[XI] IACOBUS.— Quippe qui in hac arte patris tui cura apprime a pueritia instructus fuisti. Sed ego non ea dicam quae huius uulgatae et triuialis symphoniae sint, cuius auribus tantum suauitate demulcendis omne est lenocinium, et quae in sola pene uocum flexione ac modulatione ipsa consistunt : hanc enim uelut bonis moribus inimicissimam iure et ab republica sua exclusit Plato, et in suas ciuitates AEgyptii nunquam admisere. Sed dicendum est de uera musica, cuius animis ab agresti illo rigidoque sensu ad urbanitatem reflectendis, et eisdem rursus ne mollitia nimia perfluant, uirtute et constantia uinciendis, totum officium est : et quoniam diximus esse quiddam quod anteuertendum primo nobis uideretur, sic habeto : cum, quemadmodum in stadio fieri solet, nos in hoc disciplinarum et artium ingenuarum ueluti decursu quasi e carceribus deducamus adolescentiam, ut eam in loco ubi est praemium certaminis positum sistamus : summum esse illud et extremum quo tendimus, ipsam illam de qua totiens iam locuti sumus, perfectricem naturae humanae ac rationis et beatae uitae largitricem philosophiam : ad quam cum fuerit peruentum, constituenda in ea sedes est, et omnium consiliorum collocandum domicilium; quippe cum nec quod ad salutem nostri, tranquillitatemque pertinent, nec quod ad sani animi plurimas capiundas uoluptates utile sit, quicquam ibi possit deesse : porro exorsus huius nostrae deductionis grammatice ipsa extitit, e qua cum tantum institeris in ea quantum fuerit necesse, ad ornandam et excolendam, alia quadam arte et doctrina orationem discendum est, cuius imprimis necessariae et maxime praeclarae facultatis studium in omnem reliquam deinceps uitam pertinere debere diximus, tanquam sine qua magnus uir quispiam, et inter caeteros gloria eminens nec domi, nec uero etiam belli existere facile possit. Verum etsi hanc exercitationem grauiter, distincte ornateque disserendi, qua de re cumque fuerit propositum comitem adolescenti, in omnem aetatem tradimus, ut cum una cum eo ad philosophiam tanquam ad mare fluuius peruecta fuerit, coalescat cum illa in unum quasi corpus et confluat : sic eam uolumus aliarum artium ac disciplinarum, tanquam aquarum et fluminum accessu, uberiorem fluere. Itaque nulla est earum artium quae liberales sunt, et ingenuo homine dignae existimantur, non suscipienda adolescenti quatenus commodum sit, hoc est ut tantum in unaquaque ponatur temporis, quantum fuerit satis, nam neque erit negotium difficile, et illae tamen societate et consensu quodam nexae inter se et colligatae sunt, ut qui in unam penitius intrarit, facilem sibi aditum patefaciat ad caeteras. Itaque antiqui illi Graeci, quae haec cariosius et in maiore otio quam nostri tractauerunt, cum cernerent ad perfectam summamque sapientiam, quam illi in gubernatione rerum publicarum et in excellendo ac praestando caeteris hominibus consilio ac eloquentia positam arbitrabantur, iter esse per huiuscemodi artes, praeceptores quidem dicendi simul et sapiendi quos illi sophistas uocabant, quasi ciuilis prudentiae magistros, impenso conducebant pretio liberis : ut affixi illis semper, ab eorum latere nunquam discederent : ad alios uero doctores geometras, musicos, astronomos, filios tanquam deambulatum iubebant duci : apud quos tamen aliquid reperirent quod operae pretium esset addiscere. Sed cum aetas puerilis et paulo etiam magis adolescens plurimo igni citata et uiuida quiescere nullo pacto queat, semperque in agitatu motuque sit, nec garriendi, cursandi, clamandi constituat modum, quas putauerunt artes regendae illi aetati et temperamento quodam fingendae idoneos potissimum esse, eas primas adhibuerunt, gymnasticam uidelicet et musicam, quarum altera corporis in puero motus, altera animi, effusos ipsos per sese et immoderatos, sub leges quasdam redigeret : ut cum suos naturae cursus impetusque permisisset, affingeret tamen quiddam ex arte et disciplina, quod cum uenustatem omnibus illis motionibus, tum corpori ualetudinem, animo modestiam praeterea posset afferre. Ac quod ad corpus quidem et eius exercitationes attinet, permulta ex illo antiquo usu contraria consuetudine sublata sunt : non enim nos neque frequentibus balneis utimur, neque quotidie lauamus, quod illi studio faciebant : nec oleum iamdiu aut palaestram ullam nouimus : tantum quae erant romanae exercitationis propria in nostris moribus remanserunt, pleraque equitare, currere, pila ludere, iaculum mittere, certare rudibus, etsi quae eiusmodi sunt ad laborem corporis valetudinem que spectantis quae non tam sunt artis quam studii et in quibus decor omnis accersendus est, non a praeceptis magistri, sed ab ipsius ingenio et modestia adolescentis. Unum etiam reliquum est commune gymnasticae et musicae agitandi corporis artificium, quod in choreis situm est, et in ipsa arte studioque ad fidium sonitum tibiarumue saltandi. In quo ipse tamen musice priores partes obtinet, ad quam, quoniam de gymnastica satis est dictum, eis coloribus quos probauit antiquitus in puerorum animis depingendam iam transeamus. PAULUS. — Quam uereor ne hoc quidquid ego didici musices, ex eo genre sit, quod tibi minus probandum esse uideatur, quanquam ego iamdudum ab illo prope desueui, et, ut tu uidere potes, minus minusque eo quotidie delector, et ad hanc grauiorem et nobiliorem musicen quam conspicor in poetis, libentius me dedo, quae animum meum illis numeris et dignitate ac grauitate sententiarum prope in caelum rapit. IACOBUS. — Quod didicisti, Paule, de uocibus et tonis (sic enim uos appellatis) aut tollendis in acutum, aut rursus in graue deprimendis, itemque de certis, falsisque uoculis, necnon de eo quantum integer tonus, quantum dimidiatus pendat, quae sit in diapason uis, quae in diapente, qui gradus uocum numerique, et ipsorum inter se permutationes, quae cui uoci cum uoce quaque consonantia, et si qua sunt talia musici ludi documenta, non inficiabor ea abs te, et rite et necessario percepta esse. Sed harum rerum cognitio est non difficilis : illud uidendum, ne malo usu ars sine dubio ad hominis naturam imprimis accommodata, si corrupta ea sit, mores deinde quoque et animos nostros ipsa corrumpat : etenim nihil est profecto ad obligandum et comprehendendum animum numero potentius, nec quod se magis illi insinuet, aut normam legemque praescribat, quemadmodum eum uelit moueri et affici : declarat hoc tacita ipsa saepe lectio oratorum et poetarum, quando in utrisque numerus, modique sunt, et mensurae interuallaque uerborum, etsi in poetis id multb est expressius : sed tamen hos cum legimus, sentimus nos intus affici, et qua numerosa illa uis sese inferat, cum hac una ferri, et in omnem partem pertrahi sensus nostros. Quod si uox cantusque accedat illi compositioni accommodatus et congruens, uix ullum animi robur obstiterit, quin det manus, et se ducendum tanquam addictum praebeat. Quid ergo est? Quo plus in hoc genere est actionis et uirium, hoc magis prouidendum erat, quod tamen nequaquam fit, ut ne cuique liberum esset, quemadmodum quisque uellet musicae modos et uariare et flectere, sed statis quibusdam et publice probatis omnes cogerentur uti : quod quidem antiquitus Lacaedemone usque eo fuerit obseruatum, ut Timotheum citharoedum nobilem imprimis magno concursu artem Spartae profitentem, quod chordam unam addidisset in cithara, tanquam soluentem leges, et labefactantem iuuenum disciplinam, illa ciuitas exterminandum curauerit. Qaod si quaeratur qui modus sit in musicis tenendus, haec ego omnia attendenda esse puto : cum constet chorus ex tribus, sententia, rhythmo (hic enim numerus nobis est) et uoce, primum quidem omnium et potissimum sententiam esse, utpote quae sit sedes et fundamentam reliquorum, et per seipsa ualeat non minimum ad suadendum animo uel dissuadendum; numeris autem modisque contorta penetret multo acrius : si uero etiam cantu et uoce fuerit modulata, iam omnis intus sensus et hominem totum possideat. Videndum est igitur acute uel ciuitati, si quae forte aliquando publice huius rei susceperit curam, uel priuato ciui, qui bene et pudice erudiendi filii sit curiosus, ita ut addiscatur haec ars, ut quod subiectum materiesque est artis, uerba uidelicet et sententiae, ex genere eo sint, quod ad optimos conseruandos alendosque mores ualeat plurimum quod idonee fiet, si aut laudes clarorum uirorum, eorumue dicta et pronuntiata ad uirtutem pertinentia, aut diuinae res, et de Deo ipso ea praedicabuntur, quae habent illius bonitatis, benignitatis, clementiaeque commemorationem, cum maxima nostra utilitate beneficiisque coniunctam : cuiusmodi primum scripsit in originibus Cato, usurpatum fuisse apud ueteres Romanos, ut post epulas ad tibiam fortium uirorum laudes, et praeclara in patriam merita canerentur : altero interdum utuntur poetae, ut apud Virgilium Iopas, de sole, et luna, et coelestibus rebus illlc canens : apud nos uero sublimius multo atque sanctius, qui sacris numeris diuinae potestatis, et erga nos beneficentiae mysteria cecinerunt : quod et nuper Musis omnibus approbantibus fecit homo ingenio et eloquentia et christiana pietate in omni poetica facultate praestans Actius Syncerus : hac quidem basi supposita et collocata, adhibendus iam deinceps numerus est : qui nequaquam poterit profecto fluidus esse, et mollis, et inconstans, si dignitatem illius sententiae apte debeat modulari : sed habebit suauitatem austeram et uirilem necessario, grauesque consectabitur modos ; non enim aut natura ipsa fert, aut nostra potest pati expectatio ut factum egregium Mutii Scaeuae si quis narrando astringat, numeris celeribus id iambis debeat euoluere : festinationis enim et auiditatis et turbati iratique animi pedes illi sunt, non constantis inuictaeque uirtutis : neque item deuotio illa Deciorum, et in medios hostes procursus, cum se illi pro patriae salute ad certam proiecere mortem, mollibus elegis aut fluentibus dithyrambis uinciendus est : sed heroum quaerit carmen, ut dignitatem rerum par numerus consequatur : porro sententia et numero consonantibus non poterit uox illis solidum et uirile tenentibus ipsa infracta et muliebris esse, qui iam erit concentus non solum ad bonos mores et disciplinam utilis, sed etiam, ut mea fert opinio, iucunditate ipsa, et amoenitate longe superior : non enim dulci quodam ueluti decocto satietatem cito afferet, et sensus fastidio abalienabit, sed suauitatem auctoritate condiens tenebit diutius, atque in adolescentium animis insinuans praeclarum illud foedus honestati cum uoluptate, quod caput esse bonorum diximus, idoneum erit id et conciliare in animo et conseruare. Hanc ego musicam, et tibi, Paule, et omnibus adolescentibus, qui uirtutis uolunt esse studiosi, et sectandam cupide, et firmiter comprehendendam praecipio : quanquam tu quidem nostra monita tuo studio antecedis. Nam ista quae nunc uulgo et passim celebris est musica, quid habere in se potest recti ac decori, quae aut nulla uerborum ferme et sententiarum sede suffulta sit : aut si etiam habeat subiectam aliquam sententiam, illius tamen sensum ac notionem concise fractis ac uibratis inter fauces uocibus infuscet et impediat : quasi uero idcirco musica reperta sit, non qua mulceat temperetque animos, sed quae auribus tantum deseruiat, et imitetur uolucrum ac bestiarum cantus, quarum, tamen similes esse nollemus : at hoc est corporeum animum efficere et minime compotem sui : a quo iure optimo cum abhorreret Plato, huic esse tali musica in sua ciuitate noluit locum : namque ubi molles, infracta, uoluptariaeque sententiae paribus numeris et simili uocum modulamine proferuntur, uel ad libidines fluxae, uel in doloribus languentes, uel ad subitos turbidi animi motus praecipites et concitatae, quam tu ibi labem uirtutis, quam bonorum morum uastitatem fieri putas? Et nimirum hoc modo primum pristinum suum morem rectum et laudabilem corrupit Graecia theatris et scenis nimirum frequentandis, chorisque illis imprimis adsciscendis, qui suaiuitate aures, animos autem maxime affectionibus uariis permouissent : inde in urbem Romam deuecta illa pernicies, neruos antiquae grauitatis perfregit et discidit : nostra autem hac aetate quid sperari debeat boni ex huiuscemodi musica, promptum est cognoscere, cum uideamus quibus moribus sint hi, qui eam tradunt et profitentur. Quamobrem non illa haec est digna homine libero, sed quam paulo ante protulimus, laudabili sententia, grauibus numeris, uoce uirili ad studium uirtutis animum accendentem; cui si adiungatur praeterea motus agitatioque corporis ad sonum numerumque conuersa, iam saltatio exoritur, et choreae ipsae, quarum nos usum non penitus interdicimus adolescentiae, raro modo illae et sobrie exerceantur : non inutiles erunt exhilarandis animis, et ex studiorum labore et contracta illat cura reficiendis : uerum missas eas facere celeriter oportet, et saltationem totam deserere : mature enim fit inepta, neque potest cum grauitate uirili, sedatioribusque motibus ullo pacto in unum locum tempusque conuenire : paulatim deinde quoque cantus et uocis modulatio relinquenda est, ut ne utamur ea ipsi, non ut ne audiamus utenteis alios. Nam auditio cuicumque aetati concessa sane sit, etiam senectae, et ultimae, dum modice fiat, neque nimis dedita opera expetatur. Rhythmos quidem et sententias numeris astrictas ex illo genere graui, siue in legendis poetis, siue in carminibus interdum etiam pangendis, omnis uitae comites uolumus esse, habent enim amoenum iuxta atque opportunum a seuerioribus saepe studiis, et publicis curis occupationibusque diuersorium. PAULUS. — Percepi plane, mi pater, et quid tu adsciscas probesque in musicis, et quid repellas : dabo operam igitur ut tibi in utroque ac ueritati ipsi satisfaciam.