[1,11] Interea Ludouico, cui tam infeliciter res cum Ferdinando cesserant, in Insubribus magis uario euentu fortuna illusit. nam postquam mox in reghi auspiciis ad Nouariam Heluetiorum seditione destituto et capto Sfortia et Ascanio fratre Cardinali, Mediolani et Genuae imperio potitus est, nihil opinione hominum obstiturum uidebatur, quominus et armis parta conseruare, et amissa a Carolo VIII aliquando recuperare posset. sed in occupatione regni Neapolitani societatem plane leoninam contraxisse se cum Hispano experientia didicit, triennioque post, uti iam diximus, omni regni possessione deturbatus, tamen, quae in Gallia Cisalpina armis quaesierat, retinuit, et Genuenseis, qui ad famam infelicium tot successuum ab eo defecerant, in potestatem redegit. dein icto Cameraci cum Caesare, Hispano, et Pontifice contra Venetos foedere, et profligatis ad Abduam ipsorum copiis, capto Liuiano duce, toti Italiae formidabilis esse cepit: quo effectum est, ut Iulius II immoderato aestu omnia bellis miscendi etiam in decrepita aetate ardens, muneris pastoralis oblitus et tot beneficiorum nuper in Gallia acceptorum immemor, cum iam sibi uideretur de iniuriis Venetorum satis graueis poenas sumpsisse, in nos odium et acerbitatem conuertere decreuerit. quod quo facilius exequi posset, Venetis a se prius proscriptis reconciliatur, et bello Ferrariae duci illato Gallos a partibus Ferrariensis stanteis proscribit. ita quod res nostras in Italia firmare debuit, in inuidiam et odium ingratus senex uertit; Maximilianumque, qui Ludouici beneficio post Abduense proelium a supplicibus Venetis omnia oppida Austriacae domus receperat, a nobis alienauit; et Hispanum, qui nullam unquam inuadendi Gallos occasionem uel contra datam fidem praetermisit, nuper foederatum et adfinitatis uinculo coniunctum facile induxit, ut contrarium foedus contra Gallum iceret. [1,12] In eam rem exercitus duce Raimondo Cardona Hispano communibus sumptibus conscribitur. quam perfidiam ut ulcisceretur Ludouicus, magnum et ipse exercitum cogit, cui Gastonem Foxium sororis F. praefecit, qui mira celeritate et uirtute intra quindecim dierum spatium Bononiam ab Hispanis et pontificiis oppugnatam obsidione liberauit, caesisque in itinere Venetorum copiis Brixiam et Bergomum ciuitates, quae defecerant, recepit, tandemque commisso memorabili illo ad Rauennam proelio, ipso Resurrectionis dominicae die anno sal. MDXII. VI Eid. April. Hispanos et pontificios fudit; sed dum pugnae relliquias uictor colligit, in globum Hispanorum ex certamine se recipientium ardentius inuectus tantae uictoriae fructum morte sua corrupit: nec multo post foederati Heluetiorum copiis freti Gallos Mediolani possessione, quod iam XIII annos tenuerant, expellunt, et Maximilianum Sfortiam Ludouici F. Mediolani dominum constituunt, tradente ciuitatis claueis Sedunensi episcopo. ipse Ludouicus ab infesto Pontifice proscriptus, cum redintegrato exercitu rursus Mediolanum duce Ludouico Tremollio repeteret, ab Heluetiis sanguinaria ad Nouariam commissa pugna uictus et tota fere Italia exclusus est. [1,13] His initiis nomen Hispanicum antea obscurum et uicinis paene nationibus incognitum tunc primum emersit, tractuque temporis in tantam magnitudinem excreuit, ut formidolosum ex eo et terribile toti terrarum orbi esse ceperit. nam quod Petrus Arragonius ante CCC et X annos rebellanteis Siculos Gallis eiectis sibi subiecit, popularium potius ultro se dedentium seditioni, quam Hispanorum potentiae tribui debet. nec deerat coloratum ius, quod Siciliae inuasioni obtendebatur; siquidem Petrus is Constantiam Manfredi iniuste, uti dictitabat, a Carolo Andegauensi regno exuti filiam in uxorem duxerat. Alfonsus autem Arragoniorum in Italia conditor, et in principem a Ioanna I quae Ladislao fratri in regno successerat, adoptatus, quamuis postea propter ingratitudinem ab ea exheredatus esset, adoptato Ludouico III Andegauensi, tamen iure hereditario potius et procerum regni tunc exortis factionibus, quam gentis suae uirib. subnixus donati regni possessionem retinuit, et ad heredeis ac Fridericum ipsun, cuius modo mentionem fecimus, continuata successione transmisit. quod si ante tempora Petri, qui Alfonsum C annis amplius praecessit, ad prima huius gentis incunabula respiciamus, comperiemus Hispanos atque ipsorum gloriam mari mediterraneo et Oceano clostrisque Pyrenaeis conclusam fuisse, potiusque patuisse exteris inuadentibus, quam quidquam memorabile extra fineis suos gessisse. [1,14] Nam licet, uti scripsere ueteres, Hispania prima a Romanis tentata, ultima subacta sit, tamen externis ferme dominatibus aut paruit aut militauit: primo quidem Carthaginiensibus, cum Saguntini statim initio secundi belli Punici extrema quaeque passi, ut in fide sociali, quam ad perniciem usque coluerunt, permanerent, ad extremum fame uicti sunt: dein Romanis, P. Cornelii Scipionis uirtute et humanitate tota fere Hispania partim in potestatem redacta, partim ad eum uno animo transeunte, XIIII anno, postquam bellum initum est, V postquam ipse Scipio prouinciam et exercitum accepit, cum et Indibilis Hispaniarum rex magno proelio uictus et in amicitiam acceptus est. ab eo siquidem tempore omnia pacata ibi sub imperio Romanorum fuere, si uiriati Lusitani pastoris primum, dein latronum ducis motus excipias, qui tandem duce ipso a suis interfecto a Q. Caepione compressi sunt: Numantinorum item ciuitatis pro libertate Hispaniae obstinatam constantiam, ad quam missus P. Scipio Africanus correcto milite Numantiam diu obsessam postremo fame uicit, et solo aequauit, ac reliquam prouinciam in fidem accepit anno DCXX Romae. Annis L post Q. Sertorius, qui partium Marianarum fuit, Sylla rerum potito, relicta Italia ad Fortunatas usque insulas penetrauit, ac tandem ad bellum Hispanias commouit, ubi uir facile cum uiris conuenit: cumque uno imperatore res Romana ei resistere non posset, additus est Metello Numidici F. Cn. Pompeius: neque tamen tam ducum uirtute, quam suorum scelere oppressus est. et hunc quidem exitum Syllanae proscriptionis hereditas seu bellum Sertorianum habuit. tandem ductu Augusti hactenus inuicti Cantabri in potestatem redacti, et uniuersa Hispania stipendiaria facta est. inde sub Rom. imperatorib. fuit; imperatores etiam Traianum et Hadrianum ac postremo Theodosium Romae dedit, donec imperio iam declinante Vandali, Sueui, et Alani in Gallias a Stilicone euocati et ab Atulpho et Vallia Gothis regibus ab Honorio imp. ad liberandas Gallias missis inde exacti Pyrenaeum transierunt anno Christi CCCCX et Hispaniam Romanis ereptam multos annos tenuerunt. sed Gothi a Francis ex Gallia eiecti uicissim Vandalos et Alanos ex Hispania eiecerunt; Sueuos uero ad internecionem omneis ceciderunt. Ita Hispania longo tempore Gothis paruit, a quib. relligionem Christianam antea quidem quorundam martyrum sanguine obsignatam, sed nondum plene promulgatam accepit, et cum relligione prauum Arrianae opinionis errorem imbuit. ab his hodie praecipua inter Hispanos nobilitas originem suam repetit. [1,15] Tandem a Saracenis fretum Herculeum transgressis miserabili casu uastata et occupata est, prodente Baeticam, cui praefectus erat, Iuliano, ut iniuriam uiolata filia a Roderico rege acceptam ulcisceretur. id anno sal. IO CCXX accidit. Gothi qui superfuerunt, cum in Austurum, Cantabrorum, et Callaicorum montes se recepissent, paullatim amissas regiones, urbes, castella recuperare ceperunt, et ad ultimum, cum Maurorum res in Baetica se contraxissent, a Ferdinando Ioannis F. (is Alfonsi, quem a Ioanna adoptatum diximus, frater fuit) uicti atque omni Hispania expulsi sunt, DCC LXXIV, postquam primum eam occupauerant, anno. [1,16] Isque annus, qui fuit reparatae salutis MCCCCXCII, Christophori Columbi nauigatione, quae nouum orbem in Atlantico mari Hispanis primo aperuit, nobilitatus est, quanquam nec ea gloria defraudari nostri omnino debent. siquidem constat, Hispanis id minime negantibus, LXVIII ante Columbi nauigationem annis Betencurium nostratem Belgam insulas illas, quae hodie a frequentia auium huius nominis Azorae uocantur, occupasse, et Hispaniis uendidisse: atque inde reuersum de continenti, quae illis occidentem uersus praetenditur, famam sparsisse. ea res maximam conciliauit et Ferdinando et Isabellae nominis celebritatem, quorum auspiciis sexennio post Americus Vespucius Florentinus terram illam, trans aequinoctialem lineam, quam a suo nomine Americam dixit, explorauit; tamque nobili exemplo permotus Emanuel Lusitaniae rex Ferdinandi gloriae aemulus ad explorandas itidem in India orientali nouas terras animum appulit, eodemque anno prima classis duce Vasco Gama Lusitanorum auspiciis in Indiam profecta est. [1,17] Et ne tantum longinqua et incerta gloriae et lucri caussa potius, quam uicina et tuta ad Christiani nominis propagationem quaerere uiderentur, Ferdinandus Oranum in Africa cepit duce Petro Nauarra, sed Franc. Ximenii archiepiscopi Toletani sumptibus, qui ad immensarum opum leuandam inuidiam exercitum iussu Ferdinandi conduxerat. Emanuel uicissim Septam contra Saracenos Arabas in ora Africae muniuit. auxerunt et Hispanorum potentiam per adfinitatem totregnorum hereditates tandem in Ferdinando Arragonio et Isabella Castellana confusae, et Philippi Austriaci totius Belgii heredis hinc ex Germania inde ex Gallia coniunctae opes, quae a trunco naturali quasi recisae, Hispaniae, ueluti alienae arbori insertae sunt. nam Philippo natus Carolus a patre Belgii, a matre totius Hispaniae et maioris Italiae partis, a Maximiliano auo amplissimi in Germania patrimonii ac postremo imperii heres totam Europam spe et fatali potentia complecti quodammodo uisus est. [1,18] Cumque tot locorum interuallis et moribus distinctarum nationum princeps esset, ex Germania oriundus, in Belgio natus et educatus, in Hispania tamen, quandiu per bella Gallica et Germanica licuit, sedem praecipuam habuit, et Hispanorum ductu maxima proelia fecit: ac postremo renunciato imperio et abdicatis a se regnis, ibi priuatus mori uoluit. sub Philippo deinde filio continuata possessione eandem dignitatem Hispania retinuit, postquam pace Cercani nobiscum facta relicto Belgio in Hispaniam profectus est. nam res omneis ab eo tempore domi forisque fere per Hispanos administrauit, et honores, quos Carolus pater Germanis, Belgis, et Italis quasi communis omnium princeps liberaliter communicabat, filius inuidiose ad solos Hispanos contraxit. [1,19] Et hactenus de Hispanici imperii initiis et caussis. de Gallis quid attinet dicere, quos ab omni aetate laudis bellicae et iustitiae fama apud exteros claruisse constat, saepe se populosa gente in uicinas et longinquas regiones extendente, saepe etiam afflictis principibus et eorum salutarem opem implorantibus humaniter praebito auxilio? fidem facit illud in Romana historia peruulgatum, Romanos cum ceteris gentibus de gloria cum Gallis pro salute certasse: cumque apud eos cetera aetas faciendis stipendiis praefinita esset, qua exacta missionem impetrare possent, bello Gallico sexagenarios minime militia solutos fuisse, ac ne ipsos quidem sacerdotes scripsit Appianus. fidem faciunt et sparsae tot ubique terrarum Gallici nominis coloniae. nam et maior et melior Italiae pars de Cisalpinae Galliae nomine appellatur. et si ambitiosa et fabulosa Romanorum ad res Iliacas origines suas referentium commenta reiiciamus, quis dubitat, quinVeneti non ab Henetis Paphlagonibus, sed a Venetis, ut et Straboni uidetur, in Armorica nostra sitis originem ducant? neque enim Caesari fides tribuenda est, qui hos ab illis nomen sumpsisse nulla uerisimili ratione scripsit. quorsum enim illa Senonum, Boiorum, Cenomanorum, atque adeo Insubrum nomina in Italia pertinent, nisi ut intelligamus Gallos olim haec loca tenuisse, et ad tradendam posteris originis suae memoriam de suo nomine appellasse? iam ad Germanos respice. nonne et Boiorum in Vindelicia, qui hodie Baioari sunt, ad Boios Gallos primordia retulit Tacitus? quod ne minus uero consentaneum uideatur, facit quod Caesar ipse scribit, fuisse aliquando tempus, quo Germanos Galli uirtute superarent. certe in Hispania ipsa Celtiberi uario pugnae cum Romanis euentu toties congressi insigne sunt monumentum uirtutis Gallicae. iam quid de Brenni expeditione dicam, qui tentata et afflicta Roma inde in Dardanos duxit, Graeciaque uastata Thraciam aliquando tenuit, et in Asiam ad finem traiecit? ab hoc enim Galatae seu Gallo-Graeci in Asia originem trahunt, ex quibus Trocmi oram Hellesponti, Tolistobogi Aeolida atque Ioniam, Tectosages mediterranea Asiae loca sortiti sunt. et quanquam amoenitate locorum et peregrinarum uoluptatum usu, quae ad extinguendum animorum uigorem plurimum possunt, uel ferocissimi populi effeminari potuerint, tantum ualuit uis uirtutis insita, ut longo tempore non degenerauerint. siquidem a Brenni expeditione ad Cn. Manlii tempora, a quo Gallo-Graeci omnium, quae Asiam incolebant, gentium bellico sissimi, debellati sunt, anni plus minus CC intercedunt. Vt ad nostros Gallos redeam, uix decennio a florentissimo Romanorum duce C. Caesare in fidem accepti aut bello domiti sunt. nam et inter eos Hedui et Sequani amici P. R. et Aruerni fratres appellati sunt: sub iisque nominibus Gallia quamdiu imperium stetit, libertatem quodammodo retinuit. sed Theodosio uita functo, cum imperium occidentale a tribus tutoribus Gildone et Rufino primum, mox et ipso Stilicone misere distraheretur, Gallia a Visigothis et Francis occupata est, sed pace ab Honorio cum Vallia facta tandem Romanis praeter Aquileiam omnis restituta est; Hunnique quorum rex Attila, communibus Visigothorum et Francorum copiis duce Aetio, in campis Catalaunicis deleti sunt. demum Aetio, cuius apud Francos et Visigothos summa gratia et auctoritas erat, a Valentiniano occiso, pertaesa Romanorum Gallia protinus ab imperio defecit, et felicibus auspiciis in ea eiectis Aquitania Gothis Franco-Gallorum regnum sub Childerico et Clodoueo cepit, circa annum salutis CCCCLXXX, quod post dissolutionem imperii ad haec usque tempora omnium clarissimum et florentissimum toto orbe Christiano fuit. nam ex regum nostrorum secunda familia prodiere Carolus Tudes siue Martellus, qui memorabili proelio Saracenos profligauit, Pipinus, qui Langobardos Italia eiecit, et Carolus, qui R. imperium primus in occidente fundauit, et regnum patris in Italia ceptum firmauit. nec omitti debent Siciliae reges a Tancredo Normano ducti sub tertia regum nostrorum familia, quorum genus rerum potitum est usque ad Henrici VI Friderici Aenobarbi F. tempora, qui Constantia Rogerii ultimi filia uxore ducta in regnum successit. ab eo Manfredus spurius, et Conradinus Friderici II imperatoris nepos orti; quibus rursus de medio sublatis Carolus Prouinciae comes Ludouici IX frater Neapolitanum regnum quasi iure hereditario Gallis principibus debitum occupauit. [1,20] Haec eadem Francia nostra repetitis uicibus uicinae Britanniae reges dedit. nam Gulielmus nothus Normaniae dux in Angliam cum delectis transmisit, et caeso Haraldo regnum occupauit circa annum Christi MLXVI. huic Gulielmus Rufus et Henricus I filii ordine successerunt, postea Stephanus Bloesensis, qui Adelam eius filiam in uxorem duxerat regnum tenuit; ortisque dissensionibus inter eum et Mathildem Henrici I filiam, quae Henrico V Caesari nupserat, tandem cessit. mortuo dein Henrico Caesare Mathildis, quasi non aliunde quam e Gallia tanti regni heredi uir petendus esset, Gaufrido Plantagenetae Andegauensium comiti nupsit, a quo reges Anglorum longa serie propagati sunt usque ad Edmondum Plancagenetam Henricun III F. et Lancastrensis familiae atque adeo rosae rubrae principem, cui paullo post, regno interea semper in Plantagenetarum familia manente, succreuit contraria albae rosae factio ab Edmondo Plantageneta Eduardi II regis F. Eboraci duce fondata. unde ortae in eo regno ciuiles dissensiones utrique parti postremo exitiosae. tandemque Eduardus Plantageneta V a Richardo patruo Glocestriae duce, qui summa iam impietate se fratris Georgii cruore polluerat, cum fratre Richardo in carcere interfectus est, cui Richardus ipse totparricidiis infamis aut diu superstes fuit. nam mox regnum cum uita amisit, occisus ab Henrico Teudero Henrici VII patre, et Elisabethae, quae nunc in Anglia regnat, auo. Ceterum Henricus ille, qui VII dictus est, Ouueni Theodori siue Teuderi nepos fuit, qui conditione impar uirtute seu forma meruerat, ut Catharinam Caroli VII Francorum regis filiam et Henrici V Anglorum regis uiduam in uxorem duceret, ex eoque matrimonio Edmondum suscepit, qui Margaritam Plantagenetam ultimam rosae rubrae heredem coniugem habuit; postea Henricus Elisabetham Plantagenetam Eduardi IIII filiam et ultimam rosae albae heredem in uxorem duxit; et ita factiones illae, et Gallica Plantagenetarum gens, quae huc usque a Gaufrido Andegauensi per CCCC circiter annos per mares semper deducta regnum tenuerat, defecit.