[1,71] Iam in Prussia quoque quae et Borussia, ex ea occasione status relligionis mutauerat. ea regio, quae trans Vistulam ad mare Balticum porrigitur, Teutonicorum equitum ordini sub Henrico VI Friderici Ahenobarbi filio instituto olim paruit: sed cum eius clientelam Poloniae reges sibi uindicarent, ut quae extra Germaniae limitem sita sit, et Sarmatiae Europeae finibus includatur; Germani contra imperatores ad se pertinere contenderent, diu bellis certatum est. tandem Teutonici equites magno proelio uicti fidem Casimiro Sigismundi I parenti per iusiurandum dederunt. sed cum Albertus Brandeburgicus Sigismundi sororis F. ordinis magister stare praedecessorum iuriiurando nollet, rursus graui bello se implicuit. cui gerendo cum auxilia a Caesare et Germanis, quorum de maiestate et iure agebatur, frustra expectarentur, induciis, quantum potuit, extracto tempore, postremo omni ope destitutus, imminentem belli procellam, pace cum auunculo contracta, in occasionem sibi priuatim consulendi uertit. nam ex ordinis magistro a Polono, cuius se clientelae credidit, Prussiae dux creatus est, statimque mutata relligione uoti uinculum soluit, ducta uxore Dorothea Friderici I Daniae regis F., et prouinciam quam antea usus fructus tantum titulo obtinebat, iure proprietatis possidendam ad heredes transmisit. [1,72] In Polonia, amisso praesidiariorum perfidia Smolencho, quod est oppidum trans Borysthenem in confinib. regnorum situm, Sigismundus, qui Vilnam usque processerat, ut Basilium Moscouitarum regem hac expeditione triumphantem reprimeret, Orsensi uictoria pensato damno domi quiescebat, princeps de Tataris toties uictor, et uicinis ac Solimano ipsi formidolosus; alioqui pacis et concordiae amans, et ab omni ambitione atque alieni inuadendi cupiditate alienus: quippe qui regnum Daniae eiecto Christierno oblatum recusauerit, et Ludouico fratris F. mortuo Hungarorum uota modesta excusatione frustratus sit. In Pannonia longe peiore loco res erant. nam Ludouicus Ladislai F. Cazimiri N. cum iuuenis admodum patri successisset in regno procerum discordiis lacerato, Belgradum in confluenti Danubii et Saui arcis instar munitum oppidum oppugnantibus Turcis, neque se gnauiter defendentibus Christianis, facile amisit. hoc experimento fretus Solimanus, cum digladiantibus inter se Christianis commune periculum negligi animaduerteret, cum potentissimo exercitu in Pannoniam descendit, commissoque ingenti proelio ad Mugatium, in quo ipse Ludouicus XXII annum agens suorum temeritate periit, uictor Budam prouinciae regiam et multa alia oppida nullo negotio cepit. cum imagines Ludouici demortui et Mariae uxoris contemplaretur, illacrimasse ferunt barbarum etiam in tanta uictoria humanae condicionis memorem, quod rex in illa florenti aetate prauorum consultorum impulsu se in tam apertum exitium praecipitem dedisset: quippe non eo consilio se uenisse dicebat, ut regem paterno regno exueret, sed ut Hungarorum insolentiam refrenaret, et ipsum beneficiarium Othomanici imperii efficeret. [1,73] Ioannes Zapolia Daciae princeps, Vaiuodam uocant, auxilio ueniebat: sed ante aduentum conserta pugna, in eaque mortuo rege et occiso Georgio fratre ex occasione consilium capiens, de regni adeptione cogitare cepit, magnoque procerum fauore acceptus, Albae regali coacto regni concilio rex creatur. peractis de more ceremoniis qua potuit proceres liberalitate deuinxit, inprimisque Ioannem Emericum Cibacum, quem Varadinensi pontificatu ornauit, et Daciae principem constituit. ac Ferdinandum qui multis nominib. Hungariae regnum ad Se pertinere contendebat, tum uel maxime, quod Annam defuncti Ludouici sororem in uxorem duxerat non defuerunt ex Hungariae procerib. qui erga Ioannem minus bene affecti ad arma pro regni uindicatione Sumenda amplissimis pollicitationibus incitarent: nec promissorum fidem euentus frustratus est. nam Ioannes post infelicem pugnae Toccaiensis exitum uniuerso regno exutus in Sarmatiam ad ueteres amicos confugere est coactus. Ferdinandus uictor Albae regali conuocatis regni ordinibus rex uicissim salutatur, et regia corona ornatur. Ioannes, ne quid inexpertum relinqueret, Hyeronymum Lascum magnae nobilitatis et auctoritatis uirum Constantinopolim mittit, qui de iniuria apud Solimanum expostulet, et auxilium ab eo petat, seque et regnum Othomanici sceptri clientelae subiiciat. Solimanus eam gloriae et amplificandi imperii occasionem idoneam nactus, tertio in Pannoniam descendit, restitutoque in regnum Ioanne castra ad Viennam promouit, qua irrito conatu oppugnata, gnauiter defendente ciuitatem Philippo Palatino, tandem ab obsidione discedere coactus est, et relicto in Hungaria Aloisio Gritto, cui omnem auctoritatem attribuerat, Constantinopolim iam appetente hieme triumphanti similis ingreditur. [1,74] Ioannes, etsi a Turca in regno confirmatus, tamen cum potentiam Caesaris reformidaret, tutius fore duxit, si cum Ferdinando pacisceretur. sed morte praeuentus relicto filiolo ex Isabella Sigismundi F. uxori et fratri Georgio, quem paullo ante mortem occiso Cibaco, summo Aloisii Gritti et Dociae nec impunito scelere, Daciae praefecerat, administrationem regni ac filii tutelam commisit. uerum cum Ferdinandus rursus pupillo indicto bello Rocandulfum potenti exercitu ad Budam oppugnandam misisset, caeso exercitu et duce ipso interfecto, rursus Turci magno florentissimi regni detrimento rerum in eo potiti sunt: Solimanus ipse Budam uenit, atque inde Isabellam et filiolum expulsos in Daciam ablegauit, captumque Mailatum, qui mortuo Ioanne Daciae princeps a prouinciae proceribus salutatus fuerat, inde discedens secum abduxit. sed cum frustra Ferdinandus cum Solimano egisset, ut iisdem condicionibus, quae Ioanni impositae fuerant, beneficio suo regnum acciperet, exortataque inter tutores dissensione, regina Georgii fastum non ferens de eo apud Turcam questa esset, Ferdinandus opportunitate data clam Georgii animum tentare cepit: nec homo ambitiosus et suspicax nimis se difficilem oblatis condicionib. praebuit; sed cum modo in has, modo in illas partes inclinaret, neutrique propterea fidem suam approbaret, iis se difficultatibus implicuit, quae ei postremo exitium attulerunt. sed haec quoniam in nostra tempora incidunt, suo ordine et loco describenda referuamus. Nunc quando de Solimano dicere incepimus, ratio exigit, ut de Turcicis rebus, quae explicanda supersunt, persequamur. [1,75] Is ergo cum eodem anno ac ferme mense, quo Carolus renuntiatus est imperator, patri Selimo successisset, Gazellem, qui a Tomombeio AEgypti Sultano nuper, fortuna eum deficiente, defecerat, per Syriam Mamaluchorum relliquias colligentem statim auspiciis regni prope Damascum oppressit. inde in Europam reuersus, Belgradum, uti diximus, cepit. postea Rhodum Hierosolymitanorum equitum sedem longa obsidione ad extremam necessitatem redactam, cum iam discessurus esset, proditione Hispani in deditionem accepit; factisque deinceps crebris in Pannoniam expeditionibus ex consilio Hebraimi purpuratorum principis, qui haut dubiae Christianis fauebat, arma uictricia in orientem contra Tecmasem Sophum transtulit, et Mesopotamiam omnem atque Assyriam nullo negotio occupauit, et Babylone a Calipha rex coronatus, Taurisium, quod ueniens intactum reliquerat, rediens diripuit. sed tantam laetitiam clades in itinere accepta in luctum uertit. nam Dalimenes cum Persici exercitus parte abeunteis subsecutus ad XX millia hominum ad Tauri radices cecidit III Eid. VIIIbr. et in his praetorianos, quos uulgo uocant Ianizeros, praecipuum Turcicae potentiae robur, ea strages postea Hebraimi, qui suscipiendi belli auctor fuerat, morte expiata est. feliciores Turcarum in Europa successus fuere, in qua tamen nonnulla interdum aduersa sunt experti, Corone, Pylo, Methone, et Nauplia urbib. maritimis in Peloponeso amissis, quas deinde redintegratis inter nos discordiis, Solimanus recuperauit; Coronen tamen serius: quam egregia praesidiariorum Hispanorum uirtute saepius defensam, ad extremum peste grassante desertam occupauit. [1,76] in aduersis et numerari potest Caesaris in expeditione Tunetana gloriosus et felix successus, quo Mule assem expulso Hariadeno Ahenobarbo in regnum restituit. sed tantam felicitatem accepta ad Algeriam clades itidem in Africa VIII annis post pensauit; quamuis eam multi non omnino praeter opinionem Caesaris accidisse uelint, rati minore uirium et famae dispendio se cum uentis et tempestatibus conflictaturum, quam si cum Solimano in Pannoniam cum maximis copiis aduentante, quibus se parem fore desperabat, omnium fortunarum uno proelio aleam subiisset. quam tamen calamitatem euitare non potuit, irrita et infelici expeditione anno sequenti in Pannoniam suscepta, ut Germanis principibus satisfaceret, in qua, ne tantum discrimen adire cogeretur, ante oculos Strigoniam et Albam expugnari et diripi a Turcis passus est, et seditione solemni inter milites Hispanos orta, in Italiam pudore et maerore confusus rediit. ita diuino consilio pro uisum arbitror, ut tot magni principes eodem tempore orbem terrarum moderarentur, ut quisque eorum aemulatione aut metu aemuli in officio se contineret, et alterius uirtus, contraria alterius uirtute; quominus licentiosa euagatione se effunderet, inhiberetur. [1,77] Nunc ad Italiam tandem deuentum est, quae uictoris ueluti praemium inter duos potentissimos principes iacebat, et in qua praecipue, tanquam in theatro, anceps et dubii euentus superioris temporis fabula acta est. ac Veneti quidem, postquam Gallorum beneficio se periculoso iuxta et damnoso contra Maximilianum bello explicuerunt, nunc in has nunc in illas parteis propensi, necessita foederum potius quam consilio, pro imperii conseruatione et libertate Italiae certabant; Gallicis tamen partibus aequiores, quod e re et sua et Italiae existimarent, crescentem in dies Caesaris potentiam, sustentata Francisci tot cladibus afflicti fortuna, debilitari. itaque foedere pro Sfortiae restitutione et filiorum Francisci liberatione post Cameracensem pacem soluto, Rauenna Pontifici, oppidisque, quae in Apulia tenebant, Caesari redditis, ad omneis casus intenti domi se continebant. at Genuenses eiectis Fulgosiis et libertate parta a praeteritis damnis et calamitatibus aliquantum respirabant, Andreae Auriae beneficio, qui subitae et intempestiuae defectionis a Gallis inuidiam, caritate et tanta in patriam collata gratia, facile excusauit: partibus tamen illi Caesarianis addictiores, quod Auriae, qui Caesari militabat, libertatem debebant, quae initio dulcis et iucunda, tractu temporis ipsis in acerbam et tristissimam seruitutem Hispanicis artib. uertit. [1,78] Senenses uero, qui Petrucciis a reip. gubernatione remotis populari dominatione regebantur, et occultas cum Florentinis simultates exercebant, iam ab illo tempore, quo Pisani contra Florentinos pro libertate certantes, Genuensium, Senensium, et Lucensium opibus sustentabantur, initio sustulerant animos, Io. Bapt. Palmerii impulsu, qui detecta coniuratione ciueis suos contra Clementem et Florentinos adeo efferauerat, ut ab iniuriis apertis non temperarent. inde secuta mox obsidione urbis, quae magno hostium damno et dedecore, deleto paene exercitu et amissis tormentis soluta est, elatiores redditi; ad haec Caesaris cum Pontifice dissidentis opibus confirmati iam in apertas inimicitias eruperant. sed cum postea Caesar pace cum Clemente facta et Florentia capta statum reipub. ex sententia Pontificis ordinasset, Senensium spiritus paullatim infringi, et libertas labefactari cepit: quod sibi ex principis arbitrio pendere necessarium prouiderent, qui uoluntates et consilia mutare cum fortuna solitus esset. quod postea suo periculo uerum esse didicerunt. [1,79] Florentinorum ergo rebus ita constitutis, ut summum imperium penes Mediceos esset, Alexander Laurentii Vrbini ducis nothus F. ciuitati gubernator perpetuus imponitur, cui mox, frustra eum accusantibus apud Caesarem ciuibus, quod contra praescriptum ab ipso ordinem remp. administraret, Caesar Margaritam naturalem F. in matrimonium tradidit. qua tanta adfinitate nixus iniecto optimatib. metu omnia deinceps, quandiu uixit, pro libidine moderatus est. inde non solum ciuium, sed et suorum tantum in se odium concitauit, ut etiam Laurentius Alexandro in principatu proximus, et intima familiaritate ac multis beneficiis coniunctus, pro patriae libertate in ipsum coniurare non dubitauerit. sed facinore perpetrato Laurentius attonitus, et consilii, quod de populo ad libertatem uocando ante ceperat, oblitus, clam noctu ex urbe profugit, nemini re detecta. quo factum est, ut antequam Alexandri mors euulgaretur, Mediceae factionis principes, reip. constituendae et reb. pro tempore ordinandis in urbe, satis habuerint temporis. igitur interfecto principe proximus ex familia Medicea Cosmus tunc circiter XVI annos natus, excluso Laurentio, qui propter parricidium indignus tanta successione habitus est, insperato fortunae beneficio dux creatur. Cosmus is Ioannis filius fuit, qui ante XI annos ad uicum, cui Burgo-fortio nomen, in agro Mantuano, cum leuis armaturae equitibus praefectus esset sub Fr. Maria Vrbini principe foederatorum exercitus duce, leuioris tormenti ictu in femore accepto paullo post Mantuae decessit: ferox natura iuuenis, uix enim annos XXVIII attigerat, sed qui industriae et fortitudinis iam magnum specimen dederat, ut si ad maturiorem aetatem peruenisset, procul dubio in maximum et praestantissimum militiae ducem euasurus crederetur. [1,80] Uxorem duxerat Mariam Saluiatam genere et morib. nobilissimam feminam, ex qua Cosmus natus, qui dissuadente quantumuis pia et generosa matre, ut quae patriae bene uellet, et filio metueret, oblatum principatum capessere non dubitauit: quem tanta felicitate gessit, ut plusne fortunae an industriae ipsius tribuendum sit, difficile sit dicere. nam reip. optimates a Clemente et Alexandro urbe exacti, qui principis morte in spem recuperandae libertatis erecti Montemurli conuenerant, adeo exiguo comitatu, quasi ab hostib. tunc uicinis nihil metuendum esset, capti fere simul omnes nullo negotio in eius manus uenerunt, et mox VIII uirorum iudicio ad mortem damnati sunt. hoc metu liberatus Cosmus beniuolentiam Caesaris, in cuius clientela postea constantissimus fuit, fide et obsequio demereri, et Pontificis infestissimi astus eludere, atque arces tam ciuitatis, quam aliarum reip. urbium, innata supra annos prudentia et patientia, in potestatem facile redigere, non item Margaritam Alexandri uiduam a Caesare uxorem impetrare potuit, magno potentiae firmandae praesidio futuram, quae Octauio Pontificis nepoti, a prouido et callido patre, qui iam satis amplo beneficio Cosmum sibi obstrictum existimabat, reseruata est: sed Helionoram Petri Toletani, qui tunc Neapolitani regni praeses erat, filiam de uoluntate Caesaris uxorem duxit, ut hoc nouo adfinitatis uinculo partib. Caesarianis addictior efficeretur. haec noui: sed potentissimi tota hodie Italia imperii in ea familia confirmati primordia fuerunt.