[9] IACOBUS. — Dabitur hac in re opera ab utroque nostrum, Paule, ut recto sit. Sed nos aliud initium nostri sermonis facientes, redeamus ad eam pueritiam de qua totiens iam iterauimus loqui : ut eam alio quodam itinere, alia semita ad indagandum melius uirtutem deducamus : namque adhuc de uirtute dicta sunt, etsi uerissima ea sunt, creduntur tamen a iuuene, non intelliguntur. Hic autem tertius quasi actus nostrae deductionis reliquis perfectior, in eum locum adducet adolescentiam unde non alienos imitari gressus, sed ipsamet cernere quo et qua uadendum sibi sit tanquam e specula poterit, suique erit consilii domina et uoluntatis. Igitur puerum ut primum fari commode, et uerba diserte proloqui poterit, aliquosque ingenii coeperit igniculos iacere pueriles, studiose inducat pater in opigionem et desiderium addiscendarum litterarum : quod per quam apte fiet, si accersendis maiusculis pueris, qui iam aliquantum in legendo profecerint, et illis auscultandis, laudauerit praesente filio recte recitantes, exosculatusque fuerit, aliquid etiam dederit muneris ac praemii : mouebitur enim animus filii ad eadem aemulanda studia, in quibus alterum sic probari perspexerit : ipseque ultro petet, ipse flagitabit easdem sibi tabellas, et eandem exercitationem dari. Quae dandae erunt, cum ornatae ipsae et concinnae per sese, tum illustribus scriptae litteris, ut omnibus rebus quibus capi potest illa aetas, ad amorem et cupiditatem legendi perliciatur. Semper enim prouidendum diligenter est, ut litterarum desiderium ita antecedat in puero, ut nunquam satietas nimia consequatur. Sed etsi pater eiusmodi sit, ut omnibus ipse optimis artibus litterisque eruditus, docere possit filium, et praeclare eum in omni doctrinae genere instituere, censuerim tamen idoneum magistrum esse eligendum, qui huic uni uacet negotio, nullaque omnino re alia, neque occupatione teneatur, sed sit in hanc curam erudiendi filii totus intentus, a qua patrem saepe familias, tam forensibus quam domesticis negotiis necesse est auocari : hanc nostram de adsciscendo liberis magistro sententiam M. Cicero comprobat, qui cumm ea esset ingenii, litterarum, et omnis scientiae gloria, ut locupletasse ipse et ornasse potius eloquentiam, quam ulla ab ea ornamenta sumpsisse uideretur, in erudiendo tamen filio alienis magistris usus est : uerum hoc quod facile est praeceptu atque imperatu, re ipsa et experiendo uehementer fit difficile. Rari enim sont, utinamque adeo rari isti, aliqui tamen essent qui comprehendissent animo, quid sit uere sapere et uinculum illud quo omnes humanitatis artes inter se continentur, ad cuius unius sapientiae spem et alimus et constituimus filium, quale sit, tenerent : neque ii aut ostentandi sui causa aut lucri faciendi, aut popularis aurae colligendae, ad singulas addiscendas sese dederent artes : si tamen addiscere est ignorare, quem ad finem percipiendum sit quod addiscas. Sed quoniam de hoc errore uulgato et prope communi in nostro de laudibus philosophiae libro satis est dictum et alibi saepe dicetur, reuertamur ad puerum eum quem in manibus habemus, magistrumque illi praeficiamus e litterario ludo, cuius mores probati sint, et diligentia in docendo cognita : qui ita quotidianum pensum legendi et soribendi a puero exigat, ut nulla in re sit asper, nec minis, aut uiolentia utatur : summopere enim cauendum est, ne eas litteras odisse incipiat puer, quas nondum potest ipsarum causa diligere. Spe ille potius et laude prouocandus est, interdumque ex pacto agendum, ut cum plures horas sibi ipse sumpserit ad pueriles obeundos lusus, unam aliquam praebeat magistro. Legendi ergo et scribendi prima praeceptio est pueritiae et primum rudimentum : quod prompte et celeriter facere debet puer, ac sine ulla dubitatione uel minima nosse litteras, uel ipsas per sese, uel in syllabis dictionibusque coniunctas : nec nosse solum, sed pronuntiare commode sono uocis simplici rectoque, litteris neque oppressis nimium neque expressis : itemque perlegere cursim quidquid scriptum oblatum fuerit : idque et prorsus et rursus retro contraque reuoluere : haec enim quamuis minima uidentur, tamen quoniam fundamenta sunt caeterorum firmius sunt statuenda, immorandumque in his aliquanto diutius, quoad plane resideant, atque comprehendant. Quod autem de litteris, uel de litterarum potius elementis ac notis dictum est, non de latinis tantum, sed de graecis quoque uolumus intelligi : harum enim utramque linguarum ab eo uolumus addisci, qui ad eximiam spem summae uirtutis alatur : utriusque enim maximi et doctissimi auctores sunt, omniaque doctrinarum genera in utraque egregie sunt tradita : tum autem prudentiae, sapientiae, eloquentiae, utrobique summa uis, et ita nexa inter se, ac mutuo se continens, ut qui alteram sine altera perceperit, debile quiddam et mancum esse adeptus uideatur. Ad utramque igitur et graecam et latinam orationem legendis et scribendis litteris statim de principio imbuendus est puer : in quo illud primum admodum occurrit laudabile, quod est in more positum, ut simul cum litterarum notis, elementa quoque christianae religionis in puero insinuentur : nam, ut dictum est, nec uirtus, nec doctrina, nec spes honestae aut beatae agendae uitae ulla est, qua non pertinet, nec comes est religio : grauesque tum sententiae summorum auctorum proponendae illi sunt, ad sanctitatem uitae, et ad exemplum fugiendarum aut expetendarum rerum pertinentes, quas animus tener bene apprehendat, deferatque secum in omnem posteriorem uitam. Sed hanc consuetudinem legendi iam scribendique familiariter sequitur continuo grammaticae ars : cuius nomen ductum quidem a litteris, tenuem uidetur habere appellationem, sed est eius facultas uberior : non litteras enim solum, et nomina, uerbaque, ac reliquas omnes orationis partes, sed poetarum quoque et oratorum cognitionem ita complectitur et pertractat, ut paruum in iis relinquere uideatur uelle aliis artibus quibusdam locum : quod meo est animo non tam grammatices proprium, quam eorum qui ad suam ex aliis generibus facultatem doctrinamque ostentandam, huius artis nomine abuti uoluerunt. Scripserunt enim de ea complures docti uiri, cum Graeci, tum Latini : sed alii alio modo presse castigate que nonnulli, multi abundantius : nisi forte necessario credimus tria millia librorum amplius Didymo in arte grammatica fuisse scripta. Apollonius in Graecis, et Herodianus probatiores : magnam laudem apud nostros meruit Donatus, et qui illum Seruius aemulatus est : tum deinde multi. Sed nostrum non est enumerare scriptores : potius illud uideamus quomodo et quatenus grammatice tradenda puero est : neque uim artis totam, sed captum aetatis illius consideremus. Nam si quae sunt in illa arte difficilia et ardua, non tam necessariis quam subtilibus implicata disputationibus, reiiciantur in id tempus, cum aliis pluribus disciplinis instructus adolescens, otium conterere in huiusmodi questionibus poterit : quae tunc ultro sese illi offerent, et ex aliena quadam facultate acutius disceptabuntur : tenerum quidem pueri animum onerare his difficultatibus, nullius consilii est. Quid enim illi proderit nosse controuersiam, utrum participium sit pars orationis, an redigatur sub uerbo : et utrum uocabuli an nominis in rebus appellandis potior usus sit : et similia multa quae ne intelligentibus quidem admodum usui esse possunt? Potius mihi is ad illa aperte et simpliciter perdiscenda ducatur quae necessariam habent utilitatem, ut litteras distinguat, aliasque nouerit uocales, quae purum ex se proferunt sonum, alias consonantes, quae cum illis iunctae et compositae sonent, rursusque est consonantibus semiuocales, quarum sonus incipiat a uocali : caeteras mutas in quibus uocalis sonus tantum desinit. Intelligat etiam bissonas quas g-diphthoggous Graeci, ex duabus uocalibus esse compositas : tum his adiungat omnibus pronuntiationem congruam. Ad dictionum uero syluam ita traducatur, ut sine illa ambiguitate addiscat octo illas peruulgatas orationis partes : quarum singularum proprietates, et quasi insignia quaedam debet cognoscere, ut sciat internosse : ut uerbi causa, nomen esse quod rei naturam aut qualitatem denotet in suo statu manentem, idque casibus deflecti, speciebus diuidi, numeris mutari, generibus uariari, figuris distingui. Verbum esse, quod rem in motu aliquo signet, uel agendi uel patiendi, in quo pro casibus sunt temporum flexiones. Participium, quod affine utrique et uerbo et nomini : tempus et motum accipiat a uerbo, in reliquis sequatur nomen. Pronomen uero quod uicem praebat nominis, in iis nominibus scilicet quae propria sunt, et certam personam aliquam indicant. Aduerbia porro et praepositiones illa, quod nisi uerbo adiuncta uim habent nullam, hae uel nominibus separatim appositae, idque fere semper praeeeundo atque antecedendo, unde nomen nactae sunt, uel etiam cum his et cum uerbis in compositione copulatae augent, uel minuunt, uel uertunt sensa eorum quibuscum componuntur. Coniunctiones uero, quod superiores quinque partes orationis binas trinasue adhaerescendo coniungant. Interiectiones e contrario, quod cursum et sensum clausulae interpungunt aliqua uoce humani affectus indice interposita, quae habeat spem, laetitiam, metum, dolorem, alacritatem, admirationem, et similia quedam. Sed haec, quae in puerili disciplina commodius traduntur, perstringenda tantummode nobis sunt, indicamus enim iter dumtaxat, non disciplinam ipsam tradimus. Sequuntur flexiones quatuor primarum partium orationis, quarum tres casibus, uerbum ipsum temporibus tantum inclinatur, quae probe et penitus memoriae mandandae sunt : earumque uarietas facillime est et familiarissime discernenda : tum autem qui cuique uerbo casus subsequatur, quiue antecedat, haec enim summa est meo quidem animo grammaticae facultas, scire ita struere et contexere orationem casibus, numero, genere, temporibus, ut nihil sit perturbatum, nihil non concors, nihil non inter se apte cohaerens et consonum, quod tam in uersibus, quam soluta oratione tenendum grammatio est : est enim et huius artis propria quantitatis syllabarum notio, et quis cuique carmini pes conueniat, nam uerborum et nominum quae communi analogiae praeuaricata sunt, et discrepantes a consimilium caeterorum ratione induere formas, usus et cognitio, non tam scrupulosis anxiisque praeceptis, quam ex bonorum auctorum crebra lectione percipienda est : quod item de recte scribendi scientia, quaa graece orthographia est, dicimus : hanc enim onerosam et difficilem pueris adnoscendum, si per regulas praeceptaque tradamus, assiduum legendi scribendique usus melius confirmat, et in uniuersum tota grammaticae ars plurimum communi consuetudine loquendi, et ueterum doctorum auctoritate nixa est : cuius extremum et finis est scire apte construere, et coagmentare orationem, ut nihil discors in ea, neque praeposterum sit : idque tum fusa oratione, tum carmine, in quo syllabarum praeterea quantitas expendatur. Hoc cum efficere poterit puer prompte et parate, atque ut in agendo nihil haesitet, est enim propterea quod haec ars fundamentum est, et ueluti solum reliquarum artium, ut si ea debiliter comprehensa sit, omnem superextructionem nutare opporteat, diligentius in ea elaborandum, optime ut teneatur. Cum, inquam, fuerit haec puero bene percepta, et cognita, tum audentius quidquid libuerit oneris est illi imponendum : nam et ipse his nodosis et minutis difficultatibus expeditus, quae laborem animi in puero non mediocrem, delectationem habent propemodum nullam, tanquam equus modo domitus gestiet in campos procurrere liberiores, et suarum uirium, suique ingenii aliquod periculum facere : ita quae sequentur iam non laboriosa illi, sed grata iucundaque erunt. Igitur e uestigio ad exercitationes et praecepta artis rhetoricae traducendus est : cui eadem quidem quae ipsi grammaticae subiecta est materia, nominum et uerborum uidelicet, et omnis formandae componendaeque orationis, uerum alio modo. Illa enim, ut diximus, sat habet struere aptam inter se et congruententem personis temporibusque orationem, aut carmen suis pedibus et numeris integrum componere, eoque functa officio quiescit, nec habet causam ulterius progrediendi. Rhetorica uero hoc quidem accipit ab iIIa, tanquam sibi necessarium, sed nulla est in necessariis dignitas. Itaque sic excolit acceptum atque exornat, ut illo apparatu instructuque orationis nihil fieri possit admirabilius.