[1,51] Haec quae inter Caesarem et Franciscum, atque adeo inter Gallos et Hispanos L circiter abhinc annis gesta sunt, quamuis altius repetita, commemorari breuiter necessarium duxi, quando ea, quae deinceps scripturi sumus, ab illis ueluti continuata serie pendent, et ad consiliorum et euentuum, qui deinde secuti sunt, intelligentiam consensione quadam pertinere uisa sunt. Nunc et de ceteris principibus, et reb. publicis reliquum est, ut quae nos dicturos recepimus, paucis persequamur. Et in Anglia quidem, quod ad bella externa attinet quae nobiscum fuerunt, ita se res habet. sed scissurae et discessionis a Pontifice R., quae tot motuum ac postremo mutandae in eo regno relligionis caussa extitit, haec origo fuit. [1,52] Henricus VII florentissimus princeps factionibus regni extinctis, ut adfinitatibus externis imperium firmaret, Arturum natu grandiorem filium XV tantum annorum puerum cum Catharina Ferdinandi et Isabellae altera filia matrimonio coniunxerat. uerum Arturo paullo post ex tabe mortuo, cum tantam adfinitatem prudens pater perire aegre ferret, consilium iniit de tradenda Catharina uidua Henrico Arturi fratri; et ut scrupulus de fratris uxore ducenda omnino tolleretur, Iulii II auctoritas re deliberata intercessit. Henricus ergo patre mortuo Catharinam duxit, ex eaque plures liberos suscepit, qui non diu, postquam nati sunt, uixere. sola Maria ad Grensicum XII Kal. Martias anno huius seculi XV nata utrique parenti superstes fuit. ea statim nullis extantibus masculis Valliae princeps appellata, hoc est, regni heres a patre destinata est, et postea Francisco Delfino, qui Turnonii obiit, desponsata per XX circiter annos concordia coniugalis stetit. uerum cum rex ingenio liberali et elato, sed in amores pronior fastidiret uxorem austeris moribus fominam et ab omni cultu et uenustatis cura abhorrentem, de dissoluendo matrimonio cogitare cepit. erat apud eum in summa auctoritate Thomas Wolsaeus homo uili et sordido loco natus, sed tanta ambitione et superbia praeditus, ut grauis proceribus ac nobilitati, postremo regi ipsi molestus fuerit. is ad summam dignitatem fauore regis euectus Eboraci archiepiscopus, et Wintoniae episcopus, dein etiam in Cardinalium collegium cooptatus, ac legatione amplissima ornatus omnia regni negotia administrabat. itaque Carolus, qui sciret quantum sua interesset amicitiam Anglorum cum Burgundis olim initam conseruare, summo studio enitebatur, ut Wolsaei gratiam omni cultu et obseruantia demereretur; adeo ut etiam in literis, quas ad eum crebras nec alterius quam sua manu scriptas dabat, filii nomen et cognati in suscriptionib. apponeret: et ut uanitatem hominis magis inflammaret, spem dederat fore, ut Leone X mortuo uotis Cardinalium in Pontificem eligeretur. [1,53] Verum cum Leoni contra spem Hadrianus suffectus fuisset, Wolsaeus delusum se aegre ferens, odium, quod huc usque implacabile Caesaris contemplatione in Gallos exercuerat, in Caesarem uertit. igitur de Henrici consilio certior, eam occasionem opportunam ratus, qua et regi gratificaretur, et iniuriam a Caesare factam ulcisceretur, re cum paucis communicata, Bigerronum praesulem, qui Francisci nomine legatione apud Anglum fungebatur, suscitat, qui in principis consistorio coram ipso Henrico de adfinitate cum Francisco contrahenda sermonem iniiceret, et Henricum a uinculo nuptiarum, quas cum Catharina contraxerat, uti lege diuina prohibitarum, liberum esse diceret. Margarita Francisci soror spectatae formae et uenustatis femina, Carolo Alenconio marito paullo ante mortuo, uidua remanserat. ea destinata uxor Henrico, missique Wolsaeus, et Bigerronum praesul, qui de dissoluendo matrimonio cum Gallo agerent. ut Caletum appulit Wolsaeus mandatum a rege contrarium accipit, quo prohibebatur de Margaritae matrimonio agere: resciuitque per amicos non tam Henricum Galli adfinitatem appetere, quam insanum amorem, quo Annam Thomae Boleni equitis filiam prosequebatur, nullo rerum suarum et regiae dignitatis respectu explere uelle. itaque ille, qui auctor diuortii Henrico fuisse putabatur, ut dimissa Catharina Caesaris matertera Margaritam duceret, id aegerrime tulit, eoque magis, quod cum se omnibus inuisum ob nimiam potentiam sciret, in Galli amicitia sibi magnum praesidium situm esse existimaret. sed quia integrum illi non erat consilium de diuortio mutare, rem dissimulauit. [1,54] Incidit hoc in tempus, quo capta Roma Clemens in Mausoleo Hadriani quasi captiuus attinebatur. igitur. Henricus Francisco auctor fuit, ut Lautrecum in Italiam cum exercitu mitteret, ut pontificem e manu Caesarianorum liberaret, ratus tot officiis et beneficiis obstrictum Clementem suis desideriis facilius obtemperaturum. missi Ro. ex Wolsaei consilio Stephanus Gardinerus, et Fr. Brianus, qui pontificiam auctoritatem diuortio interponi postularent. Clemens, qui secundum repudium pronuntiare metueret, nec Henricum de se optime meritum, quique defensoris ecclesiae elogium a Leone X edito contra Lutherum libro meruerat, irritare uellet, uiam inuenit, qua se perplexo negotio expediret. Laurentium Campegium Cardinalem delegat, qui cum Wolsaeo de caussa cognoscat. Campegius quantum poterat litem, uti iussus erat, in longum extrahebat; cumque nondum pronunciata sententia de Lautreci deleto exercitu certior factus esset a pontifice, qui uictorem Caesarem irritare tutum sibi non existimabat, post longas tergiuersationes et procrastinationes, tandem ex Anglia re infecta non sine magna regis offensione discessit. eo in negotio Wolsaeus, quod se tepidiorem regis iudicio praebuisset, gratia sensim excidit: et aliquanto post a Thoma Howardo Norfolco comprehensus Vintoniensi episcopatu se abdicare compellitur, moxque in aulam euocatus, ut se regi sisteret, in itinere ex animi maerore decessit. Thomas Morus doctrina et probitate spectabilis uir cancellarius in eius locum constituitur, neutiquam regis caussae aequior. [1,55] Interea Henricus amoris ignibus incensus, cum tantas moras non ferret, Crammerum Vilelmo Warhamo mortuo Cantuariensem archiepiscopum creat, qui pro repudio contra Catharinam pronunciaret, ecclesiasticisque regiae maiestatis crimen intendit, quod contra regni dignitatem pontificiae auctoritati nimium detulissent, et tributum indebitum persoluissent. cumque in gratiam Caesaris Pontifex secundum Catharinam sententiam tulisset XV Kal. Aprileis, rex, qui iam ante annum Catharina repudiata clam Bolenam duxerat, exquisitis prius diuersorum theologorum sententiis, imprimisque Parisiensium, qui, uti rumor erat, pretio corrupti consilio de diuortio subscripserant, omni spe gratiae a Pontifice impetrandae abiecta, ordinum Angliae decreto auctoritatem pontificiam per regnum abrogat, tributum annuum iam ab Inae temporib. pendi solitum denegat, poenam capitis constituit, si quis supremam potestatem pontifici adscribat; postremo ecclesiasticos tam Angliae quam Hiberniae sacramento adigit, ut se tanquam ecclesiae caput a CHRISTO proximum agnoscant. mutata disciplina, nihil praeterea in doctrina mutatum. nam et Synodo Londini habita VI Eid. Iunias antiquam et hactenus receptam doctrinam confirmauit, et aeque eos, qui ab illa recesserant, et Lutheri siue Zuinglii opinionem sectabantur, atque eos, qui Pontificis auctoritatem propugnabant, morte multauit, aeque Pontificiis ac Protestantib. inuisus, qui ordinem in disciplina ecclesiastica mutatum, quamuis diuersa ratione, arguebant. nam et alicubi Caluinus, qui abrogatam Pontifici in Anglia potestatem non aegre ferebat, sibi acriter animum pupugisse testatus est, quod se Henricus caput ecclesiae appellaret. certe in reliqua uita ita se gessit ille Rex, ut eum, si aequiores et prudentiores Pontifices nactus fuisset, sponte se subiecturum ipsorum potestati fuisse appareret. [1,56] Bolena enixa filiam Elisabetham, quae Maria reiecta Valliae princeps appellata est, haud diu in gratia Henrici floruit; nam mox adulterii accusata securi percussa est; Ianaque Semera ducta, quae in partu periit, Eduardum filium suscepit. Cliuiam deinde uix ductam repudiauit. cum uero nullis se condicionib. cum Pontifice in gratiam redire posse animaduerteret, ab amicitia Francisci, quam ea de causa praecipue coluerat, et omni officio ac liberalitate in redimendis liberis demeruerat, paullo alienior esse, et sensim ad Caesarem, a quo ad foedus renouandum sollicitabatur, inclinare cepit; quippe cum mortua matertera nullas sibi cum Anglo simultatis caussas intercedere Caesar profiteretur. nutantem Henricum impulit adfinitas cum Iacobo V Scotorum rege nuper contracta, qui inopinato in Galliam ueniens Magdalenam ab inuito patre uxorem impetrauerat: quae cum non ita multo post tabe extincta esset, Scotus Mariam Claudii Lotareni Guisii F. Longo uillani Ducis uiduam, in quam, dum in aula erat, de uxoris exitu ueritus, oculos coniecerat, per legatos desponsatam in uxorem duxit. [1,57] Crebra tunc inter Anglos et Scotos de finibus bella erant. iis ut finis imponeretur, Henricus diem ad colloquium cum Scoto Eboraci designari petierat, facta spe de Anglici regni successione: quod cum a factiosis inter Scotos impediretur, et Anglus ignominiosam frustrationem aegerrime ferret, Eboracum cum magno exercitu praegreditur. ibi perturbatis domestica dissensione Scotis, cum Angli incubuissent, magna strage a Scotis accepta, quorum plerique e nobilitate capti, discessum est. ex maerore tam insperati nuncii Iacobus paullo post decessit, relicta octo dierum filiola regni haerede: de qua cum filio Eduardo despondenda cum cogitaret Henricus, idque per captiuos a se humaniter acceptos posse impetrare speraret, reginae matris et cardinalis Santandreani, qui parteis Gallorum tuebantur, contraria factione effectum est, ut irritum Angli consilium euaderet. missus primum a Francisco Matthaeus Stuartus Leuiniae comes factionis Scoticae princeps. quem cum regina uidua suspectum facile reddidisset, missus postremo Iac. Mongomerius Lorgianus, uir quidem impiger et probus, ceterum Leuinii acerrimus hostis, qui puellulam et matrem ab Anglorum ui et factione Scotica defenderet. [1,58] Igitur Henricus non iam cunctandum ratus, bellum Francisco per fecialem denuntiat, communicatisque consiliis anno sequenti hinc Caesar ex Germania, inde ipse ex Britannia in Galliam irruperunt. in Menapiis quoque ob propinquitatis nobiscum contractae metum bellum a Caesare excitatum est. Carolus Egmondanus Gelriae dux, quem adeo inuisum Caesari fuisse diximus, dum Nicaeae mactarentur induciae, nullis relictis liberis decesserat. is, quia Gallorum partes tuebatur, crebris incursionibus Caesaris imperio subditas regiones infestabat, non solum uicinis, sed etiam suis odiosus, qui eam ob caussam a Caesariano milite contrariis populationib. uexabantur. quo factum est, ut paullo minus totius ditionis possessione exueretur, et Vilelmus Cliuensium princeps Caroli affinis a populis ascisceretur, aegre id ferente Caesare, qui ius in eo sibi arrogabat. Franciscus, cui iure suo Carolus cesserat, libenter id omne in Vilelmum transtulit, addito adfinitatis uinculo, et desponsata Iana Labretana Henrici Nauarrorum regis et Margaritae sororis F. ut potentem principem secum coniungeret, et Belgici res, quibus ille uicinus et immistus est, hac coniunctione conturbaret. [1,59] Quod ut prohiberet Caesar, quamquam pontifex ad Buxetum usque in AEmilia progressus eum a bello dehortaretur, magnis copiis in Menapios descendit, et tota fere prouincia in potestatem redacta eo adduxit Cliuensem, quem ut imperialem clientem proscripserat, ut supplex a se ueniam peteret, et Gelria Zutphaniensique comitatu ademptis, pro summo beneficio duceret, quod in antiquum patrimonium et dignitatem renunciata Gallo amicitia et affinitate restitueretur. id impetratum Hermanni archiepiscopi Coloniensis, et Henrici Brunsuici interuentu, quibus et condonatum, ut Martinus Rossemius, qui superiore anno in Atuaticos cum Longouallo excurrerat, et tam inopinato aduentu Antuerpiam paene oppresserat, quod bellica uirtute excelleret, a Caesare in gratiam reciperetur. [1,60] In Dania, quae ueteribus Cimbrica Chersonesus dicta est, non ita terribile Caesaris nomen fuit, quo iustius bellum, si non utilitate et necessitate potius quam ratione et honestate ius metiretur, transferre debuit, ut sororium in regnum reduceret. is erat Christiernus II Ioannis F. Christierni I nepos, qui extincta ueterum Daniae regum stirpe ex comite Aldeburgico ad hoc fastigium Senatorum regni suffragiis euectus est, commendatione praecipue Adolfi Holsati auunculi, qui regnum antea oblatum, quominus acciperet, modeste se excusauerat. is seditione in regno Sueciae suborta, et Carolo Canuto rege eiecto Ioannis Benedicti Archiepiscopi Vpsalensis factione euocatus rex Sueciae constituitur. inde Danis ius in Sueciae regno. Ioannes patre mortuo regnum Daniae XXXII annos tenuit. rexque ipse a tumultuantib. Gothis Stenone seniore eiecto, qui Carolo auunculo successerat, eligitur: sed inde mox deturbatus, et a Suantone, qui fauore Hemmingi Gaddi ecclesiae Lincopensis antistitis ab ordinib. regni Stenoni suffectus erat, multis proeliis uictus in Daniam postremo se recepit. Suantone in ciuitate Arosiensi mortuo principe egregiis uirtutibus cum paucis comparando, Steno Stura iunior filius, uix tandem post multas contentiones, factione Danica Ericum Trollum Stenoni opponente, sed praeualente recenti paternorum meritorum memoria, a regni Senatoribus rex ordinatur.