[2,00] IACOBI AVGVSTI THVANI HISTORIARVM LIBER SECVNDVS. [2,01] Principium rnihi operis erit bellum Gerrnanicum, quod mole maximum, conspectu facillimum, euentu felicissīmum Caesar cum principibus foederatis et ciuitatibus Augustanae confessionis sociis intra anni curriculum gessit. Verum antequam ulterius progrediar, facturum me operae pretium putaui, si pauca de Germania, et eius statu atque administratione, quantum ad rem sat erit, breuiter edisseram. Germania antiquos limites habet ab oriente Vistulam et Pannonias; ab occidente Rhenum, qui in Alpibus Lepontiis ex Adula monte ortus per curiam Raetorum et medium lacum Acronium curuato flexu Augustam Rauracorum diuidit, et inde quasi a meridie septentrionem uersus tendens binis ac multum disparatis ostiis in mare Germanicum exoneratur: a meridie Alpibus Raeticis, Vindeliciis, Iuliis, et Carnicis ; a sepptentrione mari Baltico clauditur. Quos postremos limites populosa aeque ac bellicosa gens transgredi non potuit ; quippe insuperabileis; flumina facile superauit. Nam et inde arans Vistulam in Borussiam et Daciam; inde ultra Rhenum, omnem trans et citra Iuram Heluetiorum ciuitatem complexa ad Vogesium usque montem et Belgici maximam partem fineis protulit, et insulam Batauorum ambigui antea iuris suam effecit, omni ea portione Galliis adempta, ita que et omnibus iis locis lingua ex Germanica detorta utuntur. apud Heluetios, inquam Tribocos, Vangiones, Nemetes, Menanapios, Treuiros, Tungros, Sicambros, Vbios, Eburones, Atuaticos, et Pleumocios, quin et Anglicam, quae hodîe est, et Scoticam Teutonticae essee dialectos quis neget? uti a Saxonibus nomen, ita et linguam mutuatos esse, uero sit simile : qui et iidem Saxones orientem uersus ueteres fineis egressi Borussos etTranssiluanos, qui hodie appellantur, Germanice loqui docuerunt. [2,02] Etiam Liuonia, licet in Sarmatia Europaea sita sit, quia tamen uersus occidentem sinuoso tractu reflectitur, et a Vandalis.proxmis infessa est, Germaniae annumeratur ; eamque ob causam Rigensis archiepiscopus, qui in Liuonia est, inter Gerrnanicos antistites recensetur. At enim quod in Gallia Germanis, id in Germania lllyriis usu uenit, ut suae ibi dominationis uestigia relinquerent alte impress a nam et hodie Marcomanni seu Moraui, Quadi siue Silesii, ac denique Boemi, qui omnes priscis Germaniae finibus continentur, Illyrica seu Slauica lingua utuntur, atque eadem adeo quae inter Istros, Dalmatas, Bosnenseis, Bulgaros āc denique per totam Sarmatiam Europaeam superiorem in usu est. Hac ergo se tenus Germaniae quasi naturale imperium in Gallias et Sarmatias effudit; quod iure gentium longe ulterius progressum est. [2,03] Nam postquam imperium, quod in secunda regum nostrorum familia a Carolo magno incepit, qui Galliam primum, dein Germaniam, ac totam fere Italiam tenuit, ad Germanos translatum est, omnes illae prouinciae in Italia et extra Italiam in limite nostro sub imperio occidentali et imperii Germanici legibus ordinatae sunt. Itaque Sequani, Sclabi, Leuci, Mediomatrices, et in his Lotaringia., Lucemburgensis ac Namurcensis ditio cis Rhenum et Mosam, et inter Rhodanum et Alpeis Segusiani, Viberi et Veragri, qui hodie Valesiani; Sabaudi item et Allobroges imperio et legibus irnperii parent. Regnum etiam Arelatense, antequam in potestatem regum nostrorum ueniret, sub imperio fuit : cuius rei memoria post sublatam imperii iurisdictionem aboleri minime potuit. Nam et hodie in sermone uulgi interior Rhodani ripa irnperii, citerior regni nomine indigeatur. [2,04] Translatum autem fuit imperium ad Germanos ab Othone I-o Henrici Aucupis filio, mansitque in eius familia usque ad Othonem III-um nepotem, qui ueritus, ne imperium a patre et auo in Germania firmatum ad Italos aut etiam Graecos transferretur, legem tulit, qua scitum est, licere solis Germanis principibus imperatorem eligere. Id ut facilius Otho impetraret, cum Gregorio V-o Saxone sobrino suo, quem post eiectum Roma Crescentium et Ioannem Graecum expulsum in sedem restituerat, posteris aeque damnosa ac ignominiosa pactione transegit, ut qui rex Romanorum deinceps crearetur, non prius imperator et Augustus haberetur, quam eum R. Pontifex inaugurasset. Ita R. Pontifex ab imperatoribus primum creari aut constitui solitus, arbitrium summi inter Christianos principatus constituendi ad se paulatim traxit. Id circa annum Christi 997-um accidit. Postea Carolus IV eandem legem renouauit, sub bullae aureae nomine in comitiis Norimbergensibus IX-o Ianuarii anno salutis 1356-o publicatae, quae et hodie inter Germanos magna religione seruatur. Is suo periculo, sed sero, sensit quorsum pertineret ius illud, quod sibi inaugurandis imperatoribus, R. Pontifex sumpsit, ut scilicet liceret ei a quo accipere debuit leges quas uellet pro inaugurationis pretio imponere. [2,05] Siquidem Innocentius VI non aliter coronam per ministros ipsi imponi passus est, quam ille iureiurando se obstrinxisset, Romae aut in Italia iniussu Pontificis diutius non moraturum. Ut non immerito Fr. Petrarca, qui ,tunc temporis floruit, indignabundo animo miratus sit, quaenam ista superbia esset, principem Romanum publicae libertatis auctorem libertate priuare, ut cuius esse debent oamnia, ipse non sit suus. In haec enim uerba ad ipsum Carolum imperatorem scribens uir optimus et sua aetatte doctissimus prorupit. [2,06] Ab Othone III-o ius ac potestatem imperatores eligeudi, ut ambitioni ac turbis obuiam iretur, ad VI uiros contractam esse uulgo persuasum est ; uidelicet Moguntinum, Coloniensem et Treuirensem episcopos ; comitem Palatinum Rheni, Ducem Saxoniae et Brandeburgicum marchionem, atque his additum fuisse Boemiae tunc ducem, nunc regem ; cui locus est, si quando, accidat, ut VI uiri in ferenda sententia paribus suffragiis inter se dissideant. Sed melioris antiquitatis periti aliter sentiunt, Germanicorum annalium fide edocti, diu post Othonern III-um tam reges Germaniae quam imperatores, sicuti antea fieri consueuerat, a populis et principibus fuisse renuntiatos, et ante Friderici II-i imperium, qui anno Christi 1250-o e uita migrauit, nullam VII uirorum mentionem a scriptoribus Germanicis fieri, qui omnia eligendis imperatoribus comitia ad hoc usque tempus ab omnibus imperii ac regni principibus siue sacris siue solutis nullo discrimine celebrari solita concorditer memorant ; ut eam VII uirorum institutionem inter annum 1250-um et 1280-um cepisse necesse sit; et si coniecturae locus detur, circa tempora comitiorum, quibus post longum interregnum Rodolfus Habspurgensis comes Austriae familiae hodie potentissimae conditor rex appellatus est, atque ut putat Onufrius Panuinus, in magno concilio Lugdunensi II-i, quod a Gregorio X-o Placentino anno post Rodolfi electionem celebratum fuit, probatam ac confirmatam. Quanquam Nicolaus Cisnerus iurisconsultus uir alioqui Germanicae antiquitatis per quarn gnarus contrarium asserat, aut certe diuersa longe in oratione de Othone III-o et consiliorum imperatoriorum instituto edita tradat. Nec minus plerisque suspectum est, quod uu!go itidem iactatur, regis Boemiae partes esse, ut paribus suffragiis interueniat; cum ei tertium in dicenda sententia locum nominatim aurea Caroli IV-i bulla tantum attribuat. quod ab ipso tanquam rege Boemiae tunc institutum, minime tamen a successoribus eius postea seruatum fuit. [2,07] Imperium autem, quod uocant, in tria omnino membra diuiditur. omnium caput et princeps est imperator. sequuntur ii, quos dixiinus, principes ; ac praeterea ex sacro ordine arcbiepiscopus Magdeburgicus Germaniae primas, Salsburgensis, Bremensis, ac denique Rigensis; quibus subsunt XLV circiter episcopi. insuper Misnensis, Babenbergensis et Ratisponensis, qui archiepiscoporum potestati exempti sunt. dein sequuntur coenobiorum multi praesules et antistitae. post Palatinum, Saxonem et Brandeburgicum, alii etiam Palatini, duces et marchiones, Lantgrauii item, Burgrauii, comites, domini, barones, primi quique quatuor ex singulorum numero praecipui; dein plures, quorum non ita definiitus est numerus ; quippe qui pro temporum ratione et irnperatorum arbitrio mutatur, augetur, minuitur. atque illi fere omnes principes etiam in Italia ab imperatore in fidem accipiuntur, et fide data, si mandatis imperialibus non obediunt, aut bellum contra imperii leges suscipiunt, proscribuntur et bonis ac possessionibus multantur et defiicientibus heredibus masculis fere ditiones et possessiones eorum ad imperatorem redeunt. [2,08] Tertium membrum ciuitates liberae constituunt, quae sunt hodie circiter LX, cum prius plus quarn-XC numemararentur. ex his constat respublica Gerrnanorurn ; quae sic ea ratione uocari potest, quod quamuis imperator primum, dein reliqui principes, ac postremo ciuitates liberae suas quaeque ditiones, iura, consuetudines, et subditos, in quos ipsis ius uitae et necis est, habeant ; tamen quia simul omnes imperio subditi sunt, et ipse Caasar imperii caput, imperii legibus esl obnoxius, uniuersi reipublicae unius speciem exhibent. [2,09] Quoniam uero ditiones singulorum ita permistae inuicem sunt, ut crebras . de finibus et iuribus inter ipsos controuersias oriri necesse sit, ideo, consilia communia inter eos instituta sunt, singula in singulis X circulis, in quos Germaniae prouinciae omnes distributae sunt anno huius seculi 1522-o, cum prius VI tantum circuli essent. quanquam et aliae constitutorum circulorum causae assignentur, nempe ut esset unde senatus imperii, qui tunc summa cum auctoritate ius dicebat suppleretur ; deinde ut pacii publicae consuleretur ac leges imperii lataeque sententiae executioni demandarentur. nam circulorum consilia nullam uere iurisdictionem, sed deliberationem duntaxat de executionis modo et ordinanda re bellica auxiliisque manu armata expediendis habent. [2,10] Primo circulo continetur Franconia, in qua III episcopi. II-o Noricum et Baioaria, in quibus VI episcopi, III-o Austria et Tirolensis ditio, in qua itidem VI episcopi. IV-o Suenia, in qua III episcopi, et Virtembergensis principatus, plurimaeque ciuitates liberae. V-o Alsatia inferior, in qua XI episcopi, duces Sabaudiae et Lotaringiae; nam superior tota est ditionis Austriacae. VI-o Palatinatus Rheni, in quo III uiri ecclesiastici. VII-o Vestfalia, in qua VIII episcopi, praeterea Frisia orientalis, dux Iuliaci et Cliuiae, comes Valdecius. VIII-o Saxonia superior, Misnia et Lusatia, in queis VII episcopi, dux Saxoniae VII uir, dux Pomeraniae, marchio Brandeburgicus VII uir, princeps Anhaltinus, Gedanum ciuitas, aliae. IX-o Saxonia inferior, in qua archiepiscopi Brernensis et Magdeburgensis, episcopi V ; etiam rex Daniae propter possessiones atque Holsatiam inprimis, quas in imperio obtinet, duces Brunsuicus, Megalopolensis et Luneburgicus. X-o denique Burgundia superior siue Scquani, in queis Vesuntinus archiepiscopus. is circulus ab Austriacis Burgundiae principibus nuper additus, in quo et praecipui Belgici proceres comprehendi uoluerunt. his consiliis princeps aut aliquis ex primaria nobilitate in uno quoque circulo praeficitur, cui quattuor consiliarii attribuuntur. ad grauiores causas inter principes et ciuitates decidendas ordinata est Spirae camera, cui praeest princeps aliquis, seu comes, seu baro. assessores huic hodie V a Caesare dantur ; in quibus his tres e comitum aut Baronum ordine praesides ; a VII uiris X; ab Austria I, a Burgundia I, a VI circulis XVIII, ab IV circulis, VI ; quibus omnibus, qui in uniuersum XLI fiunt, Caesar praesidem summum primariumque, iudicis Cameralis nomine praeficit.