus dialecticus; sed aphorisma, syllogismus dialecticus contradictionis. 23 Horum omnium necessaria est cognitio, et in facultatibus singulis perutilis est exercitatio. Itaque assuescendum est disceptationi, et prima initia memoriter reuoluenda, distinguenda necessaria et probabilia, ab oppositis, et a se inuicem: excutiendae sunt uocum significationes ut facile, scientiam habenti, una oratio in plures transeat, aut plures reducantur in unam. 24 In uniuersalibus aut astruendis, aut depellendis, diligentia maior, cum in eis profectus aut periculum euidentius constat: pro eo quod non est sine uniuersali syllogizare. Porro, cum in omni sermone praecipua sit uirtus breuitas, tum in eo, qui ad alterum est, efficacius operatur, acceptatur gratius et clarius enitescit; nam in prolixitate omnium maius dispendium. 25 Quod si non potest accelerari propositum, nouitate rerum, quae tamen praeter rem non uideantur, purganda est mora; quoniam, ut ait Aristoteles, quisquis unam orationem multo tempore interrogat, male inquirit; nam si respondente interrogato quod interrogatur, palam quoniam multas interrogationes interrogat, aut frequenter easdem. 26 Quare aut uenatur, aut non habet syllogismus; nam ex paucis omnis syllogismus; si uero non respondente, quoniam non increpat, uel recedit. Contingit autem multiplicare interrogationes, ut reprehensionis detur occasio, et undecunque iustae increpationis ansas eliciat; et hoc plerumque laudabile, interdum uero defectus indicium est, eo quod non est propositum certum, aut ei uia non patet ad processum, qui easdem replicat orbitas, et auras eadem circinat, et mouetur iugiter, nec promouetur. 27 Heschelinus faber, sicut magister Willelmus referebat, illorum morem sequebatur, qui nihil in disputationibus certum appetunt, et sic rem fabrilem, sicut hi expediunt dialecticam, exercebat. Praestolabatur enim non ab arte, sed fortuna, operis finem. Dum enim coctam massam uolueret in incude, eamque formaret ad ictum mallei; si forte interrogaretur quid fieret, non certum quid respondebat, sed multa disiunctim, puta cultrum, aut falcem, aut uomerem, aut aliud ad quod materiam casus induceret: non enim quod uolebat, sed quod poterat, producebatur. 28 Nihil autem minus peritum decet artificem, quam sequi casum, non arbitrium rationis: proinde rationum undecunque, ad statuendum uel destituendum positionem, conquirenda est copia, ut urgendi instandique facultas comparetur. Et si aduersarius deest, secum quisque experiatur quae, quot, et quanta propositae quaestionis articulum muniant aut impugnent; sic enim facile erit quisque idoneus ad cogendum et reluctandum, et siue agonizandum, seu suadendum, seu philosophandum fuerit, urgentias instantiasque habens aut superabit, aut euadet cum gloria, aut decenter sibi, et sine ignominia superabitur. 29 Fuit antiquitus haec in re militari disciplina Romanorum ut qui armis fuerant exercendi, ab ineunte aetate assuescerent militiae imaginariae, et ludentes in eo iugiter uersarentur adolescentes, unde postmodum in necessitatibus reipublicae feliciter triumpharent. Telorum quisque nouerat usum, et qualiter equitem, qualiter peditem, nunc instare, nunc fugere, nunc caesim, nunc punctim ferire oporteat, domi praediscebatur. Sic suorum instrumentorum necesse est logicam expeditam habere facultatem, ut scilicet principia nouerit, probabilibus abundet, syllogizandi et inducendi omnes ad manum habeat rationes. 30 Vires quoque aduersarii metiatur; quoniam et ex hoc plerumque negotii pendet euentus. Non est enim satis in altero tantum bene finire commune opus; siquidem sicut interrogantis aut docentis imperitia, sic plerumque tarditas auditoris, aut rei difficultas, eum qui agit ex arte, uoti compotem esse non sinit. 31 Est autem, ut ait Palladius, magna pars prudentiae, eius cum quo agitur aestimare personam. In iure quoque cautum est, quia nemo debet esse ignarus conditionis eius, cum quo contrahit. Ergo et aliter cum erudito, aliter agendum est cum eo, quem rudem nosti; nam eruditus syllogisticis, rudis urgendus est rationibus inductiuis. Caeterum ut quis ueniat ad profectum, sicut studium exercitii, ita et uenam laudabilis necesse est subesse ingenii. Ingenium uero bonum est, quod uero facile acquiescit, et falsum aspernatur; hoc autem primum a natura oritur, per fomitem innatae rationis; deinde affectione boni, et usu, uiuacius conualescit. 32 Usus quidem exercitium roborat, paritque facultatem probandi et examinandi ueri; facilius tamen, et expeditius, si artis praeceptorumque compendio solidetur. Sed licet nunc ad alterum contingat utiliter exerceri, collatio meditatione uidetur utilior. Ut enim ferrum ferro acuitur, sic ad uocem alterius, contingit animum colloquentis acutius et efficacius excitari; sed maxime si cum sapiente aut modesto sermo conseritur, alioquin os stulti, quod ebullit stultitiam, et proteruus, qui modestiam nescit, non tam facile ingenia adolescentium, qui aliis per imitationem appetunt conformari, erudiunt, quam peruertunt; non informant ad uitam, nec instruunt ad scientiam, sed infatuant animam, et toxicant linguam. Itaque licet nihil magis mutua collatione prosit, non est tamen cum omni disputandum, neque contra quemlibet exercitandum. 33 Necesse est enim, ut ait Aristoteles, contra aliquos prauas fieri orationes. Nam contra eum, qui omnino tentat uideri perfugere, iustum quidem omnino tentare syllogismum facere; non pulchrum autem, eo quod non oportet consistere statim contra quoslibet; necesse est enim laboriosum sermonem accidere; nam qui exercitati sunt, non possunt abstinere a disputatione certatoria. 34 Sed nec ubique, nec semper, nec de quolibet disputandum. Sunt enim plura, quae disputationem non admittunt; sunt quae humanas excedunt rationes, et tantum fidei consecrantur. Sunt et quae interrogante aeque ac respondente uidentur indigna, et eos, qui in talibus dimicant, aut desipere, aut non sapuisse conuincunt. 35 Haec autem sunt, quae scita non conferunt, et ignorata non laedunt: iis operam dare, ad philosophiam non tam accessum praeparat, quam recessum; neque enim proficientis, sed difficientis ingenii indicium est. Unde eleganter beatus Ambrosius: «Libenter fateor me nescire quod nescio, imo quod scire nihil prodest. 36 » Porro probabilium inuestigatio, ex quibus fere scientia est humana, quodammodo manat a fonte topicorum; quae rerum sermonumque adiunctione deprehensa, parant copiam rationum; ut si quis in eis sufficienter instructus fuerit, illud Pythagoricum uerum esse cognoscat, quia de omni re potest in utramque partem probabiliter disputari; ipsam uero, sicuti est, deprehendere ueritatem, diuinae uel angelicae perfectionis est; ad quam tanto quisque familiarius accedit, quanto uerum quaerit auidius, amat ardentius, examinat fidelius, et in contemplatione eius iucundius delectatur. 37 Haec summatim excepta, ad instantiam prouocantis retexui; non quidem quod utilitatem aut conceptionem praecedentium librorum plene descripserim (hoc enim supra uires meas est, et a proposito alienum), sed ut articulos, qui proponebantur, et criminabantur inutiles, officiosos esse monstrarem. Idem quoque in sequentibus propositum est: scilicet ut potius aemulo occurratur, quam ut in artes, quas omnes docent, aut discunt, commentarii scribantur a nobis. 38 Cui ista non placent, doceat potiora.